useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1328 I 25
Signature: 1328 I 25
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Januar 1328, (St. Pölten)
Verbrüderungsbrief des Stiftes mit Kloster Vorau in Steiermark.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 288
 
x
Pensantibus nobis et animo sollicite revolventibus, quod vita hominum velut umbra velociter transeat sicque velut navis, cuius vestigiaa in aquis fluctuantibus non cognoscuntur, et tanquam avis aera transvolans, cuius itineris argumentum omnimodis ignoratur, ita ut homo iam floridus et anaenus in ictu oculi velut lanugo, quae flatu venti tollitur, et tamquam funus dispersus in aëre, quasi in nihilum redigatur, nec tunc sciri possit quis sit dignus odio vel amore, visum fuit nobis super omnia expedire, ut viri spiritales, qui ea solum quaerere debent quae sursum sunt, non quae super terram, decurrentia vitae suae tempora sic praeordinent, sicb praevideant, sicb disponant, ut labore suo transitorio quietem perpetuam valeant emercari, ad quod utique faciendum nihil adeo credimus profuturum quam ut fusis pro invicem piis obsecrationibus placabilem sibi reddant supernum iudicem, qui intra misericordiae recordatur. Si enim statum exterioris hominis, qui sibimet quodamodo praestare potest amminiculum, iubemur invicem in charitate documentis apostolicis supportare, videtur opportunius et saluti multo congruentius, ut interior homo noster, qui disiunctus a corpore nil sibi prodesse poterit,bonorum operum exercitiis et charitativis orationum suffragiis adiuvetur. Cum igitur religiosorum ecclesiae fidelitate singularis dilectionis indissolubiliter adunatae cura semper ad hoc intendere de beant vigilanti, ut qui carnalis nexu amoris hic fideliter coniungantur, solutis etiam corporibus in spiritu feliciter congregentur, ecce nos et dilecti in Christo fratres, Heinricus praepositus, Chunradus decanus totusque conventus ecclesiae sancti Ypoliti cum omni successione nostrarum congregationum iuxta salubrem aliorum ordinum consuetudinem talis confaederationis vinculo nos constrinximus reverendis in Christo patribus ac fratribus Marquardo praeposito, Johanni decano totique conventui domus sancti Thomae apostoli de Voravve etc. . . . .1 Acta sunt autem haec anno millesimo trecentesimo vicesimo octavo, in conversione sancti Pauli. Praeterea ne tam salubris quam devotus contractus a quocunque successorum nostrorum possit in posterum irritari, praesentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus communiri.2
Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 288-289

Original dating clausein conversione sancti Pauli

Editions
  • Duellius, Exc. 167 nr. 6 (aus dem Orig.), mit Siegelbildern auf Tafel VI, Nr. 57 f.


LanguageLatein

Notes
1a vestigium; wer dieses vorzieht, muss später cognoscitur statt cognoscuntur lesen. b beidemale hi.1 Den Inhalt deutet Müller a. a. O. (Duellius, Misc. 1, 398 und Maderna 1, 165) mit folgenden Worten an: ... in quibus idem sensus reperitur quemadmodum in Sand-Andreano, auctis attamen suffragiorum officiis et acriori adversus deides et illusores censura et execratione cum Dathan et Abyron . . . . .2 Die Siegelbilder zeigen 1. ( ) III A 2 c: S. Hainrici prepositi eccles . . sei.Ypolit.; als innere Umschrift: Scs Ypolitvs; 2. () II 2 A 2 b: Sanctvs Ypolitvs, undgleichen den Originalsiegeln von Nr. 238.
Places
  • (St. Pölten)
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.