useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 329
Signature: 329

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
B. Withigo IL genehmigt und bestätigt mit Zustimmung des Capitels die Errichtung eines neuen Altars mit einer Vicarie in der Domkirche und den dazu bestimmtot Einkünften.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 329, S. 341
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 329, S. 341

    Graphics: 
    x

    No. 353. 1313. 30. März.

    In nomine domini amen. Wythigo dei gratia Misnensis ecelesiae episcopus omnibus praesens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. Quamvis domini sit terra et plenitudo eius, deeimae tarnen quas idem dominus, nt sint eibus in domo eius, in signum universalis dominii specialiter sibi dari praeeepit, ab omnibus fidelibus necessario sunt solvendae. Verum quia brevis est hominum vita, ne ea quae pie aguntur in oblivionem deveniant, scripturae soient testimonio perbennari. Proinde universis Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris ad aeternae rei memoriam volumus esse notum, quod dilecti nobis dominus Nycolaus ecelesiae nostrae canonicus et dominus Petrus sacerdos fratres, filii quondam Theoderici Kunekonis de Vriberg 4. о.8чи. 2íí ь, felicis memoriae, ob dei reverentiam et patronorum nostrorum sancti Johannis evan- gelistae et sancti Donati martyris pia devotione in suorum et coheredum et pfogeni- torum suorum remedium peccatorum in nostra Misnensi ecclesia aucmentare saeerdotum numerum deo perpetuo famulantium affectantes, capellam et altare sub sacristía sinistri chori nomine perpetuae vicariae in honorem dei et gloriosae matris suae virginis Mariae ac sanctorum Symonis et Judae apostolorum necnon beatorum doctorum Gregorii papae, Augustini et Ambrosii episcoporum et sancti Jeronimi confessons de nostra et nostri capituli licentia et consensu instituerunt et infra scriptis bonis a deo sibi collatis vica- riam eandem liberaliter dotaverunt, donando videlicet et assignando cum omni utilitate et libértate veram et integrara décimant omnium seminum de universis agris in Goslitz*), et etiain decimam foeni de omnibus pratis ibidem sitis. Haec quidem décima cum fructus sunt collecti, primo et principaliter, antequam messorum portiones recipiantur seu quaevis expensae aliae deducantur, in soebeis vel mandelis seu manipulis aequa- libus erit in campo integraliter persolvenda. Ibidem in Goslitz dant etiam in dotem hortum magnum, qui vocatur hortus sutoris cum omni utilitate et libértate. Item dant ibidem in molendino quindecim solidos annui census Vribergensium denariorum, duos pullos Mychaelis et unum scocum ovormn in pascha. De bortis qui nunc sunt ibidem in Goslitz nulla dabitur census decima, si autem de novo borti in campo fièrent, ad decimam tenebuntur. Dant etiam pro dote eadem pratum, quod est circa molendinum in Podegraditz") cum omni utilitate et libértate. Ad sepiendum etiam hortum necnon pro reparandis aut de novo faciendis aedificiis ligna in silva licite accipiat, ostenso

    a) Goaelltz, Par. Zschaltz. b) Baderitz. der». Parochio.

