useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 117
Signature: 117

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
li. Heinrich beurkundet eine Stiftung des Domherrn Eberhard für die Vicarie des h. Nikolaus in der Domkirche.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 117, S. 161
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 117, S. 161

    Graphics: 
    x

    No. 119. 1239. 27. Sept,

    Heinricus miseratione divina Misnensis episcopus. Universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis liotum esse volumus, quod quatuor mansos in villa Bizcopiz") sitos, quos de manu nostra Viridis miles de Nozzin in feodo habuit, pro XL marcis redemimus de pecunia concanonici nostri domini Eberhardi, et eosdem mansos de con sensu capituli Misnensis contulimus canónico memorato cum omni iuris plenitudine et omni prorsus utilitate, quae nunc eis inest et ex eis pro venire potent in futurum, ita ut in ecclesia Misnensi pro salute sua et suorum, ad honorem domini Jhesu Christi et piae genitricis eius Mariae perpetuae virginis, sanctique Nicolai venerabilis confessons ex eisdem mansis ordinet, quicquid inspiraverit ei deus. Cuius ordinatio talis est: De pro- ventibus dictorum quatuor mansorum, qui in villa Bizcopiz siti sunt, assignavit dictus Eberhardus canonicus Misnensis quatuor talenta ad vicariara beati Nicolai, ut inde vicarius sustentatus choro Misnensi deserviat in ordine vicis suae. Idem etiam vel quilibet suc cessor ipsius tenetur gerere vices domini Eberhardi canonici Misnensis in choro tempo ralis vitae suae, post cuius obitum tum ad capitulum respectum habebit. Celebrabit quoque dictus vicarius tres missas qualibet septimana, unam pro salute vivorum, aliam pro salute fidelium defunctorum, tertiam in honore beatae Mariae \irginis perpetuae genetricis domini nostri Jhesu Christi, devote ac iideliter oraturus pro salute Misnensis capituli et pro salute vivorum ac mortuorum omnium, qui ecclesiae Misnensi suis ele- mosinis succurrerunt. Praeterea instituit saepedictus canonicus, ut vicarius ¡He in anni- versario domini Alberti de Prittin de supradictis mansis X solidos distribuât in hunc moduni: Octavum dimidiuin solidum dabit canonicis, unum solidum hospitali, unum dena- rium offeret ad missam, quae celebrabitur pro defuncto, duos dabit campanatori, quin- decim pro panibus, quos distribuet pauperibus die ilia. Ne igitur ordinatio haec ad lau- dera dei et ad honorem ecclesiae nostrae facta processu temporis oblivioni deleri, vel malorum ingenio in irritum valcat revocan, praesentem paginam inde conscriptam sigilli nostri fecimus impressione muniri. Acta sunt haec praesentibus viris honorabilibus ecclesiae nostrae Heidenrico praeposito, Petro decano, Sifrido de Pigauia, Nicolao prae posito Budesinensi, Alberto praeposito de Indagine, magistro Walthero canónico Mis nensi et aliis quam pluribus. Anno incarnationis dominicae M". CC°. XXXo. IX". quinto Kai. üctobris pontiñeatus nostri anno Xo.

    Nach dem Grig, im Stiftsarchiv zu Meissen; das Siegel ist an einem von der Urkunde selbst z. ТЫ. ab geschnittenen l'eigamentstieifen befestigt.

    ai PUkowits. J'ar. Taubenheim.

    У

    14-

    108

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.