useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1362 III 20
Signature: 1362 III 20
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. März 1362, Wien
Bischof Gottfried von Passau einverleibt dem Stifte die Kirche zu St. Stephan vor Retz.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 542
 

cop.
A, 19 nr, 16; B, 95 nr. 148; D, 248 nr. 248.

    x
    In nomine domini; amen. Goetfridus dei gracia Pataviensis episcopus ad perpetuam rei memoriam. Et si ex debito pastoralis officii humeris nostris incumbente quibuslibet ecclesiasticis et presertima religiosis personis pia humanitatis suffragia inpendere, nos tamen potissime obnoxios esse recogoscimus hiis qui de corpore nostre Pataviensis ecclesie primeva fundatione originem receperunt. Cum igitur magnificus princeps dominus Ruedolfus, Austrie Styrie et Karinthie dux‚ pie devocionis motus officio, ius patronatus ecclesie parrochialis sancti Stephani extra muros opidi Reczz, nostre Pataviensis diocesis, venerabili in Christo Vlrico preposito‚ Christoforo decano totique capitulo monasterii sancti Yppoliti, ordinis sancti Augustini canonicorum regularium dicte nostre dyocesis, pro sue ac fratrum nec non progenitorum suorum animarum salute,b compaciendo nichilominus magnis et importabilibus quodammodo rerum dispendiis quibus hiis temporibus prochdolor per ignis voraginem periculosius deprimuntur, plene ac integre et mera liberalitate2 duxerit conferendum, nobis idem prepositus, decanus et capitulum humiliter supplicarunt, ut dictam ecclesiam sancti Stephani ipsis et eorum monasterio auctoritate ordinaria incorporare, annectere et unire de speciali gracia ad laudem dei et facilius supportandis incumbentibus eisdem in hac vice oneribus favorabiliter dignaremur. Nos supplicacionibus eorum ex causis premissis, accedente consensu venerabilis capituli nostri Pataviensis, favorabiliter annuentes, dictam ecclesiam sanctic Stephani extra muros opidi Reczz ipsis et eorum monasterio unimus, annectimus et incorporamus per ipsos et eorum successores innate sic unitam perpetuo retinendam, possidendam et habendam,d ita quod prepositus et capitulum monasterii sancti Ypoliti dictam ecclesiam sancti Stephani in Reczz, in qua ius patronatus alias ex donacione domini ducis prefati, ut premittitur, habuisse noscuntur, cum ipsam cedente vel decedente rectore ipsius vacare contigerit,2 auctoritate huiusmodi nostre unionis et incorporacionis per unum de fratribus sui monasteriie vel secularem clericum presbiterum, prout eis melius et utilius expedire viderint, perpetuis temporibus licite inofficiare ordinare et libere valeant gubernare, salvis tamen nobis et successsoribus nostris per omnia et in omnibus iuribus diocesis et iurisdictionis, procurationibus quoque legatorum et aliorum nunciorum sedis apostolice ac nostris et archidiaconorum nostrorum ac aliis iuribus quibuscunque et quocunque nomine censeantur‚ quibus omnibus per huiusmodi indulgentiam seu incorporacionem nolumus in aliquo de rogare. Volumus nichilominus et auctoritate presencium ordinamus, ut ecclesie sancti Stephani prenotate in omnibus divinis officiis persolitum et consvetum deserviatur ministrorum numerum et cultus divinus, quem nostris volumus non minui sed augeri temporibus, inibi nullatenus negligatur. In quorum omnium et singulorum testimonium presentes appensione sigillorum nostri et prefati nostri capituli litteras tradimus communitas. Datum Wienne, dominica quacantatur oculi mei, anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo.
    Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 542-543
    Editions
    • Duellius, Exc. 5, 6 (grösserer Abschnitt des Textes und Schluss aus A); Müller Introductio bei Duellius Misc. 1, 329 und Maderna 1, 83 (aus A).


    LanguageLatein

    Notes
    1a D, persertim A (ausgeschrieben), B (gekürzt). b B, D, salutem A.c dicti sancti D. d bis hieher Duellius. e de fratribus suis D.1 Ueberschrift in B: Litera super incorporacione ecclesie in Retza.2 Wie wenig diese Wendung den Thatsachen entspricht, darüber siehe meine Abhandlung über die Fälschung von 1362, Blätter d. Vereines f. Landeskunde. Bd. XXIII.
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.