Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 259, S. 273
No. 280. 1287. 26. Aug.
Geuehardus dei gratia sanetae Moguntinensis sedis1) decanus et canonicus Mis- nensis universis Christi fidelibus, ad quos praesens scriptum pervenerit, salutem in eo qui est omnium vera salus. Quemadmodum tempus defluens est et derluit, sie cum tempore demiente temporales etiam defluunt actiones. Necesse est ergo, ut ea quae ab hominibus aguntur, ne in oblivionem, quae mater et materia est erroris, aliqualiter deducantur, litterarum testimonio perhennentur. Nos igitur ad universorum notitiam tarn praesentium quam futurorum extollimus litteram per praesentem et publice profi- temur, quod cum a domino . . abbate, . . priore totoque conventu monasterii Cellensis ordinis Cisterciensis Misnensis diócesis, qui nimiis debitorum ac usurarum oneribus fuerant involuti, communi eorum libero consensu а? volúntate accedente decern mansos in villa Kagan"), quae inter Lomats et Misne2) sita est, cum censu videlicet duodeeim talentis deiiariorum minus tribus solidis, iuribus, pertinentiis ac utilitatibus, quae tunc inerant vel inesse poterant in futurum, insto emptionis et venditionis interveniente titulo comparassemus pro centum sexaginta et sex marcis examinati argenti per nos proprietatis titulo, sicut dictum monasterium posséderai, perpetuis temporibus possi- (k'lidos vel in usus ecclesiae Misnensis eodem iure pro nostro arbitrio convertendos: domino Conrado custodi Misnensis ecclesiae, amico nostro speciali, quatuor talenta minus tribus solidis annui census in eisdem mansis eo iure proprietatis') quo nos emimus,
1) ecclesiae B. 2) Misnf et Lomats h В. 3) proprietatis iure В. a) Groes- nml Kleiukagen, Par. St. Afra.
COD. DIPL. SAX. II. 1. 28
218
recepimus et tenuimus, insto emptionis et venditioni» accedente titulo vendidiuius pro quinquaginta marcis argenti perpetuo possidenda, ita quod libere de eisdem quatuor talentis minus tribus solidis in ecclesia Misnensi poterit pro suae voluntatis libito quic- quid sibi placuerit ordinäre. Ut autem sciatur, in quibus mansis haec quatuor talenta minus tribus solidis recipi debeant, specificatione lucida duximus distinguendum. A duobus mansis, quos Martinus de Plawenitz') possidet, duo talenta et quinqué solidi denariorum Vribergensium cuín dimidio schoco5) ovorum persolventur. ítem de uno horto, quern idem Martinus possidet, tres solidi similiter persolventur. Ab uno manso, quem Petrus suus vicinus possidet, viginti et quatuor solidi denariorum praedictorum et dimidius scliocus ovorum solvi debet"). ?tem de mansis, quos Rudegerus habet, quinqué solidi denariorum et dimidius sehoeus ovorum tantummodo persolventur et reeiduus census Rudegeri dabitur ei, ad quem dinoscitur pertinere. Et sic iste census in testo puri- tícationis beatae Mariae virgin is dimidius et in testo beatae Walburgis dimidius a pos- sessoribus praedictorum mansorum et horti, qui pro tempore fuerint, annis singulis persolvetur. Praetera recognoscimus publice profitentes, quod praedictas quinquaginta marcas a dicto domino Conrado recepimus integraliter et complete. In cuius rei testimonium praesentem litteram scribi iussimus eapituli Misnensis et nostri sigillorum appensionibus roboratam. Actum et datum Misnae anno domini M°.CC0.LXXX°. séptimo VIIo. Kalendas Septembris praesentibus dominis Siffrido decano Misnense, Johanne praeposito Wurzinense, Heidenrico cantore, Theoderico praeposito Budesinense7), Con rado de Hersfeldia canonicis Misnensibus, Conrado longo Thuringo, Conrado de domina 2.1.1 nostra, Conrado de Bork capellano nostro, Petro notario nostro et aliis") quam pluribus fide dignis.
In zwei Ausfertigungen im K. Haujit - Staatsarchiv (A) und im Stiftsarchiv zu Meissen (В). Bei der erstereu sind die wohlerhaltenen Siegel des Capitels und des Dechanten Gehhard (S. Gebehardi decani Maguut. et ppositi S. Victoris) an grünseidenen Fäden, hei der letzteren das Siegel Gehhards an einein Pergamentstreifen hefestigt. das Siegel des Capitels aber nicht beigegeben worden.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 259, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/c08ce8a5-b876-4655-88ac-c3c35575f4c3/charter>, accessed at 2024-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success