useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 135
Signature: 135

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 640. 1375. 26. Marz. B. Conrad II. eignet dem Capitel Geldzinsen zu Merschiitz auf Ansuchen des 'Probstes Heinr. von Schleinitz, der seines Vaters und sein eigenes Jahrgedachtniss sowie die festliche Begehung des Tages des h. Erhard hierdurch stiftet. 3) Slgnia B. 4) duos grossos , calcanth1m in organis unus grossus et rectori B. 5) tamrn B. 6) Mekdl B. 7) Pvnekow B. 8) praemissis fchlt in B.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 135, S. 195
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 135, S. 195

    Graphics: 
    x

    In nomine domini amen. Cum omnia sub sole consistentia etc. Nos igitur Conradus dei et apostolicae sedis gratia episcopus ecclesiae Myssnensis tenore prae- sentium recognoscimus — quod strennuus Theodericus de Honsperg miles residens in Arnsdorf") de consensu et voluntate Friderici similiter militis, Sytch et Nicolai filiorum aliorumque heredum suorum, quatuor sexagenas viginti tres grossos et qua- tuor hallenses cum duabus sexagenis et tribus mandalis ovorum et septem pullis annui census in villa dicta Merschewiczb), quae ex altera parte Gane prope Zceuwicz1) sita est et ad parrochiam ibidem in Zceuwicz1) pertinet, quem quidem censum infra- scripti et eorum successores in infrascriptis terminis solvere tenebuntur et debebunt, videlicet Mathias, qui duos colit mansos, de quolibet manso in festo Walpurgis viginti sex grossos et quinque hallenses, et in festo Michaelis de quolibet manso totidem et duos pullos, et similiter de quolibet manso mediam sexagenam ovorum in festo paschae, et de quadam parte agri vulgariter dicta obirschar in festo Walpurgis quatuor grossos, et in festo Michaelis quatuor grossos et duos pullos et mediam sexagenam ovorum in festo paschae,. idem de alio manso minoris valoris iri festo Walpurgis decem et octo grossos et in festo Michaelis decem et octo grossos et mediam sexagenam ovorum in festo paschae; dictus . . Koblow de uno manso in festo Walpurgis viginti sex grossos et quinque hallenses, et in festo Michaelis toti- dem et unum pullum, et mediam sexagenam ovorum in festo paschae, et Martinus Pryl2) de horto in festo Walpurgis quatuor grossos et in festo Michaelis totidem, quem etiam censum in villa praedicta dictus Theodericus de Honsberg a nobis et nostra ecclesia in pheudum habuit — cum omni iure utilitate honote et fructu, — nihil sibi iuris aut consuetudinis penitus in eodem reservando vendidit pro sexaginta sexagenis et una sexagena viginti sex grossis et octo hallensibus monetae Friber- gensis iam integre praefato Theoderico et suis heredibus persolutis honorabili viro domino Heinrico de Slynicz ecclesiae nostrae praeposito, nomine et vice capituli et ecclesiae memoratae. Quem ob hunc censum praenarratus Theodericus pro se suisque heredibus supradictis, coram nobis constitutus spontanea et libera voluntate, nullis coactione vi vel metu intervenientibus et iuramento de non repetendo ad manus nostras praestito, dicto domino Heinrico nomine quo supra conferendum resignavit, renuncians expresse non per errorem, sed ex certa scientia cum dictis suis heredibus omni iuri et actioni, aut cuiuscunque legis canonis consuetudinis vel privilegii auxilio, quae sibi aut suis heredibus quocunque tempore conpeterent seu conpetere possent in censu praedicto vel qualibet eius parte, et per quae contra praemissam venditionem

    a) Arnsdorf bei Hainichen, Par. Greifendorf. b) Merschiitz, Par. Zschaitz. 1) Zctuma B. 2) frjl B.

