useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 210
Signature: 210

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 718. 1390. 26. Mai. B. Nicolaus eignet mii Zustimmung des Capitels vom Becan Nic. von Aldenburg erkaufte Zinsen dem von diesem gestifteten neuen Altar mit zwei Vicarien in der Donikirche.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 210, S. 285
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 210, S. 285

    Graphics: 
    x

    In nomine domini amen. Cum omnia et singula infra spaeram etc. Nos igitur Nicolaus dei et apostolicae sedis gratia episcopus ecclesiae Missnensis tenore praesentium recognoscimus — quod honorabilis dominus Nicolaus de Aldenburg decanus nostrae ecclesiae Missnensis praefatae, nobis in Christo sincere dilectus, a discreto viro domino Frederico de Grunrade, plebano in Ottindorf, nec non a stren- nuis Vlrico, Gelfrido, Johanne et Tymone suis fratribus de Grunrade in Krusenicz residentibus de bona deliberatione et suorum amicorum maturo consilio interveniente bona infra scripta et census in villa et pago villae dictae Ebirspach in districtu Dresdensi consistentia, videlicet IHIor mansos cum medio manso, cum uno horto, sol- ventes in censu et redditibus annis singulis IH sexagenas latorum grossorum Friber- gensis monetae, cum quadraginta novem grossis monetae praedictae et quinque pullis, duabus petiis lini dictis vulgariter globen ffachses et una sexagena ovorum, prout haec inferius cum suis censitis clarius describentur, nec non a provido viro Tylekone dicto de Ebirspach, opidano in Hayn et suis heredibus, eius uxoris legitimae cum consensu ac suorum amicorum cum consilio et matura deliberatione, bona infrascripta sita etiam in villa Ebirspach antedicta, videlicet tres mansos, unum hortum, et deci- mas solventes in censu et decimis I sexagenam grossorum et XLV grossos, X modios

    248

    siliginis cum dimidio et X modios avenae mensurae Radeburgensis cum IX pullis et media sexagena ovorum et IIIIor petiis lini, prout etiam haec inferius cum suis cen- sitis expressius exprimentur, cum areis aedificatis et non aedificatis, agris cultis et incultis pratis pascuis virgultis aquis et aquarum decursibus viis et inviis et omnibus aliis suis pertinentiis, quibuscumque vocentur nominibus, cum iudicio etiam heredi- tario utrobique et generaliter cum omni iure utilitate honore fructu emunitate et libertate, quibus idem Fredericus de Grfinrade, plebanus in Ottindorf praedictus, una cum fratribus suis Vlrico, Gelfrido, Johanne et Tymone in Krusnicz residentibus, et pater eorum N. de Grunrade felicis memoriae dum viveret praedicta bona a nobis et ecclesia nostra hucusque in feudum tenuerant — nullo iure penitus excepto aut quo- modolibet reservato — comparavit pro LXIa sexagenis grossorum et IIII grossis dictae Fribergensis monetae, dictis de Grfinrade iam integre persolutis. Nec non quibus praedictus Tyleko de Ebirspach opidanus in Hayn cum suis heredibus et pater eius N. recolendae memoriae dicta bona omnia et singula secundario expressa etiam a nobis et ecclesia nostra usque in hodie in feudum tenuerant — nullo iure aliqualiter excepto — similiter emit et comparavit pro XLIII sexagenis latorum grossorum dictae Fribergensis monetae cum XX^VIH grossis praefato Tylekoni in Hayn et suis here- dibus iam integre persolutis, et ob hoc — strennuus Vlricus de Grfinrade in Krus- nicz residens praefatus, pro se suisque confratribus et heredibus, nec non providus Tyleko de Ebirspach opidanus in Hayn praefatus coram nobis personaliter constituti praedicta bona — ad manus nostras — resignarunt, renunciantes etiam expresse pro se et suis heredibus omni iuri et actioni — wie No. 656 —. Quare nobis praefatus dominus Nicolaus decanus ecclesiae praedictae humiliter supplicavit, quatinus sibi praefata bona — ad vicarias perpetuas sive altare beatae virginis, sanctorum Gre- gorii, undecim milium virginum, Nycolai, Katherinae et Elyzabet in ecclesia nostra Missnensi de novo erigendum et bonis suis remunerandum ac instaurandum pro duo- bus vicariis conferre — dignaremur. Nos igitur Nicolaus episcopus — precibus piis et iustis praedicti domini Nicolai favorabiliter inclinati — praenominata bona omnia et singula — cum eorum hominibus, censibus et redditibus — ad vicarias seu altare praedictum — per dominum Nicolaum decanum erectum, — instauratum, realiter contulimus — et unimus proprietatis titulo per duos vicarios, qui pro tempore fuerint ad dictas vicarias constituti, perpetuis temporibus possidenda, nihil nobis iuris ac successoribus nostris penitus reservantes, sed omne ius nostrum — in vicarios dicti altaris — integre transferimus per praesentes. Ad tollendum autem omne dubium, quod in huiusmodi suboriri posset apud posteros, censum et censitas personas seu reddituarios bonorum praedictorum neenon tenninos solutionis ipsius praesenti duximus paginae inserendum. Primo de bonis venditis per illos de Grfinrade dictus Niccze Lorencz in media Ebirspach residens habet medium mansum, de quo dat in censu annis singulis super festo Walpurgis XVIII grossos, uiium mandalum ovorum paschae et Mychaelis duos sollidos grossorum cum VI grossis de uno horto monetae Friber- gensis. Idem solvit in eodem termino Michaelis I modium siliginis et unum modium avenae mensurae supradictae, unum pullum, unam petiam lini vulgariter dictam eyn kloben flaschs. Item Niccze Schade habet unum mansum in superiori Ebirspach, de

