useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1180
Signature: 1180
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1180
Papst Alexander III. nimmt das Stift und dessen Besitzungen in seinen Schutz.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 18
 

cop.
A, 52' nr. 77.

    x
    Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis Chunonia preposito monasterii Sancti Ypoliti in Austria eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem noscitur pertinere animo libenti nos decet concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter‚ dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium Sancti Ypoliti in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione et presentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones quecunque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: forense videlicet ius et usus burgi Sancti Ypoliti et parrochiamb eiusdem loci cum omnibus ecclesiis et terminis suis; Behaimchirchen cum omnibus decimis ecclesiis et terminis suis; Chapellen cum decimis et ecclesiis suis; Weizzenchirchen et Chatzenberg cum dotibus suis; Haselpach, Wirmla, Murresteten; parrochia sancti Christofori cum terminis suis; Prukka cum terminis et decimis suis; in parrochia sancti Michaelis Wachowe mediam partem decimarum; in Pulka et Celderendorf terciam partem decimarum; Neliub et Rezze dimidiam partem decimarum; in Widarn duas hubas; predium Wazendorf aput Mosen; predium aput Wiezendorf; predium Odelnpach; predium aput Sprazarn unam hubam; aput Schrenpach VII beneficia que senex marchio Otacharus de Stiriac tradidit ecclesie; aput Raidenvelde unum beneficium; aput Radendorf V beneficia; Pernhartstorf V beneficia; Waezelinstorf I beneficium, quod Egbertus de Gorsd et uxor eius Froize tradiderunt ecclesie; Ulricheschirchen duas curtes cum areis suis et unam vineam; Pilheltorf IIII beneficia cum areis suis; Alrichestorf unum beneficium; Urolftâl unum beneficium; Waltrichestorf VIIII beneficia et areas et molendinum; Wagraine XIII beneficia; Wisgenbrunne II beneficia; Sicherpach unam curtem; Mutrehaim unam vineam agris instauratam; Penninge II beneficia; Mustinge unum beneficium; Wolfsperch tria beneficia; Wisginge unam curtem et II beneficia; Graben I beneficium; Adelndorf tria beneficia; Azeligendorf V beneficia; Snebelinge III beneficia; Goezinstorf II beneficia; Gswent III beneficia; in Grueb I beneficium; in Puochberch III beneficia; in Chorwelingen III beneficia; Vouchelinestorf I beneficium et dimidium; Iskersdorf II beneficia; Retelnberge II beneficia; Mumnauov duas curtes; Flindespach I beneficium; Wîganstorf III beneficia; Aiterpach IIII beneficia; Waltprehsdorf duas vineas agris instauratas; Imzinstorf I beneficium; Charnarn I beneficium; Sesterdorf unum beneficium; Frisinge I beneficium; Distilburch I beneficium; Hunoldstain I hubam; Neigendorf II beneficia; Flimdorf III beneficia; in Wîse II beneficia; Raicinsperch III beneficia; in Ainode unam curtem; Dancholfsekk IIII beneficia; d Menzinge V beneficia; in Stainvelde unam vineam, quam Rudolfus de Ossenburch tradidit ecclesie; Heligersteten I beneficium. Sepulturam quoquef illius loci liberam esse concedimus, ut eorum devocioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel inter dicti, nullus obsistat, salva tamen iusticia parrochialium ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinereg minuereh seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesanii episcopij canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita‚ si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguinek dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi alinea fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctus autem eidem loco iura sua servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone accionis percipiant et aput districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 18-20
    Editions
    • Müller-Maderna, Hist. Canon. 2, 58 ff. (A). Duellius, Exc. 30, 70 (A, unvollständig, mit schlechtem Facsimile der ersten Zeile).


    LanguageLatein

    Notes
    1a Für die Zeit Alexanders IV. ist Probst Heinrich II. durch die NN. 46 bis 62 belegt; dass auch an Alexander II. nicht zu denken ist, zeigen die beiden folgenden Anmerkungen; Chuno † in der Zeit vom Juni 1188 bis April 1189.b ergänzt aus Nr. 44.c Der Vater des letzten Traungauers, † 1164, XII. 31, zu Fünfkirchen in Ungarn. Dass er hier als senex und nicht mit quondam bezeichnet wird, scheint darauf zu deuten, dass sein Sohn Ottokar, seit 1180 Herzog von Steiermark, zur Zeit der Abfassung der Urkunde noch lebte.d Erkinbertus castellanus de Gars fällt nach Meillers Bab. Reg. in die Jahre 1165 bis 1179.e Steht in Nr. 44 zwischen Frisinge (Freise) und Distilburch.f ergänzt aus Nr. 44.g retireh ergänzt aus Nr. 44.i diocesiani.j ergänzt aus Nr. 44.k desgl.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.