useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1331 I 21
Signature: 1331 I 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Januar 1331
Bernhard, Spitalskaplan in Bruck, stiftet einen Jahrtag zu Ehren des verstorbenen Pfarrers Philipp von Trautmannsdorf und seiner eigenen Eltern Wernhard und Adelheid.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 295
 

cop.
D, 318 nr. 310.

    x
    In nomine domini amen. Celestis censentis prudentie alumnus esta et filius qui maturo sospitatis sue tempore, ob futuri respectum premii, testamentum ordinat catholicum sagaciter et disponit utque perhennem nanciscaturb memoriam, roboratc provide testimonio litterarum. Ego igitur Bernhardus cappellanus hospitalis in Prugkha ad universorum noticiam pervenire desidero quos presens scriptum nosse fuerit opportunum, quod providere cupiens mee saluti anime benefactorum quoque meorum animarum et progenitorum partier consideransque signa bona qued a Christi fidelibus pro dei nominee et eius amore donantur seu largiuntur piis locis, quod ea in futuro cum fructu restituuntur inestimabili et conferto, redditus unius libre denariorum wiennensium apud civem Prugkhensem filium Liebmanni super uno dimidio laneo sito in Leutweins emptione com paravi, quod perpetuo remedio ac memorabili anime mee, anime domini mei Philippi pie memorie quondam plebani in Trautmans darf ac animarum Wernhardi et Alhaidis uxoris sue progenitorum meorum donavi‚ tradidi ac nomine testamentario legavi plebano ecclesie parrochialis in Prukha pure et libere propter dominum, tali nichilominus conditione adiecta: primo quod annuatim in crastino beate Agnetis peragi debeat in Prukha a plebano, qui pro tunc fuerit, de predictis redditibus aniversariuse ob remedium animarum predictarum, hoc modo quod in sero vigilie mortuorum cum nota et mane predicte diei missa defunctorum solenniter decantetur et eandem missam nomine oblationisf secundum terre laudabilem consuetudinem quattuor panes valentes 24 denarios usuales, una urna vini valens 32 denarios‚ venter vitulinus valens 46 denarios similiter usuales libatorie deferantur; hec predicta in sua bonitate magnitudine vel par vitateg secundum cursum temporum estimata debite comparentur. Item ordino et dispono, quod ad eandem missam triginta denariih pro missis comparandis et offertorio inter circumstantes dividantur. Etiam una libra cere pro candelis ad easdem exequias pro viginti denarios comparetur. Etiam volo et ordino, quod eadem die ipsi plebano cedant 24 denariih pro remedio, duobus sociis duodecim denarii,h cappellano hospitalis sex denarii, scolastico sex denarii, scholaribus 6 denarii pro vino, campanatori 4 denarii, ad hospitale pauperibus pro carnibus triginta denarii, omnes usualis monete, pro animarum dictarum remedio largiantur. Si vero plebanus in Prukha, qui pro tunc esset, hec, que ai me supra ordinata et disposita sunt, nullo modo vel negligenter adimpleret,j quod absit, et postea per rectorem hospitalis in Prukha infra duorum mensium spatium cum bono testimonio ter monitus predicta non exequerentur sufficienter, ex tunc predicti redditus nomine legati donati seu ultime mee voluntatis ad hospitale in Prukha et pauperes Christi ibidem degentes sine omni longa morak et iuris vel facti exceptionibus devolvanturl sub omnibus tunc conditionibus et modis servandis, que in personam plebani in Prukha sunt cautius supra scripta. Et ut memoria omnium prescriptorum firmior et certior tamm apud plebanum in Prukha et eius ecclesiam quam apud hospitale et eius rectorem perpetuo habeatur, volo et ordino, ut hec litera testamentaria duplicetur et una apud plebanum in Prugkha et alia quidem apud rectorem hospitalis deponatur perpetuo reservanda. Ut autem hec mea ordinatio seu dispositio perpetuum teneat robur firmitatis, volui hanc literam sigillis honorabilium virorum subscriptorum diligentius roborari, videlicet domini prepositi Sancti Ypoliti et patroni supradicte ecclesie et domini Pilgrini de Praunstarf officialis Pataviensis ecclesię venerabilis et domini Ottonis decani et plebani in Prukha et domini Friderici plebani in Trautmanstarf et domini Eberhardi plebani in Vischamunde. Acta autem et scripta sunt hec anno domini 1331, in die sancte Agnetis virginis gloriose.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 295-296

    Original dating clausein die sancte Agnetis virginis gloriose

    Editions
    • Duellius, Exc. 113 nr. 143 (Auszug aus D).


    LanguageLatein

    Notes
    1a esse. b nascatur. c roboratur. d fehlt. e so! f oblatioi.g parvitate. h denarios jedesmal ausgeschrieben, während in den unmittelbar folgenden fünf Fällen die Endung gekürzt ist; offenbar ein Anklang an die drei vorhergehenden denarios; in den beiden letzten Fällen vielleicht fasste der Schreiber cedant als Transitivum (cědo) auf; doch ist Niemand als Abtretender genannt; cēdere hat eben auch hier den Sinn von »zuteil werden«. i ad.j dadimplentur. k fehlt, oder sollte schon longa allein diesen Sinn haben? l de volvatur. m iam.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.