useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 191
Signature: 191

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 699. 1386. 9. Dec. B. Nicolaus eignet dem Capitel die von Friedr. von Maltitz erkauften Guter und Benten in Jahna. Vgl. No. 700.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 191, S. 264
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 191, S. 264

    Graphics: 
    x

    In nom. dom. amen. Cum omnia et singula etc. Nos igitur Nicolaus dei et apostolicae sedis gratia ecclesiae Misnensis episcopus notum facimus — quod quia honorabiles viri domini . . praepositus, . . decanus totumque capitulum ecclesiae Mis- nensis — a strennuo Friderico de Malticz in Bursenicz") residenti et suis confratribus et heredibus de bona deliberatione et maturo consilio amicorum suorum bona infra scripta in villa et pago villae, quae apud sanctum Gothardumb) vulgariter dicitur, in districtu nostri Misnensis episcopatus sita, videlicet quatuordecim mansos cum una taberna et duobus hortis, solventes in censu, precaria et oblegiis annis singulis undecim sexagenas et quadraginta octo grossos cum octo pullis et duabus sexagenis ovorum, prout haec inferius clarius describentur, cum areis aedificatis et non aedifi- catis, agris cultis et incultis, pratis pascuis virgultis aquis aquarum decursibus viis et inviis et omnibus aliis suis pertinentiis, quibuscumque vocentur nominibus, cum iudicio etiam hereditario et cum omni iure utilitate honore fructu emunitate et liber- tate, quibus idem Fridericus et pater eius Nicolaus de Malticz recolendae memoriae, dum viveret, eadem bona omnia et singula a nobis et ecclesia nostra hucusque in feudum tenuerant — comparaverunt pro ducentis sexagenis latorum grossorum Fri- bergensium dicto Friderico iam integre persolutis, et — dictus Fridericus pro se et dictis suis confratribus et heredibus, nec non etiam strennuus Johannes de Malticz in Kezeberg residens, qui de praefatis bonis etiam alias infeudatus dicebatur, coram nobis personaliter constituti praedicta bona omnia et singula — ad manus nostras ex certa scientia libere resignaverunt, nihil sibi iuris aut consuetudinis — aliqualiter reservantes, renunciantes etiam expresse omni iuri et actioni, cuiuscunque canonis et legis auxilio et beneficio, quibus contra emptionem venditionem resignationem et renunciationem praedictas seu praemissorum aliquod possent in toto vel in parte venire vel aliqualiter se iuvare et specialiter iuri dicenti, generalem renunciationem non valere et cetera. Quare nobis praefati domini . . praepositus . . decanus totum- que capitulum ecclesiae praedictae humiliter supplicarunt, quatenus ipsis praefata bona omnia et singula cum hominibus et pertinentiis suis universis — per ipsos etiam in pios usus convertenda, et in manus nostras libere resignata conferre — dignaremur. Nos igitur piis eorum precibus favorabiliter inclinati praenominata bona omnia et singula — honorabili viro domino Ramfoldo de Polenczk canonico ecclesiae nostrae praedictae vice et nomine . . praepositi, . . decani et capituli prae- dictorum ac ipsis . . praeposito, . . decano et capitulo in persona sua de eiusdem

    a) Porschuitz, Pur. Krogi». b) Jahua, Eph. Oschatz.

    227

    nostri capituli unanimi et concordi consensu — realiter contulimus — proprietatis titulo per ipsos perpetuis temporibus possidenda et in quoslibet pios usus iuxta ipso- rum voluntatis bene placitum convertenda, ac ipsos dominos in possessionem eorundem bonorum, quantum in nobis fuit, misimus et induximus ac ipsos mitti et eorum pos- sessione eos tueri nostro capitaneo in Mogelin mandavimus per praesentes, iudicio supremo et sanguinis cum omnibus suis accessoriis dumtaxat exceptis, quod nobis et successoribus nostris specialiter duximus reservandum. Ad tollendum autem omne dubium, quod in huiusmodi suboriri posset in posterum, census et censitas personas seu reddituarios bonorum praedictorum et terminos solutionis ipsius praesenti duximus paginae inserendos. Primo etenim Heinricus filius Elizabeth dictae Borsniczin habet quatuor mansos, qui dicuntur allodium, de quibus solvit annuatim in censu tres sexagenas, medietatem Martini, medietatem Walpurgis. Item Martinus tabernator ibidem de taberna solvit octo grossos, medietatem Martini et medietatem Walpurgis. Item idem Martinus tabernator et Albertus Vogel habent duos mansos simul, de quibus solvunt Martini quinquaginta sex grossos cum quatuor pullis et una sexagena ovorum in pascha, et hi duo solvunt pro precaria Michaelis decem et octo grossos cum sex hellensibus et decem grossos Walpurgis. Item Pctrus dictus Voyt habet duos mansos, de quibus dimidiam alteram sexagenam solvit, medietatem Michaelis et medietatem Walpurgis. Item Nicolaus habet unum hortum, de quo solvit Martini novem grossos cum duobus pullis et mediam sexagenam ovorum in pascha et qua- tuor grossos cum sex hellensibus pro precaria. Item Nicolaus Steynfelt de horto dat septem grossos Martini cum duobus pullis et mediam sexagenam ovorum in pascha cum tribus grossis precaria. Item Johannes Schuman habet medium mansum, de quo solvit triginta grossos, medietatem Martini et medietatem Walpurgis et tredecim grossos cum sex hellensibus precaria. Item Martinus Jacobi habet unum mansum, de quo solvit triginta duos grossos, medietatem Martini et medietatem Walpurgis et sedecim grossos precaria. Item Martinus Timucz habet duos mansos, de quibus solvit unam sexagenam cum quatuor grossis, medietatem Martini et medietatem Wal- purgis et triginta duos grossos precaria. Item Johannes Studen habet tertium medium mansum, de quibus solvit alteram mediam sexagenam, medietatem Martini et medie- tatem Walpurgis et quadraginta quinque grossos cum sex hellensibus precaria. Et ne oblivio, quae erroris mater est, aliquem in praemissis vendicet sibi locum, hanc paginam inde scribi et nostri maioris sigilli fecimus munimine roborari. Actum et datum in castro nostro Stolpen anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo sexto die nona mensis Decembris praesentibus honorabilibus et strennuis viris domino Hein- rico plebano in Delczc) officiali nostro Misnensi, Heinrico de Mertinsdorf plebano in Puczkow'1) curiae nostrae magistro, Peschelone plebano in Stercze°) cappellano nostro, Johanne de Plawnicz capitaneo nostro, Ludewico de Kanicz consiliario nostro, Ger- hardo de Kokericz domicello, Heinrico de Tannenfelt vasallo, Alberto Klozewicz, Vlmanno et Nicolao Schilt et Heinrico notario nostro ac pluribus aliis nostris servi- toribus fide dignis.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an einem Pergamentstreifeu.

    c) Delitzsch, pr. Prov, Sachson. Putzkau, Eph. Bischofswerda. e) Stilrza, Eph. Pima.

    •29*

    228

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.