Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 422, S. 433
No. 454. 1350. 9. März.
In nomine domini amen. Cum per nonnullos praelatos et canónicos ecclesiae Misjiensis bona communia sen redditus communes ad solum capitulum spectantia et spectantes improvide et inconsulte sint alienata et distracta, alienati et distraed in tantum, qnod quasi nihil vel modicum de bonis et redditibus eisdem remansit et capitulum máximos et notabiles in redditibus communibus patiatur defectus, ita quod ex bonis restantibus non possit debita onera supportare, nisi fiat contributio per per sonas singulares et de praebenda canonici euiuseunque, praebendae autem tarn tenues in redditibus existant, quod si huiusmodi contributiones singulares canonici de prae- bendis subiré debeant, non postent tenere vicarios, qui ecclesiae deservirent in divinis, scolastria etiam ecclesiae Misnensis et custodia, quae sunt dignitates sen personarais in ipsa ecclesia, nihil vel modicum habeant in redditibus, ita quod nulli vel pauci inveniantur, qui eas velint aeeeptare. Nos Johannes dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis considerantes praedieta, de expresso nostri capituli Misnensis volúntate et consensu pro huiusmodi necessitatibus relevandis ecclesias parrochiales Misnensis dió cesis, videlicet in Zchewitz capitulo, in Mitteweide scolastriae ad nostram collationem spectantes et quae canónico dietae nostrae ecclesiae de capitulo existenti duntaxat conferri consueverunt, et in Godow similiter ad nostram collationem speetantem, quae tarnen extra capitulum conferri consuevit, custodiae cum fructibus, redditibus et pro- ventibus earundem ex nunc auetoritate nostra ordinaria incorporamus, unimim et annectimus perpetué per praesentes, ita quod dictis ecclesiis quovis modo proxime vacantibus fruetus, redditus et proventus earundem capitulum, scolasticus et custos pro tempore vigore incorporations et unionis praesentis reeipere valeant sive possint, reservata tarnen vicariis debita portione, ut congruam cum ministris et familia susten- tationem habere possint et ineumbentia onera supportare; et custos ecclesiae Misnensis qui pro tempore fuerit, praeposito Budissinensi pro tempore ratione dietae parrochiae in Godow obedientiam tenebitur faceré manualem. In quorum omnium testimonium praesentem litteram conscribi feeimus et nostri sigrlli appensione muniri. Datum in Mogelin anno domini M°.CCC°. quinquagesimo nona die mensis Martii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem beschädigten Siegel des Bischofs an einem von der Urkunde selbst zum Theil abgeschnittenen Pergamentstreifeu.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 422, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/5c42b89e-62f2-4e20-a8dd-0aa2906bff9a/charter>, accessed at 2024-05-10+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success