useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1197
Signature: 1197
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1197
Wolfker, Bischof von Passau, beurkundet seine Tauschhandlung mit dem Convente von St. Pölten, vermöge deren der Bischof einen Hof in Wolfsberg, der Convent aber vier Pfund Gülte für seine Pfarre zu Kapellen erhält.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 28
 

cop.
A, 55' nr.83; C, 102 nr. 157.

    x
    In nomine sancte et individue trinitatis. Wolkerusa dei gracia Pataviensis episcopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Cum signatum sit super nos lumen vultus domini consequens esse, rationis atque salutis argumento probatur, ut trutina discrectionisb sollerter utentes in lumine vultus eius humiliter ambulemus et actus nostros ita certo moderamine libremus, quatinus in transactis conscientiam nostram sero facti non peniteat nec de futuris anxia solicitudo animum iugiter torqueat. Est quoque contra, quod eiusdem illuminationis et gracie dono sumoperec conandum dinoscitur‚ ne videlicet edax rubiginose vetustatis oblivio gesta vel statutad seu quevis hominum negotia‚ que digna sunt memoria facile possit abolere. Sane propter hec et ob alias necessitudinum occasiones provida veterum sollercia posteritati consulens salubriter adinvenit et statuit, ut singule mortalium etates temporum suorum gesta scitu digna publicis litterarum instrumentis successoribus suis licite transferente atque sic tenenda mandarent et mandata perpetuitatis iure munirent. Nos igitur eodem cautionis genere rationabiliter utentes omnibus Christi fidelibus presenti pagina manifestamus, quod communicato pruden tum virorum consilio cum dilectis filiis et fratribus nostris in Sancto Ypolito de predio suo hoc est tribus beneficiis in Wolfspergef iure concambii convenimus eo tenore ut ipsi kathedraticumh nostrum scilicet IIII talenta in parrochia sua Chapellen perenniter habeant nos vero et Pataviensis kathedra memoratum iam predium perpetuo iure possideamus. Mox etiam Sifridus pincerna dilecti nostri Hartwicii Ratisponensis advocati domum suam cum predio quod in eodem loco prius habuit nobis in proprietatem et possessionem libere tradidit ipsamque cum predicto concambii predio, facto nobis hominio sibi cum uxore et parvulis iure feodali suscepit. Hanc itaque facti nostri seriem presentibus scriptis annotatam ut perenniter inconvulsaj maneat et illibata pontificali iure confirmamus et impressione sigilli nostri consignamus, et ne quis eam infringere presumat auctoritate domini nostri Jesu Christi omniumque celestium virtutum potestate nec non et per tremendum diem iudicii sub anathematis intermina tione denunciamus. Facta sunt hec presentibus ecclesie nostre ministerialibus, Richero de Wesen et aliis conpluribus;k presentibus quoque Hademaro de Chunringen, Wichardo de Veldesperch et Werenhero de Celkingen et alliis quam plurimis Hartwici Ratisponensis advocati vasallis. Anno domini MCXCVII, indictione XV, pontificatus nostri anno VII, l feliciter.m||
    Ego Hainricus decanus subscribo.||
    Ego Meningodus canonicus et arcipresbyter subscribo.||
    Ego Wernherusg canonicus subscribo.||
    Ego Eberhardus canonicus subscribo.||
    Ego Chadelous subscribo.||
    Ego Richerus canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Chuonradus canonicus subscribo.||
    Ego Hartnidus canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Arnoldus canonicus subscribo.||
    Ego Tymo canonicus subscribo.||
    Ego Siboto canonicus subscribo.||
    Ego Hermannus canonicus subscribo.||
    Ego Albero canonicus subscribo.||
    Ego Hainricus subscribo.||
    Ego Dietmarus canonicus subscribo.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 28-29
    Editions
    • Duellius, Exc. 9, 14 (A) = Hansiz, Germ. sacra 1, 342 (Bruchstück) = Müller-Maderna 2, 65; Laz, De gent. migr., 301 (zu 1127, fehlerhaft)


    LanguageLatein

    Notes
    1a Wolfkerus C.b so beide Hdsch.c summopere C.d C, statura A.e licite A, C, transferent A.f C, Wollsperge A.g C, Harwvici A.h Cathedratum bei Laz, schon von Duellius beanstandet, aber durch ein Versehen in den Text bei Hasiz eingedrungen, hat Charpentier, bloß auf dieses Beispiel gestützt, in das Glossar des Cucange als Variante aufgenommen.i C, inconvulsam A.j quin (statt quam) pluribus C.k septimo C.l Bernherus C.m Die Zeugenreihe erscheint in A in fortlaufender Zeile; in C ist, wahrscheinlich der Vorlage gemäss, der Versuch gemacht, die Namen in eine Reihe untereinander zu setzen, daran jedoch so wenig festgehalten worden, dass nur die letzten drei links von den früheren unter einander geschrieben wurden; die ersten fünf sind in drei, die folgenden vier (zu je zwei) in zwei, die nächsten drei in eine Zeile gesetzt. Daraus einen Schluss auf eine bestimmte Gliederung der Reihe zu ziehen, dürfte gewagt sein.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.