useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 277
Signature: 277

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
(lehhard Bêchant zu Mainz und Domherr zu Meissen stiftet den Altar der Apostel Petrus und Patdus mit einer Vicarie in der Domlcirche, dotirt dieselben mit Einkünften zu Grosskagen und Colin bei Meissen und bestimmt unter anderem die an den Festtagen der genannten Apostel festzuhaltende Liturgie. Vgl. No. Üöi и. 2HO.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 277, S. 287
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 277, S. 287

    Graphics: 
    x

    No. 299. 1291. 11. Juli.

    In nomine domini amen. Gebhardus dei gratia decanus Maguntinensis, canó nicas Misnensis eeclesiarum omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Vita hominum déclinât, tempus in quo movemur et sumus simul cum vita corruit, omnia quoque, quae

    232

    viveiites in hoc tempore operamur atque agimus, nisi perpetuitate scripturarum robur acciperent, per diuturnitatem temporis, quae mater oblivionis existit, cum liac vita et tempore fièrent prorsus nulla. Ne igitur actus humani pie concepti, rationabiliter appro- bati et felicius in tempore consummati cum fluxu temporis evanescant, scripti soient patrocinio perhennari. Noverit itaque tarn praesens aetas, quam posteritas successura, quod cum nos apud religiosos viros .. abbatem et conventum coenobii Cellensis ordinis Cisterciensis Misnensis diócesis in villa Kagan, una cum honorabili viro, domino Con rado de Boruz custode et concanonico nostro Misnensi, duodecim talenta praeter tres solidos denariorum Vribergensium bonorum et legalium annui census proprietatis titulo possidenda insto emptionis et venditionis interveniente comparassemus contractu, nos dimissis eidem domino Conrado custodi quatuor talentis praeter tres solidos, quae qui- dem talenta quatuor praeter tres solidos eum pro rata emptionis tantummodo continge- bant, octo talenta nostra ibidem cum tribus talentis minus triginta denariis monetae praedictae, quae in villa Coiné sita super fluvium Albeae apud Misne eodem titulo com parata habuimus nomine annui census, cuius census et talentorum particularis solutio, in quibus mansis sive bonis et apud quas personas singulares sit sita, inferius per speciem declaratur, legavimus, donavimus, dedimus, tradidimus et praesentibus dona- mus altari in honore omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli, neciion pro remedio animae íiostrae constructo in Misnensi ecclesia supradicta, renunciantes sim- pliciter et de plano pro nobis et cohaeredibus nostris omni actioni et suffragio iuris canonici et civilis, quod nobis et cohaeredibus nostris praefatis pro recuperatione dicti census sic donati, legati et traditi posset in antea competeré quoquo modo, nihilque iuris omnino in memorato censu donato, legato et tradito nobis reservantes, nisi quod de praedicto altari et censu adiecto, tamquam patronus actu sacerdoti idóneo, vices suas in choro Misnensi observanti et in eodem altari pro defunefis, pro peccatis, de domina nostra virgine Maria et de festis oceurrentibus singulis ebdoniadis missas cele- braturo, habeamus nos temporibus vitae nostrae et post obitum nostrum ... custos Misnensis, qui pro tempore t'uerit, providere. Praeterea volumus, ordinamus et statui- inus, ut et idem sacerdos sive vicarius dicti altaris de universo censu praehabito unum talentum denariorum praedictorum canonicis Misnensibus, qui in vigilia natalis dictorum apostolorum vesperis et post finitas vesperas processioni sollempniter ante altare ipso- rum apostolorum faciendae cum decantatione huius responsorii ,Petre, amas me', et coram altari statione facta, decantationi huius hymni , A urea luce', psalmi , Magnificat' et antitbnae ,Simon Barjona' cum versículo et collecta de beato Petro, in seeundis vero vesperis processioni similiter faciendae, cum decantatione huius responsorii ,Magnus sanetus Paulus', et statione facta coram saepedicto altari, decantationi hymni praedieti vel partis fpsius hymni, psalmi ,Magnificat,' antifonae ,0 gloriosum' cum versículo et collecta de beato Paulo subsequentibus, praesentes dumtaxat interfuerint, singulis annis distribuât et aequa divisione perpetuo partiatur. Et sciendum, quod de praedicto censu in villa Kagan Bertoldus de duobus mansis duo talenta et octo solidos denariorum et unum schok ovorum, item Rozlaus de duobus mansis duo talenta dumtaxat et nulla ova, item Godfridus de duobus mansis duo talenta et octo solidos denariorum, et unum schok ovorum, item Bers de uno manso unum talentum cum quatuor solidis denariorum et

    233

    dimidium schok ovorum singulis annis solvunt, ita ut medietas eiusdem census detur in festo puriticationis beatae virginis, reliqua vero medietas in festo beatae Walpurgis subsequentis, ova quoque in festo paschae solvuntur. In villa vero Colne in festo beati Egidii Hermannus de Mutschin tredecim solidos et quatuor denarios cum dimidio, Hen- ricus de Pigauia novem solidos et unum denarium, relicta Saxonis septem solidos denariorum, Henricus Kezzilbir quatuor solidos, Jacobus Sebenicz duos solidos dena- riorum, Ceske tres denarios, Henricus piscator tres denarios, Jentsco de Litsnitz viginti denarios et Petrus dictus Kezzilbir unum denarium singulis annis solvunt. Ut igitur haec nostra donatio, renunciatio ac omnia et singula praemissa in suo vigore iugiter persévèrent, praesentes litteras reverendi in Christo patrie et domiiii . . Mis- nensis episcopi necnon honorabilium virorum dominorum . . praepositi . . decani et totius capituli ibidem ac nostro proprio voluimus communiri. Nos quoque dei gratia Witbego episcopus, . . praepositus . . decanus et capitulum praedicti ad memorati decani Maguntinensis, canonici Misnensis petitiones instantes, sigilla nostra una cum suo praesentibus duximus appendenda. Actum et datum Misnae anno domini mille- sinio CC". LXXXX". primo V". Idus Julii.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit drei an l'eriiamentstreifen bangenden sehr wohlerhalteuen Siegeln des Bischofs, des C'apitels und des Mainzer Dechanten Gebhard.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.