Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 448, S. 470
No. 480. 1354. 31. Oct.
In nomine domini amen. Nos Jobannes dei gratia episcopus ecclesiae Misse nensis universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis volumus esse notum, quod cum redditus, fruetus et proventus annui ad archidiacouatum Nysicensem, qui dignitas in nostra Missnensi ecclesia existit, pertinentes adeo tenues existunt, quod ex eis arehidiaconus Nysicensis pro tempore sustentationem congruam habere non possit, nobis pro parte honorabilis viri domini Hermanni de Wolfticz archidiaconi Nysicensis fuit humiliter supplicatum, quatenus ecclesiam parrochialem in villa Koc- schebrode infra limites dicti archidiaconatus consistentem et cuius ius conferendi ad ipsum et ad archidiaconum Nysicensem pro tempore pertinet et ab olim pertinere consuevit, dicto suo archidiaconatui unire, annectere, appropriare et incorporare digna- remur. Nos ipsius preeibus iustis favorabiliter inclinati dietam ecclesiam parrochialem in Kocschebrode cum omnibus et singulis redditibus, fructibus, proventibus, obventio- nibus et iuribus eius de expresso nostri capituli consensu dicto archidiaconatui Nysi- censi unimus, annectimus, appropriamus et incorporamus ita, quod quandocumque dictam ecclesiam per mortem vel liberam resignationem rectoris eiusdem ecclesiae qui nunc est vel quovis alio modo vacare contingent, arehidiaconus Nysicensis pro tem pore perpetuum vicarium in eadem ecclesia instituere tenebitur, cui de redditibus
►
415
eiusdem ecclesiae talem et tantam portionera debet assignare, qnod congrnam susten- tationem habere, et iura episcopalia et archidiaconalia persolvere et alia incumbentia onera valeat commode supportare. Nam omnia iura episcopalia, quae nos et nostri praedecessores in dicta ecclesia in Kocschebrode habuimus et habuerunt, nobis et nostris successoribus in ipsa totaliter reservamus. In quorum omnium testimonium banc nostram patentem litteram scribi fecimus et nostri sigilli maioris appensione muniri. Datum et actum in Stolpin anno domini M°. CCC". LIIII". ultima die mensis Octobris.
Et nos Johannes de Strelis praepositus, Theodricus decanus totumque capitu- lum ecclesiae Missnensis praedictae supradictis unioni, annexioni, appropriationi et incorporationi per supradictum reverendum patrem dominum Johannem episco])um Missnensem dicto archidiaconatui factis nostrum expressum consensum adhibuimus et adhibemus, et in evidens testimonium nostri consensus huic litterae sigillum nostri capituli duximus appendendum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an Fergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 448, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/e09d935c-6282-4539-89b7-d984ba3bb1ed/charter>, accessed at 2024-05-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success