    249

    quo dat in cenau annis singulis super festo Walpurgis XXV grossos, mediam sexa- genam ovorum paschae et Michaelis XXVI grossos, II modios siliginis, II modios avenae memoratae [mensurae], II pullos et unam petiam lini antedictam. Item dy Nickel Kreezemerynne in eadem villa habet medium mansum, de quo dat in censu super festo Walpurgis unum sollidum grossorum et Michaelis XV J grossos, I pullum. Item Francze Kreczemer in inferiori Ebirsbach habet medium mansum, de quo dat in censu annis singulis super festo Michaelis II sollidos grossorum de bonis feudalibus, quod vulgariter dicitur len gut, unum pullum, unum mandalum ovorum paschae. Item Caspar in superiori Ebirspach habet unum medium mansum, de quo dat super festo Michaelis annis singulis mediam sexagenam grossorum. Item frater eius Hans Hortil habet in eadem villa medium mansum, de quo dat super festo Michaelis annis singulis mediam sexagenam grossorum. Item de bonis venditis per Tylekonem dictum Ebirsbach opidanum in Hayn in superiori Ebirsbach, primo Jan Grose habet unum mansum, de quo dat annis singulis in festo Walpurgis II sollidos grossorum, mediam sexagenam ovorum paschae, et Michaelis II sollidos grossorum cum tribus grossis, II modiis siliginis, II modiis avenae, unam petiam lini et duos pullos^ Item Johannes faber habet medium mansum, de quo dat singulis annis super festo Walpurgis XIIIJ grossos, unum mandalum ovorum paschae et Michaelis XIIIJ grossos, unum modium siliginis, unum modium avenae, unum pullum, unam petiam lini. Item Petir Veyste habet medium mansum, de quo dat annis singulis super festo Walpurgis XIIIJ grossos, unum mandalum ovorum et Michaelis XIIIi grossos, unum modium siliginis, I modium avenae, I pullum, unam petiam lini. Item Hans Czilner habet unum hor- tum, de quo dat annis singulis IIIJ grossos cum III I hellensibus. Item Jacob Hey- macz habet I mansum, de quo dat annis singulis pro decima super festo Michaelis II modios siliginis, II modios avenae, I I pullos, unam petiam lini. Item Caspar Breme cum fratre de uno manso annis singulis dabunt pro decima IJ modios sili- ginis, II modios avenae, duos pullos Michaelis. Item Hencze Walter de medio manso dat annis singulis super festo Michaelis pro decima unum modium siliginis, unum modium avenae, unum pullum, unam petiam lini. Item Nickel Nueman habet medium mansum, de quo dat annis singulis super festo Michaelis pro decima unum modium siliginis, unum modium avenae, unum pullum et unam petiam lini. In quorum omnium testimonium etc. Datum et actum in castro nostro Stolpen anno domini M°. CCC°. XC.mo in crastino beati Vrbani martyris gloriosi praesentibus honorabilibus viris dominis Ottone de Donyn, Ramfoldo de Polenczk, Conrado de Wedera, et An- drea Grauwe canonicis Missnensibus, nec non strennuis viris Johanne de Plawnicz, Lodewico de Canicz, Vlrico Molbach, Johanne de Warta et quam pluribus aliis fide dignis testibus in praemissis.

    Et nos Niolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis praedictis donationi — et unioni ac omnibus et singulis praemissis, nostrum adhibuimus et prae- sentibus adhibemus consensum et in signum consensus huiusmodi sigillum maius nostri capituli praesentibus duximus appendendum.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem grossern Siegel des Bischofs an einem Pergament- streifen, das des Capitels ist nie angehangt gewesen.

    COD. DlPf.. SAX. II. 3.

    32

    250

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.