Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 242, S. 261
No. 263. 1284. 10. Nov.
In nomine domini amen. Nos Heinricus dei gratia Misnensis et Orientalis marchio recognoseimus tenore praesentium, quod cum inter ceteras causas dissensionis, quae vertebantur inter venerabilem patrem dominum Wythegonem episcopum Misnensera conpatrem nostrum dilectum ex una et nos ex parte altera super indicio terrae Wor- cynensis controversia fuisset exorta, post multos traetatus bine inde hábitos missis ad hoc et deputatis viris discretis et fide dignis ex parte nostri Alberto dapifero de Burnis, Rudegero de Schaghowe et Alberto de Luppe militibus, ex parte vero domini episcopi domino Heyndenrico cantore, domino Conrado custode dicto de Boruz et domino Amoldo de Jericho cellerario, canonicis ecclesiae Misnensis, domino Heinrico m ti. Burlebano milite et Tammone de Schurnowe ad investigandum de iudicio praenotato, utrum ad nos vel ad dominum episcopum pertinere deberet, quorum assertione prout a senioribus incolis terrae Wrscynensis ad hoc iuratis et requisitis didicerant et audiverant eertissime et apertissime fuimus informati, dictum iudicium terrae Wrscynensis ad prae- fatum dominum episcopum et ecclesiam Misnensem absque omni dubio pertinere. Nolen- tes igitur in periculum animae nostrae heredumque nostrorum dictum iudicium contra iustitiam oceupare, eidem iudicio, quod de facto oceupavimus, renunciavimus et ex nunc renunciamus nolentes ipsum episcopum, successores suos vel ecclesiam Misnensem per nos, heredes nostros, indices vel officiates quoscumque in saepe dicto iudicio turbari vel
206 —
quomodolibet inpediri. Et ne de limitions sive terminis eiusdem iudicii in posterum aliqna dubietas valeat suboriri, eosdem limites sive términos ad maiorem cautelam futurorum duximus praesentibus exprimendos. Incipiunt autem termini a fossato, quod situm est infra Thaluytz") et Sconendorfb) et extendunt se usque ad tines agrorum villae, quae dieitur Zeduytz0). Item extendunt se usque ad fines agrornm villae in Kolmend) illius de Warin. Item ultra extendunt se ad fines agrornm villae in Drewane). Item ab bac villa usque ad fines agrorum villae in Heynricbdorf). Item ab boc loco usque ad fines agrorum villae in Tammenhayn *). Item a dicta villa usque ad colles, qui dicuntur Druse8). Item ultra usque ad fines agrorum villae Lamprechtsvvaldeh). Item a dicto loco usque ad fines agrorum villae Bortuytz'), inde ultra ad montículos, qui dicuntur Hoyghek), et ad lapides limitares sive finales, qui positi sunt inter villain Rodegast1) et villain quae dieitur Myltuytzm). Item ab hoc loco usque ad fines agrorum villae Wyper- nesvvalde"), inde usque ad ripam quae finit per villam Saxendorf0), et sic per descensum dictae ripae usque ad ecclesiam in Borchardeshaynp). Item ab hoc loco usque ad ripam quae vocatur Cremeze4) et sic per descensum eiusdem ripae usque in Muldam. Item trans Muldam et ultra usque ad lapidem qui dieitur Durkelsteynb), qui lapis situs est in silva illius de Trebecin. Item ab hoc lapide sive signo usque ad fines agrorum villae quae vocatur Lulytzr), inde usque ad fines agrorum villae Schyzytz"). Item ab bac villa usque ad fines agrorum villae maioris Macherin exclusive, inde usque ad fines agrorum villae minoris Macherin') inclusive. Item ab bac villa usque ad fontem qui dieitur Reburneb), inde usque ad fines agrorum villae Bychene"). Item ab hoc loco per quandam viam usque ad vallem infra Bychene et per eandem villam usque ad Muldam. Item trans Muldam et per descensum aquae usque ad fines agrornm villae, quae dieitur Kolowev). Inde usque ad fines agrorum villae Weytenrode"), ab hac vero villa usque ad fossatum, de quo dictum est in principio istorum terminorum. Testes huius dominus Syfridus decanus, dominus Johannes praepositus Wurcinensis, magister Th., praepositus Budysinensis, magister Geuehardus decanus ecclesiae Maguntinensis, dominus Otto de Wytthyn, dominus Waltherus, dominus Ar. de Polsnycz, canonici Misnenses, dominus M. buregravius Misnensis, dominus Heinricus carnerarios de Gnan- steyn, Al. dapifer de Burnis, Heinricus de Syden, Ilermannus de Tannenfeld, Fr. magister coquinae et quam plures alii clerici et laici fide digni. Ut autem haec firma permaneant, nee ab aliquo successorum nostrorum super ipsis suscitan quaestio valeat nocitura, praesens scriptum desuper conscriptum dicto domino episcopo et ecclesiae Misnensi dedimus sigilli nostri muniniine roboratum. Datum et actum Dresden, anno domini M°. CC°. LXXX0. IUP. DU. Idus Novembris.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden; an Fäden von blassgelber Seide hängt das zer brochene Reitersiegel des Markgrafen.
Schöttgen Hist. d. St. Wurtzen S. 702. — Lünig RArchiv. Spicil. eccl. Cont. I. S. 837. — Horn Heur. ill. p. 350. — Calles series Misn. epp. p. 193.
a) Thallwitz. b) Unbekannt, ?) In der S led e w f tzm iihlc an der Ьо.ч?а noch erhalten. Schon 140.2: :,Z. daz truste dorff by Talewict >*m gebiete czu Yloburg1'. d) Collmon, Par. Rod ,,i: • e) Treben, dorn. Par. f) Thammcnha in. g) SUdaoitc de« Hchildaucr Berges, h) Wüste SI ark К ru ram Iain pert л w aide zwiechon Falkenhain und Frauwalde. i) Borto w itz. Par. Börln. k) Jetzt Stolpenberg genannt. 1) Iiadegaet, Par. .Luppa. ш) M el te w it 7. Par. Börln. ni WUate Mark zwischen Lappa und SachHondorf; schon I3l9: ., Weiberswalde al. Welprlchtirwnlde villa deserta di*trictu< Würz." о) Bachseudorf, Eph. Orhnina, pj Hu rk.iri iha i п. dere. Ephorie. q] AlUhlbach, der oberhalb Wanten in die Mulde fallt, rj Lculitx. ?) Zeltitz, Par. Lculitz. t) Machern, jetzt nur Eine Gemeiude. u) PUchau. v) Collau, Par. Thaliwitz, w) \\'ü.-mui- , wahrscheinlich bei Wa*ewitz.
207
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 242, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/c157d38d-e0d6-48e0-a632-ffff99feeb6a/charter>, accessed at 2024-04-28+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success