Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 333, S. 346
No. 358. 1314. 8. März.
In nomine domini amen. Nos Witigo dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus omnibus hanc paginam inspecturis salutem in domino Jhesu Christo. Ut nostra gesta temporibus perpetuae stabilitatis robur obtineant et posteritatis memoriam contingent, ipsa consuevimus litterarum testimonio perhennari. Cum igitur dominus Reynardus nostrae ecclesiae canonicus Septem talenta Vribergensimn denariorum annui census, ififl quae dominus Nicolaus Cunichonis etiam nostrae ecclesiae canonicus et sui fratres, videlicet Theodericus, Petrus senior, Paulus et Petrus iunior in villa Kovfbach a nobis in feudum tenuerunt, iusto emptionis et venditionis titulo interveniente ab eisdem pro quinquaginta et sex marcis argenti et ponderis Vribergensis compara vit, et transitoria in aeterna volens commutare, humiliter nobis supplieavit et devote, ut praedieta Septem talenta nostrae Misnensi ecclesiae ad unam vicariam in honorem beati Jacobi apostoli et Georgi martyris construendam appropriare dignaremur, praefatus vero dominus Nicolaus suique fratres praedicti antedicta bona sicut ipsi habuerant ad nostras manus libere resignarunt. Nos igitur piis ac rationabilibus preeibus prae dicti domini Reynardi inclinati praeenarrata Septem talenta annui census cum omni iure et utilitate, quae insunt vel esse poterunt in futurum, nostrae Misnensi ecclesiae ad unam vicariam in praefatorum sanctorum honorem construendam appropriavimus et appropriamus de consensu nostri capituü per praesentes et iusto proprietatis titulo eidem ecclesiae conferimus in his scriptis. In cuius rei testimonium banc litteram nostri sigilli appensione feeimus conmuniri. Et nos Hcinricus praepositus, Heinricus decanus totumque Misnensis ecclesiae capitulum praedietae appropriation! et donationi consensum dedimus per praesentes. In cuius rei evidentiam pleniorem banc paginam sigillo nostri capitnli feeimus roborari. Datum Misnae anno millesinio trecente- simo XIHI". VHI. Martii, pontificaras nostri anno secundo.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegelu des Bischofs und des Capitels an Tergament- streifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 333, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/46234f32-31d8-4524-b1c5-03566f7ad2fc/charter>, accessed at 2024-04-28+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success