useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1213 XII 19
Signature: 1213 XII 19
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Dezember 1213, Passau
Bischof Mangold von Passau verleiht dem Probste Siegfrid und dem Konvente die Pfarre in St. Pölten.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 36
 

cop.
A, 53' nr. 79 (A) und 61' nr. 96 (A).

    x
    In nomine sancte et individue trinitatis. Manegoldus dei gratia Pataviensis episcopus omnibus fidelibus salutema imperpetuum. Quoniam facta in tempore labuntur cum tempore nec turbe rerum sufficit labilis memoria hominum, necesse est autentica facta mortalium scripture beneficio perennari. Proinde noverit universorum tam presentium quam futurorum karitas, quod ad devotam peticionem et ad benignam conniventiam kathedralium nostrorum contulimus perpetuo munere venerabili fratri Sifrido preposito in Sancto Ypolito et successoribus suis et ecclesie sue parrochiam in Sancto Ypolito cum investitura et omni pleno iure etb universis proventibus qui de prefata parrochia poterunt obvenire ad stipendium prepositi et fratrum inibi degentium deputandis, eo adiuncto ut prepositus lociillius faciat supramemoratam parrochiam officiari per unum de fratribus ipsius ecclesie, quemcunque voluerit, discretiorem tamen, qui frater nichilominus debet cum fratribus in capitulo, in dormitorio, inrefectorio et in aliis officinis ipsorum ordinem debitum observare. Insuper statuimus ut prepositus aut per se aut per responsalem suum debeat semel in anno sine omni exactione archidiaconali conventum archidiaconi visitare. Ut igitur supradicta nostra collatio stabilis et inconvulsa permaneat in perpetuum preposito in Sancto Ypolito et conventui suo, ipsam sibi presenti privilegio et subscriptione dictorum kathedralium nostrorum et aliis subscriptis testibus perpetualiter communimus, annectentes quod, si quis ausu temerario contra hanc paginam nostre tradicionis venire presumpserit, indignationem superni iudicis incurrat, anathematis vinculo nisi resipuerit in perpetuum feriendus. Supradicta igitur donatio celebrata est Patavie in choro sancti Stephani XIIII. kal. ianuarii, anno verbi incarnati MCCXIII, indictione I, anno pontificatus nostri VIII, presidente Romane sedi Innocentio III. anno pontificatus sui XVI.||
    Huius rei testes sunt:||
    Ego Hainricus Pataviensis decanus subscribo.||
    Ego Tymo Pataviensis canonicus subscribo.||
    Ego Chalhohus Pataviensis canonicus subscribo.||
    Ego Hardmannusc subscribo.1||
    Ego Hartnidus canonicus Pataviensis et Matticensis prepositus subscribo.||
    Ego Chuonradus plebanus et canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Walchunus Pataviensis canonicus subscribo.||
    Ego Hainricus de Swartza Pataviensis canonicus subscribo.||
    Ego Ulricus Pataviensis ecclesie custos subscribo.||
    Ego Hainricus de Petenpach canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Ruodegerus canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Othacarus canonicus Pataviensisd subscribo.||
    Ego Albero canonicus Pataviensise subscribo.||
    Ego Sifridus Orphanus archidiaconus Austrie subscribo. ||
    Ego Gebhardus Pataviensis canonicusf subscribo.||
    Ego Eberhardus Pataviensis canonicus subscribo.||
    Ego Liupoldus Pataviensis canonicus subscribo.||
    Ego Albertus Pataviensis canonicusg subscribo.h||
    Ego Crafto Pataviensisi canonicus subscribo.||
    Ego Otto Castor etj canonicus Pataviensisk subscribo.||
    Ego Eberhardus prepositus Pataviensis subscribo.||
    Ego Godfridus archidiaconus Austrie subscribo.||
    Ego Hainricus de Mistelbach canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Sigehardus plebanus Wienensis et canonicus Pataviensis subscribo.||
    Ego Ulricus scriba ducis Austrie et canonicus Pataviensis subscribo.||
    Hii sunt ceteri testes: Abbas Poppo de Altha, Ortolfus abbas de Forenbach,l Hainricus abbas de Aspach, Bernahardus prepositus Sancti Nicolai‚ magister Albertus, magister Enwicus‚ Heinricus Swevus et alii quam plures. Data per manumm Christiani notarii.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 36-37

    Original dating clauseXIIII. kal. ianuarii

    Editions
    • Müller-Maderna 1, 91 (A2, mit fehlender Invocation und Weglassung eines grossen Teiles der Zeugen); Duellius, Exc. 35, 81 (A 2, im Auszuge, jedoch mit vollständigem Zeugenkataloge).


    LanguageLatein

    Notes
    1a omnibus bis salutem fehlt in A2.b fehlt in A2.c Hajdm' A1, Haid'in A2. d fehlt in A2. e desgl. f canonicus Pataviensis A2. g desgl. h fehlt in A1.i fehlt in A2. j ist überflüssig. k desgl.l Vorempach A2. m A2, manuum A1.1 Hartmann war passauischer Chorherr und Schreiber (MB. 32 b, 80).
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.