    158

    et renunciationem se iuvare possent vel contra ipsam venire verbo vel facto, in toto vel in parte. Quare nobis praefatus dominus Heinricus de Slynicz praepositus — supplicare curavit, quatinus censum praedictum — de propriis suis denariis conpara- tum ob suae et progenitorum suorum animarum salutem sibi vice nomineque capituli et ecclesiae nostrae Missnensis ac ipsi capitulo et ecclesiae Missnensi in persona sua conferre dignaremur ad finem usum et effectum infra scriptum, videlicet quod procu- rator praedicti nostri capituli, qui pro tempore fuerit, qui etiam ex nunc eosdem redditus et bona ipsius capituli nomine de cetero tollere debebit etpercipere, in anni- versario quondam strennui Heinrici de Slinicz8) militis, patris carnalis praefati domini Heinrici praepositi, qui in dicta nostra ecclesia singulis in antea annis decimo quarto Kalend. Maii perpetuis ex nunc temporibus cum vigiliis et missa defunctorum obser- vabitur, de praemissis redditibus dominis canonicis emancipatis et integratis in vigiliis et missa defunctorum praesentibus quatuor sollidos grossorum, decima hospitalis et pretio campanatoris inclusis, et vicariis perpetuis et temporalibus similiter praesentibus duos sollidos grossorum ministrare tenebitur et debebit. In festivitate etiam beati Erhardi episcopi, quam idem dominus Heinricus praepositus ex speciali ductus devo- tione in praefata nostra ecclesia cum propriis historia et legenda, magna praepul- satione, aliis sollempnitatibus, perpetuis etiam temporibus sollempniter peragi obtinuit, dominis canonicis emancipatis et integratis in primis vesperis et missa praesentibus quatuor sollidos grossorum, pretio custodis pro luminaribus videlicet duos grossos et campanatoris duos grossos, cantanti in organis unus grossus, calcantibus unus grossus et rectori4) scolarium, ut bene cantent unus grossus inclusis, decima autem5) hospi- talis quae non solvetur exclusa, vicariis perpetuis et temporalibus similiter praesentibus duos sollidos grossorum et subeustodi unus grossus pro suis laboribus ministrabit. Pullos autem et ova cum sex grossis idem procurator annuatim pro suis laboribus obtinebit, et residuos pecuniarum redditus, videlicet novem sollidos grossorum cum quatuor grossis et quatuor hallensibus ipsi domino Heinrico praeposito ad vitae suae duntaxat tempora in eius utilitatem convertendos deputabit. Qno vero de hoc medio sublato de eisdem novem sollidis grossorum quatuor grossis et quatuor hallensibus idem pro- curator in anniversario obitus sui die etiam in dicta nostra ecclesia iuxta eius affectum cum maioribus vigiliis et missa defunctorum ex tunc peragendo dominis canonicis emancipatis et integratis, in vigiliis et missa defunctorum praesentibus unam sexa- genam grossorum, decima hospitalis et pretio campanatoris videlicet quatuordecim hallensibus ut bene pulset inclusis, vicariis perpetuis et temporalibus similiter prae- sentibus mediam sexagenam grossorum, custodi, qui super eius tumulum in vigiliis et missa candelas accendere et pannum sericum prosternere tenebitur, duos grossos, et iterum campanatori pro laboribus, quos occasione luminis et panni praedictorum in accendendo et prosternendo et alias habiturus est, medius grossus, neenon quinque grossi inter missas pro defunctis eo die legentes proportionabiliter dividendos. Et de residuo videlicet quatuordecim grossis et decem hallensibus dominis canonicis emanci- patis et integratis in commemoratione ultima, quae ad tumulum fieri consuevit, prae- sentibus duas partes, et vicariis perpetuis et temporalibus similiter in illa praesentibus

    3) Slgnia B. 4) duos grossos , calcanth1m in organis unus grossus et rectori B. 5) tamrn B.

    159

    tertiam partem ministrare tenebitur et debebit. Nos igitur Conradus episcopus Miss- nensis praefatus petitionem dicti domini Heinrici de Slinicz3) praepositi — exaudien- dam non inmerito aestimantes, censum praefatum ad manus nostras — resignatum eidem domino Heinrico, vice et nomine capituli et ecclesiae Missnensis, ac ipsi capi- tulo et ecclesiae Misnensi in persona sua ad finem, usum et effectum supra scriptum de unanimi eiusdem capituli voluntate pariter et assensu contulimus et nihilominus in his scriptis conferimus — et unimus — proprietatis titulo perpetuis temporibus possi- dendum. In quorum omnium testimonium praesentem litteram scribi fecimus et sigilli nostri appensione muniri. Datum et actum Mysnae anno domini millesimo trecen- tesimo septuagesimo quinto, in crastino annunciationis virginis gloriosae, praesentibus honorabilibus, strennuis et discretis viris dominis Jacobo de Cunczindorf officiali, Johanne Mekol6) prothonotario, Wyczelino de Pfinkow7) marschalco curiae nostrae, Heinrico dicto Sp^ler capitaneo castri nostri Stolpen, magistro Hermanno de Nova civitate, Gerlaco de Stuchow, Heinrico de Slinicz perpetuis vicariis ecclesiae Misnensis, et Franczkone officiali praepositurae Misnensis, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogafis una cum praemissis8) pluribus aliis fidedignis.

    Et nos Nicolaus decanus, Palbertus cantor totumque capitulum ecclesiae Mis- nensis praedictae incorporationi — et dispositioni supradictis nostrum expressum adhibuimus et praesentibus adhibemus consensum et in horum omnium testimonium sigillum nostri capituli praesentibus duximus appendendum.

    Nach zwei Ausfertigungen im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.

    6) Mekdl B. 7) Pvnekow B. 8) praemissis fchlt in B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.