useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 295
Signature: 295

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
B. Bernhard eignet der Domkirche das Dorf Leuteritz zur Feier der Feste der heil. Dreieinigkeit und des h. Bernhard von Clairvaux, sowie seines und des Jahrgedächtnisses des Vitzthums Wernher zu Magdeburg.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 295, S. 306
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 295, S. 306

    Graphics: 
    x

    No. 319. 1296. 4. Sept.

    In nomine domini amen. Cum hominis vita fragilis et caduca multis periculis et miseriis sit expósita, sic ut qui hodie vivus incedit, crastina die de huius vitae medio sit Bublatus: noverint igitur universi praesens scriptum intuentes, quod nos Bernhardus dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus, cupientes animae nostrae saluti sicut melius possumus providere, villam Luderwitz*) cum suis pertínentiis et proventibus, utilitate ac censu, qui se extendit ad quinqué talenta usualium denariorum minus tribus solidis et dimidio, comparavimus de nostra pecunia, quae nobis intuitu personae advenerat ab Vírico de Kanitz et fratribus suis, pro quadraginta et quatuor marcis puri argenti et ponderis Misnensis iusto emptionis et venditionis titulo accedente. Hanc villam cum censu et utilitate, sicut earn compara vimus, sic earn fratribus de capitulo ecclesiae nostrae Misnensis assignavimus et assignamus iterum per praesentes sub forma et con- ditionibus infra scriptis. Ita videlicet, quod festa sanctae trinitatis et beati Bernhardi abbatis et anniversarii domini Wernheri vicedomini Magdeburgensisb) et nostri in ecclesia nostra Misnensi in choro singulis annis devote ac sollempniter celebrentur et tunc canonicis et vicariis perpetuis ac temporalibus praesentibus in choro in quolibet dictorum festorum et anniversariorum tempore sive die census praedictus prout competit dividatur. Et quia saepedicta villa Luderwitz a nobis et de mensa episcopali in feodo tenebatur, nos proprietatem eiusdem villae ac census nee non utilitatum eius in ecclesiam

    a) Leuteritz, Par. Briessnitz. b) Wornher von Kirchborg; vgl. Lontz Ilist. v. Magdeburg S. 27« f., Avcmaim Burggr. v. Kirchberg 8. 1X7 f.

    251

    nostram Misnensem et capituliim nostrum convertiraus et ei liberaliter conferimus et donamus. In cuius rei testimonium praesentem litteram scribi iussimus nostri sigilli robore communitam. Datum et actum Misnae anno domini M°. CC.LXXXX. sexto pridie Non. Septembris, pontiticatus nostri anno quarto, praesentibus Heinrico canónico sanctae Crucis in Wratislavia, Conrado ecclesiae nostrae perpetuo vicario, Herbordo canónico et plebano in Wurzin, Vírico in Lubenitz et Heinrico in Camentz plebanis, Thimone de Woinitz milite et aliis quam pluribus fide dignis.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an grünseidenen Faden.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.