Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 144, S. 182
No. 147. 1249. 22. Apr.
Innocentius servus servorum dei venerabili fratri . . Misnensi episcopo salutem etc. Paternae benedictionis auetoritas devotum filium erigit in sublime ac eius con- trarium erectum subito crudeliter eradicat. Unde Joseph aecrescens filius nuneupatur et Chanaan cum sua progenie subiieitur servitud. Absolon quoque in quercu sus- penditur et Salomon paterni eulminis reeipit diadema. Haec et quod in sacra pagina legitur , honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram', si nobilis vir natus carissinii in Christo filii nostri illustris regis Boemiae prout convenit diligenter attenderet, ipsum regem patrem suum tanquam filius benedictionis paternam hereditatem cupiens honoraret et ab eius offensa penitus abstineret. Sed idem quo- rundam baronum regni Boemiae, qui bona pacis oderunt et in malis discordiarum exultant, ductus iniquis persuasionibus et seduetus una cum ipsis, sicut aeeepimus, crudeliter praedictum regem persequitur et hostili persecutione impugnat in detrimen- tum personae ac status ipsius regni, cum Corrado nato Frederici quondam impera- toris, duce Bauariae ac aliis ecclesiae persecutoribus foedus amicitiae ac societatis
129
dampnabiliter iniendo; in quibus omnibus episcopi Pratensis et qiiarundam aliarum personarum ecclesiasticarum eiusdem regni dicitur esse manas. Ne igitur tantam malum, si ei obviatum non fiierit, invalescat, mandamus quatenus natum et barones eosdem, ut ab iniquitate huiusmodi penitus desistentes ad devotionem praefati regis, a qua sine nota infamiae ac animarum periculis non possunt recedere, redeuntes ei ut tenentur intendant, attendus moneas et inducas. Quod si monitis tuis acquiescere non curaverint, ipsos et omnes eis in bac iniquitate fautores auctoritate nostra, sub- lato appellationis impedimento, excommuniées et terras eorum subiicias districtissimo interdicto, ita quod praeter baptismata parvulorum et poenitentias morientium nullum in eis celebretur divinum officium aut exbibeatur ecclesiasticum sacramentum, faciens buiusmodi excommunicationis et interdicta sententias singulis diebus dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis per loca, in quibus expediré videris, solemniter publican, invocato ad boc, si necesse fuerit, auxilio bracbii secularis. Eundem vero episcopum, quia excommunicatus a dilecto ttlio fratre Gottifrido de ordine praedicatorum poenitentiario nostro ad partes illas destinato a nobis nostra exigente iustitia, divina officia sicut dicitur celebrare, immo quantum in eo est, venue propbanare praesumpsit, et contra ipsum regem una cum eins filio conspirare, eadem auctoritate nostra praefigas ei terminum peremptorium competentem, quo personaliter nostro se conspectui repraesentet pro meritis recepturus. Cum autem, sicut nostris est auribus intimatum, nonnulli praepositi, decani, canonici et rectores а? alii cano nici ecclesiarum regni praedicti, fovendo et adbaerendo supradictis nato regis et baronibus persecutoribus ecclesiae contra earn, beneticiis eeelesiasticis reddiderint se indignos, et dignuni sit, ut indevoti ex indevotione iacturam et devoti ex devotione commodum assequantur, volumus et mandamus, ut praepositos, decanos et alios antedictos, si tibi eos constiterit tales esse, personatibus et dignitatibus ac benéficas, quae ab ecclesiis obtinent, eadem auctoritate perpetuo privans, facias ea conferri per illos ad quos ipsorum collatio pertinet, si tarnen sunt devoti ecclesiae Romanae, alioquin tu illa conféras bac vice personis idoneis et ecclesiae praedictae devotis, contradictores etc. Datum Lugduni X. Kal. Maii pontiticatus nostri anno sexto.
Aus dem Lib. regestor. Innocentii PP. IV. au. VI. (Cod. membr. bibl. imp. Paris, n. 4039 Fol.) epist. Ш>. Baluzii Miscellan. lib. VII. p. -189 — 91. — Im Auszug Albert т. Beham berausgeg. von Hofler (Schriften d. literar. Ver. XVI.) S. 188. — Aus dem Lib. reg. etc. des Vatican. Archivs. Erben regesta Bohem. S. 570 f. Boczek cod. dipl. Morav. Ш. p. 10«.
Xo. 148. 1249. 24. Apr.
lnnocentius servus servorum dei venerabili fratri . . Misnensi episcopo salutem etc. Cum carissimus in Christo lilius noster . . illustris rex Boemiae nobili viro . . nato eins una cum nonnullis baronibus regni Boemiae contra ipsum nequiter insur gente _ а? eum impugnante hostiliter iuramentum super cessione dicti regni eisdem
COD. DI 1*1.. 8AX. II. 1. 17
130
nato et baronibus coactus praestitisse dicatur, mandamus quatenus, si est ita, aucto- rítate nostra ipsum regem absolvas ab huiusmodi iuramento, concessa tibi eiusdem regis obtentu absolvendi iuxta formam ecelesiae ab excommunicationis sententia omnes illos, qui eidem in recuperatione regni et honoris sui assistendo contra praedictos pro ineendiis dictam sententiam incurrerunt, et iniungendi eis, quod de iure fuerit iniun- gendum, auctoritate praesentium facúltate, proviso, quod iidem incendiarii, quibus damna intulerunt per incendia, satisfaciant competenter. Dat. Lugduni octavo Kai. Maii pontificatus nostri anno sexto.
Aus dem Lib. regestor, an. VI. ep. 409. im Vatican. Archiv. Erben regesta Bohem. S. 571. Vgl. Albert v. Beham u. s. w. S. 189.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 144, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/f13d3e94-a94e-4154-adbd-0ff9ed498401/charter>, accessed at 2024-05-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success