useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 113
Signature: 113

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 617. 1372. 30. Aug. Die Burggrafen Meyner und Bertold eignen dcm Hochstift in Grusewitz erkaufte Geld- und Naturalzinsen.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 113, S. 168
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 113, S. 168

    Graphics: 
    x

    In nom. dom. amen. Cum omnia et singula etc. Nos igitur Meynerus et Bertoldus dei gratia burggrauii sacri imperii in Misna et comites in Hartinsteyn ad universorum tam praesentium quam futurorum discretionem praesentium serie litte- rarum cupimus pervenire, quod strennuus vir Johannes de Stuchow de consensu et bona voluntate suorum heredum ac bona deliberatione praehabita quatuor sexagenas et triginta octo grossos Fribergenses, viginti pullos et duas sexagenas cum dimidia ovorum annui census siti in villa et in pago villae Grusewicz") districtus Misnensis in parrochia villae Stuchow, quem censum singulis annis solvunt, solverunt et solvere consueverunt infra scripti rustici eorumque heredes in eadem villa Grusewicz resi- dentes: Martinus de Grusewicz eiusque heredes de duobus mansis in festo Michaelis octo solidos grossorum Fribergensium cum septem grossis et quatuor pullis, idem in festo Walpurgis septem grossos, in festo pascae unam sexagenam ovorum, in carnis- privio quatuor pullos; Henczil Wusteland de uno manso quatuor solidos grossorum Fribergensium cum quinque grossis in festo Michaelis et septem grossos in festo Walpurgis, similiter duos pullos in festo Michaelis et duos in carnisprivio, in festo pascae dimidiam sexagenam ovorum; Mattheus de Grusewicz de duobus mansis qua- tuor solidos grossorum cum dimidio in festo Michaelis et quatuor pullos, item qua- tuor pullos in carnisprivio, in festo pascae unam sexagenam ovorum, item in festo Walpurgis quatuor solidos grossorum cum dimidio, quem censum dictus Johannes de Stuchow a nobis in feudum tenuit — pro octoginta tribus sexagenis et viginti qua- tuor grossis Fribergensibus eidem Johanni de Stuchow et suis heredibus integraliter solutis vendidit venerabilibus viris dominis Heynrico praeposito, Nycolao decano toti- que capitulo ecclesiae Misnensis. Quem quidem censum idem Johannes constitutus coram nobis in manus nostras libere resignavit, renuncians — wie No 581 —. Et quia memorati domini . . praepositus, .. decanus et capitulum iam dictum censum cum aliis obventionibus et oblegiis conferri — ipsis et ecclesiae praedictae petierunt, nos — dictis dominis — contulimus et in possessionem eorundem bonorum ipsos mitti mandamus, et quantum in nobis fuit misimus et induximus unientes, donantes et — censum et bona cum areis aedificatis seu aedificandis, cum omni iure utilitate et fructu — tenore praesentium libere appropriantes capitulo et ecclesiae memoratis, iusque nostrum, quod in censu seu bonis praedictis nobis et heredibus seu successo- ribus nostris competebat vel quocunque modo de iure vel de facto competere posset, in capitulum et ecclesiam Misnensem praedictam transferimus pleno iure, nihil iuris nobis et heredibus seu successoribus nostris — penitus reservantes. In quorum omnium robur et evidens testimonium sigilla nostra praesentibus duximus appendenda prae- sentibus et testibus strennuis et honestis viris Johanne de Milticz, Hermanno de

    a) Grauswitz, Par. Staucha.

    131

    Malticz militibus, Johanne de Malticz, Johanne de Tubinheym nostro advocato, Ger- laco de Stuchow nostro cappellano, Bertoldo de Wyzsenze nostro notario et Stephano de Widebach nobis sincere dilectis. Actum et datum Misnae anno domini millesimo tricentesimo septuagesimo secundo in die Felicis et Aucti martyrum beatorum.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln wie No. 515.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.