useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1223 I 17
Signature: 1223 I 17
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. Januar 1223, Pulkau
Bischof Gebhard von Passau beurkundet seinen Schiedspruch in einem Streite über Zehente in Pulkau zwischen dem Schottenabte und dem Probste von St. Pölten einer- und den Grafen von Plain anderseits.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 38
 

orig.
Current repository
Schottenarchiv Wien

  • SealMit Siegel
  • Material: Pergament

    • cop.
      A, 6 nr. 1; C, 43 nr. 64.

        x
        In nomine sancte et individue trinitatis; amen. Gebhardus dei gratia Pataviensis episcopus imperpetuum. Ex cura pontificalis officii, quam domino disponente suscepimus, nostra interesse dinoscitur, ut circa tranquillitatem quarumlibet ecclesiarum nostre diocesis paterna sollicitudine vigilantes ad amplificandum pariter ipsarum profectum provide, quantum in nobis fuerit, intendamus. Quo circa innotescere cupimus presentibus et futuris, quoniam‚a cumb inter Chunradum patruum nostrum et Leotoldum fratuelem nostrum comites de Plaein ex una parte et abbatem Scotorum in Wiennac et prepositum ded Sancto Ypolito ex alterae super decimis in Pulka controversia verteretur et abbas et prepositus iam dicti in tantum ad versus iam dictos comites in querela processerint, ut etiam iudices a sede Romana obtinuerint contra eos, nos terminandam huiusmodi controversiam assumentes sic inter ipsos tractavimus, quod idem abbas et prepositus renuncciantes literis apostolicis impetratis in nostrum et venerabilis fratris abbatis de Sancta Cruce et decani de Sancto Ypolito arbitrium compromiserunt unacum ipsis comitibus bona fide et penitus sine fraude. Nos itaque, cum heef decime in Pulka in tres partes equaliter dividi debeant,g quarum unam comites, reliquas vero duas abbas et prepositus recipiunt, cum prefatis coarbitris nostris sumus taliter arbitrati, videlicet ut omnes decime que solventur de cultura vinearum, quas ipsi comites nunc habent aut in perpetuum habebunt, in dolium communitatis que tail potge dicitur immittantur. Insuper ipsi comites cum officialibus et ministerialibus atque civibus et universis hominibus suis disponent fideliter, ut debito modo solvant decimas que et solute in idem mittentur dolium; de quo tunc dolio cuilibet debita et equa porcio fideliter assignetur. Insuper de decimis ville Leutacher sic ordinavimus‚ ut si quando de Ottone de Haidenrichesteine et eius heredibus vacaverint‚ deinceps nulli aliquatenus infeudentur sed in commune mittantur‚ ut quilibet de illis similiter equam et debitam recipiat porcionem. Nos quoque in omnes decimarum huiusmodi detentores sentenciam excommunicacionis iam tulimus, statuentes ut, si quis has decimas non plene solverit, si commonitus infra mensem non satisfecerit, per plebanum de Pulka‚ qui pro tempore fuerit‚h denunciabitur excommunicatus, et si plebanus illum per mensem denunciare distulerit, ipse ab officio sit suspensus. Ut igitur hec que premissa sunti perpetuoj permaneant inconvulsa, presentem paginam conscribi et conscriptam nostri inpressione sigilli fecimus consignari. Huius rei testes sunt: Siboto Pataviensis canonicus‚ Ulricus plebanus de Pulka, Heinricus de Chiowe, Pilgrimus de Tannenberch, Tiemo de Rezbach,k Albero Rufus, Otto de Steine, Hainricus de Werde, Wernhardus Zweck,l Ulricus de Milensbach et frater eius Wolframmus et alii quam plures. Actum apud Pulka XVI. kalend. februarii, anno domini MCCXXII, indictione undecima‚m1 pontificatus nostri anno primo.
        Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 38-39

        Original dating clauseXVI. kalend. februarii

        Editions
        • FRA. 2, 18, 27 nr. 20 (Orig.); BPez, Thes. 6 (Cod. ep.), 2, 73 (ex autogr.); Duellius, Exc. 3, 1 (nach A) = Müller-Maderna 2, 96.


        LanguageLatein

        Notes
        1a A quo Orig. C.b fehlt in A.c Wiannae A.d in C.e altera parte C.f A, C, im Orig. aus hec gebessert.g debeantur (!) A.h A, C, im Orig. ist das -er-Zeichen kaum sichtbar.i C, hec et premissa A.j p. sic A.k Relbach A, C.l Wernhardus de Werk A, Leonardus Zweck C.m Orig., C, XII indictione A.1 Die Indiction entspricht weder im Orig., noch in A und C dem Jahre 1222; Hansiz, Germ. s. 1, 368 nimmt einfach X an, ohne des Fehlers bei Duellius zu gedenken, und behauptet, Gebhard sei schon Jänner 1222 Bischof gewesen, was ihm Gams und Potthast nachschreiben. Nun passt wol 1222 zu pontificatus anno I, aber Gebhard war noch 1222, III, 12 und 13 electus (MB. 30 a, 108 und 31 a, 508 bis 512) und dürfte sich 1222, I, 17 kaum schon episcopus genannt haben; vielmehr setzen seine Bischofsjahre anfangs März um: so hat 1224, II, 29 (Ukb. d. L. ob. d. Enns 2, 646), p. a. II, nicht III, 1232, II, 28 (ebenda 683, zu 1230, wogegen indict. V), a. p. X, nicht XI, dagegen 1231, III, 7 (ebenda 3, 1), a. p. X. und 1225, III, 19 (MB. 28b, 308 ff.), a. p. IV. Gebhard dürfte daher um die Wende von Februar und März gewählt und nach Mitte März geweiht worden sein, worauf er die Bischofsjahre von der Wahl her zählte. Es ist also an ind. XI festzuhalten und danach 1222 in 1223 zu bessern. Dass der Fehler auch im Originale steht, dürfte darauf zurückzuführen sein, dass die Beurkundung nicht gleichzeitig erfolgte.
        Places
        • Pulkau
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.