useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1229 IV 13
Signature: 1229 IV 13
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. April 1229, St. Pölten
Bischof Gebhard von Passau gestattet den Chorherren zu St. Pölten, eigene Schlüssel zu ihren Zellen zu führen.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 45
 

cop.
A, 59 d (A) und 24' nr. 26 (A).

    x
    Gebhardus dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus omnibus in perpetuum salutem eternam in domino. Ad noticiam omnium presentem paginam intuentium cupimus pervenire, quod dilecti filii prepositus et capitulum Sancti Ypoliti, cum in ipsorum essemus ecclesia, ad nos accedentes dampnum suum familiare et frequentissimum coram nobis proposuerunt, hoc videlicet quod, cum ad horas matutinas ipsos surgere oporteret et linteamina seu alias vestes quas cum ipsis continue deferre non poterant super lectos suos relinquerent, vestes ipsas in dormitorio derelictas furto perdi assidue contingebat et adeo casus iste usitatus erat et frequens, quod iam nullus ipsorum secure vestes suas poterat relinquere, nec eas etiam poterant secum continue pariter absportare. Unde contingebat, quod idem fratres, cum rebus ablatis inhabiles essent effecti chori servitio, divinis se obsequiis subtrahebant, donec provisor eorum ipsis super rebus perditis de rebus communibus provideret. Unde eveniebat continue, ut et obsequiis divinis persone subtraherentur et communis camera super provisione cottidiana tot amissorum deficere cogeretur. Huica autem dampno taliter provideri posse credebant, quod lectum suum speciali clave posset quilibet reserare. Nos igitur deliberatione nobiscum habita diligenti in hoc facto, quid liceat, quid deceat et quid expediat, adtendentes, prima facie quod hoc expediret vidimus; sed quod liceret vel deceret non omnino videbatur, cum pretextu conservationis rerum temporalium per latebras et latibula et alia mala que per tales singularitates in lectis singulorumb fierent,et que non licerent et que non decerent videbantur posse committi. Unde etiam rectores ordinis ipsorum hoc ipsis interdixerant in concilio anteacto. Nos autem paterna ipsis cupientes solicitudine providere et sic rebus ipsorum volentes consulere‚ ut nullatenus ob hoc vel offensam discipline vel periculum animarum incurrant, sic ipsis in hac parte providimus, ut liceat ipsis propter premissum rerum periculum speciales claves ad lectos suos retinere. Ne tamen aliquod latibulum sit hac occasione in lecto vel circa lectum, unde mala suspitio possit exoriri, volumus, ut paries qui dividat lectos ab atrio in modum eratis fiat sic in omnibus fenestratus‚ ut sic possit intus quicquit ibi sit vel fiat vel agatur videri tanquam si paries nullus esset; hostia etiam lectorum fiant similiter; item et in eundem modum paries brevior et qui distinguat lectum a lecto coaptetur, ut unus de suo lecto quid in alio sit vel fiat pervium habeat et apertum. Precipimus quoque, quod tales parietes nec pannis aliquibus ibidem suspensis nec modo alio obscurentur. Hanc autem licentiam memoratis fratribus concedimus non credentes ex hoc constitutioni rectorum ordinis eorum aliquatenus derogare; nam cum ideo hoc tamen prohibitum videatur‚ ne mali aliqua suspicio ex quibusdam latibulis inducatur‚ licet verba constitutionis eorum ex hac permissione videamur offendere, rectum tamen non offendimus intellectum, cum intelligentia dictorum ex causis sit assumenda, dicenda et,1 ut dicit Ambrosius, ubi causa subest, vitium non imputatur. Hanc tamen ipsam permissionem seu indulgentiam ipsis facimus usque ad proximum concilium quod rectores sui ordinis sunt facturi. Ubi si ipsos hoc moverit, quod nos movit, idem ab ipsis in futurum poterunt obtinere; si contrarium visum fuerit‚ id observabunt quod ipsi circa bonum statum ipsorum viderint statuendum. Datum apud Sanctum Ypolitum, anno dominice incarnationis MCCXXIX,c idus aprilis, indictione secunda, anno pontificatus nostri VIII, Gregorio papa nono.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 45-46

    Original dating clauseidus aprilis

    Editions
    • Duellius, Exc. 11, 18 (nach A2) = Müller-Maderna 2, 102.2


    LanguageLatein

    Notes
    1a hinc A2.b singularum A2.c millesimo ducentesimo vicesimo nono A2.1 dicenda et findet sich in beiden Handschriften, und es scheint uns nicht gerathen, etwas an dieser Stelle zu bessern, so wenig klar auch der Sinn derselben ist. Est statt et ist schon dadurch ausgeschlossen, dass in beiden Abschriften für et das 7-Zeichen erscheint; auch ist et durchaus nicht widersinnig, wenn es auf imputatur bezogen wird. Immerhin lautet der ganze Satz so gezwungen, dass wir einige uns vorgeschlagene Verbesserungen hier nicht unterdrücken wollen, sie sind: 1. Weglassung von dicenda, 2. dicentes und 3.dicendum enim, beide statt dicenda et.2 Duellius hätte in diesem Falle vielleicht auch ein Original benutzen können, wenigstens bildet er auf Tafel I (175*) nr. 4 zum Jahre 1229 das Bruchstück eines Siegels (III A 2 b) ab, dessen Umschrift zum Teile erhalten ist: Gebehard …. Pataviens .....
    Places
    • St. Pölten
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.