    28G

    sibi loco per eum qui praeest allodio, in quo fuerint secanda. Volunt etiam fratres ipsi, quod rectori ecclesiae in Schewitzc) solummodo de fructibus decimae unus modius siliginis Doblinensis mensurae ab eodera vicario annis singulis persolvatur. Praeterea ab eisdem fratribus ordinatum est et provide institutum, ut memoratus vicarius qui pro tempore fuerit ad onus quod subsequitur teneatur, in singulis quidera diebus licitis in altari praedicto missam per se aut per aliuin celebrari procuret, nisi forte ipsum vica- rium missam in choro celebrando vices suas teuere oporteat, vel nisi infirmitate aut alia rationabili et honesta causa, aut forsan quia de vicaria ipsa tantum quod pro expensis licitis et honestis sufficiat, non percipit, ab hoc cottidiano sacrificio mérito excusetur, in quo suam conscientiam volumus onerari. In qualibet autem septimana has missas, noininatim scilicet in secunda feria pro defunctis missam generalera, in sexta feria similiter missam pro defunctis cum speciali collecta in remedium dicti Theoderici patris et Mechthildis matris dictorum fratrum, in quarta vero feria missam pro peccatis cum collecta de domina nostra et cum collecta pro pace idem vicarius per se aut per alium ut dictum est superius celebrabit; si autem hae certae et nominatae missae propter testa, quae in his diebus occurrerint, servatae non fuerint, in prae- cedenti vel sequenti ebdomada neglecta missa fidcliter suppleatur. In omnibus nihilo- minus missis idem vicarius quando vivorum et quando defunctorum habetur memoria, inter vivos nostri et praedictorum fratrum et coheredum ipsorum, inter mortuos autem dictorum Theoderici et Mechthildis, Petri quondam decani Misnensis, Conradi et Adil- heydis, Alberi et Gysilii, Johannis et praedictorum fratrum cum de medio vocati fuerint ac omnium amicorum suorum specialem cum omni devotione memoriam agere teneatur. Ad haec profitemur, quod de nostra lieentia et consensu ius patrouatus et potestatem conferendi dictam vicariam, quotiens earn vacare contigerit, dicti fratres sibi quoad vixerint aut aliquis eorum superfuerit reservarunt, cum autem voeante domino mortui fuerint, dicta collatio ad episcopum qui pro tempore fuerit perpetuis deinceps tempo- ribus pertinebit. Huiusmodi decimam et bona deo oblata dicti fratres a nobis pro dote ad vicariam iam dictam appropriari et confirmari humiliter petiverunt. Nos igitur attendentes, quod deo sit debita solutio decimarum, consilio et consensu pleno totius nostri capituli praehabitis institutionem et donationem huiusmodi approbando in dei nomine et praedictorum sanctorum honore supradictam veram decimam integraliter per totum campum in Closlitz prout supra exprimitur annis singulis persolvendam cum molendino, horto et prato praedictis, quae ipsi a nobis in feodo tenuerunt, eidem vicariae in veram et specialem dotem а? possessionem perpetuam donamus et appro- priamus in his scriptis et appropriatam etiam confirmamus, decernentes bona eadem in toto ecclesiastica ad ins et tuitionem ecclesiasticae libertatis perpetuis temporibus pertinere, omnia nihilominus et singula in hoc scripto contenta per dictos fratres facta, disposita et ordinata approbamus et benivole confirmantes perpetuo duratura. Insuper de unanimi volúntate et consensu totius nostri capituli damns et concedimus liane specialem gratia m et licentiam, ut idem qui vicarius pro tempore fuerit vicariae prae- dictae absque aliquo sui iuris vel status praeiudicio libere et licite valeat quando voluerit commorari per trienniura in studio generali, hoc proviso diligentius, ne tem

    c) Zsclinltz.

    287

    pore suae absentiae vices ipsius tarn in altari proprio quam in choro aliquatenus negligantur, sed iuxta formam et moduni praescriptum interim serventur per alium tideliter et complete. Ut itaque omnia et singula praemissa a nemine infringi aut calumpniari valeant, sed potius inconcussa perpetuae firmitatis robur obtineant, nostri sigilli munimine praesentem paginam duximus roborandam sub interminatione anathe- matis districtius inhibentes, ne qitís vicariam eandem in aliquo praedictorum ausu temerario defraudet, impediat aut molestet.

    Nos quoque Heinricus praepositus, Heinricus decanus totumque praelibatae ecclesiae Misnensis capitulum ad exprimendum consensum nostrum una cum venerabili domino nostro episcopo praedictis omnibus et singulis, quae grata rata et firma habe- mus, unanimiter et concorditer accessisse similiter banc litteram sigillo nostro volumus communiri. Actum et datum Misnae anno domini millesimo CCC". XIIIo. IIIo. Kalen- das Aprilis. Testes huius sunt dominus Alb. de Luppe archidiaconus Nisicensis, Con- radus de Strele praepositus Budissinensis, Lutoldus cantor, Reinbardus et Bernhardus de Kythelitz canonici Misnenses, Ilerbordus, Zybotho, Petrus de Budissin, Conradus de sancto Johanne, Tbylm. de (ioltberg et Hartmannus perpetui vicarii Misnenses et alii quam plures fide digni.

    Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden; an Fäden von rother und gelber Seide hängen die Siegel des Bischofs (mit Rücksiegel) und des Capitels.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.