useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1293 III 08
Signature: 1293 III 08
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. März 1293, Wien
Der Bürger Rudolf von Wien stiftet einen Jahrestag für sich und seine Angehörigen.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 180
 

cop.
D, 41 nr. 36.

    x
    Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Rudolfus civis Viennensis ob remedium animę mee et parentum meorum de bona voluntate mea et domine Mergardis uxoris mee et omnium heredum meorum domino Eghardo venerabili preposito totique conventui ecclesie sancti Ypoliti triginta talenta denariorum, quos apud me mutuaverant, tali conditione relaxavi libere et donavi, quod iidem prepositus et conventus pro eisdem 30 talentis ad oblationem suam trium talentorum redditus debeant comparare, de quibusa fidelicetb tribus talentis sumentur 12 ß d in festo beate Catharine, et predicti domini eodem die summum festum cum propria historia1 celebrabunt, residui vero 12 ß in anniversario meo‚ quamdiu predicta Mergardis uxor mea supervixerit, servientur. Ipsa autem defuncta VI ß in meo anniversario et 6 ß in ipsius uxoris mee anniversario debent annis singulis ministrari. Item ordinavi predictis dominis duas institas2 sitas ad Sanctum Ypolitum in Latoc foro, quarum queque solvit 60 d, qui debent in Diemundis Gresline sororis mee anniversario ministrari. Item predicto preposito relaxavi 5 talenta denariorum, quos apud me mutuaverat‚ ita ut pro eisdem 5 talentis unius medii talenti redditus debeant comparari, d qui debent in Eberhardi Gretzlonise anniversario ministrari. Item ordinavi predictis dominis 5 ortos olerum sitos circa civitatem Sancti Ypoliti, qui solvunt 5 solidos denariorum annuatim, et unum agrum ipsis hortis adiacentem, quosf instituere debent sicut carius possunt; et de iisdem denariis qui solventur de predictis hortis et agro debent peragi anniversarius patris mei circa festum sancti Andree et anniversariusg matris meę circa purificationem sancte Marie. Ut autem hec ordinatio mea firma et stabilish perseveret et a nullo in posterum veleat irritari, presentem literam iussi mei sigilli robore communiri. Actum et datum Wiennę anno domini 1293, 8. idus martii.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 180-181

    Original dating clause8. idus martii

    Editions
    • Duellius, Exc. 77, 18 (D, unvollständig).


    LanguageLatein

    Notes
    1a quilibet. b somit lautete v wie f. c alto, berichtigt nach der bisher nur handschriftlich vorliegenden IX. Fortsetzung der Winter´schen »Beiträge«. d comparare. e Gretzliso (! ), vielleicht: Gretzleri; vgl. S. 132 Nr. 103 den fünften Zeugen. f q, = quod. g anuersarius. h stabit.1 Ueber historia siehe Ducange; sollte mit propria h. die Legende der Heiligengemeint sein ? 2 Sehr unrichtig bemerkt der Schreiber von C am Rande zu diesem Worte:institor, ein gurtl- oder khotznwirkher; vielmehr bedeutet dieses Wort, wie überall,so auch in St. Pölten, nur einen »Krämer«; vgl. Winter, Beiträge, Bl. d. V. f. Ldsk.1883, S. 442. Instita wird denn auch von Charpentier in Ducange´ Gloss. für locusubi merces venum exponuntur erklärt; eine andere Bedeutung ist allerdings noch»Wickelband« und daran scheint der unglückliche Glossator gedacht zu haben. Ueberdie instita und ihre Bauart vgl. Gengler, »Deutsche Stadtrechtsalterthümer« (Erlangen1882), S. 140 f.
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.