useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1261 VII 01
Signature: 1261 VII 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juli 1261
Irnfried, Domherr von Passau und Dechant von Krems, entscheidet als Schiedsrichter zwischen Arnold, Priester von St. Michael in der Wachau, und Rudolf von Zauching über streitige Besitzungen in der Wachau.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 84
 

cop.
A, 66.

    x
    Nos Irnfridus divina miseracione canonicus Pataviensis et decanus in Chrems presentium inspectoribus universis cupimus esse notum‚ quod Arnoldo prespitero de Sancto Michahele in Wachawe super detencione quarundam possessionum suarum in Wachawe iacentium, pomario videlicet et vinea‚ Rudlonem de Zaucharn coram nobis, qui iudices super eo delegati eramus a sede apostolica, inpetente quibusdam altercacionibus interpositis tandem de consilio proboruma virorum qui presentes erant utrimque compromiserunt in arbitros. Et dictus quidem Arnoldus prespiter nos et Gozzonem antiquum iudicem elegit pro arbitris, prenotatus vero Rudlo in Hainricum militem de Hag et Ottonem filium Arnoldi militis de Dirnstain ex opposito compromisit. Qui omnes quatuor in subscriptam concordantes formam de communi consilio huiusmodi arbitrium protulimus inter ipsos, quod prenotatus Rudolfus dictas possessiones ad temporavite sue tenere debeat pacifice ac quiete; eo vero decedenteb possessiones prenotate ad manus dicti Arnoldi presbiteri vel cui easdem in extremis suis legaverit, libere revolventur. In cuius rei testimonium presens instrumentum inconfectum sigillorum nostri videlicet ac civium in Chrems nec non Hainrici militis de Hag est munimine roboratum, testibus annotatis quorum nomina hec sunt: dominus Hainricus, dominus Chunradus, dominus Otacherus sacerdotes in Chrems, dominus Chalochus de Mautarn, dominus Eberhardus plebanus de Spizz, Swarzenseberius castellanus Chremensis et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini MCCLXIc kalen. iulii.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 84

    Original dating clausekalen. iulii

    Editions
    • Duellius, Miscell. 2, 444 nr. 3.


    LanguageLatein

    Notes
    1a -bo- ursprünglich zusammengeschoben, doch setzte der Schreiber noch ein-o- an. b über dece- ein Abkürzungsstrich.c bei Duellius facsimiliert.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.