useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 250
Signature: 250

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 759. 1401. 11. Nov. Die Aebte von Dobrilugk, Altzellc und Buch und deren Convente einigen sich mit B. Thimo und dem Capitel wegen der dem Bischof jahrlich einmal in ihren Klbstern zu gewnhrenden Verpflegung zu Zaldung einer Ablbsungssumme von 1120 Goldgiilden.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 250, S. 332
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 250, S. 332

    Graphics: 
    x

    Nos fratres Luppoldus in Dabrilug, Franciscus in Vetericella et Michael in Buch monasteriorum sanctae Mariae abbatcs ordinis Cisterciensis Misnensis diocesis omnibus et singulis praesentibus et futuris volumus esse notum, quod ex matura deliberatione, unanimi consensu, nostrorum quoque conventuum accedente voluntate cum reverendo in Christo patre ac domino nostro domino Thimone ecclesiae Misnensis episcopo ex certis iustis et rationabilibus causis, prout in eiusdem doinini nostri episcopi litteris de et super infrascripto contractu eonfectis plenius eontinetur, de honorabilium virorum dominorum Johannis dccani, Kamfoldi de Palenczk senioris, Francisci Kongisbruckc pracpositi Wurzinensis, Andrcae Grawe cantoris ecclesiae Misnensis, Johannis de Palenczk, Nicolai Czigclers totiusque capituli ecclesiac Mis- nensis voluntate et expresso consensu de et super procuratione, quam nos et prae- decessores nostri singulis annis temporc quadragesimali eidem domino nostro episcopo et praedecessoribus suis nostris in monastcriis in victualibus ct pabulis equorum mini- stravimus et ministrare solebamus, convenimus et iusto emptionis et revenditionis titulo in hunc modum infra scriptum: Videlicct quod nos . . abbates praescripti ac . . conventus nostri nomine monasteriorum nostrorum dcdimus et persolvimus intcgraliter et complete praefato domino episcopo mille et centum ac viginti florenos Vngaricos puri auri nunc currentes bonos ct dativos, quos ipse domiiius . . episcopus a nobis solutos percepit et sublevavit pro dicta procuratione sua suorumque successorum, tali tamen conditione, quod saepcdictus dominus . . episcopus seu successores sui infra triennium praedictara procurationem redimerc seu liberarc non debeant nequc possint

    295

    ullo modo, tribus vero annis integraliter elapsis a data praesentium computandis quando domino Thimoni episcopo aut eius successoribus placuerit dictas procurationem seu provisionem redimere seu liberare, tunc non ab uno vel a duobus monasteriis singulariter, sed ab omnibus tribus monasteriis simul et universaliter redimere pote- runt seu liberare, et extunc in festo sanctae Walpurgis nobis omnibus praescriptis . . abbatibus et conventibus nostris intimare debebunt, qua intimatione nobis facta extunc in festo sancti Michahelis inmediate sequenti dictas procurationem seu provisionem praefato domino nostro episcopo eiusque successoribus pro mille et centum ac viginti florenis Vngaricis puri auri nunc currentibus bonis et dativis revendere, et solutionem dictorum florenorum omnia tria monasteria concernentem simul et semel in mona- sterio Veteriscellae recipere oppositione quacunque semota volumus et debemus, et post reemptionem provisionis seu procurationis praedictarum et solutionem florenorum praedietoruin tunc nos abbates et conventus praedicti et successores nostri ipsi domino . . episcopo seu suis successoribus, ut prius tentum est et consuetum, cum familiaribus et equis suis singulis annis in quadragesima procuratione seu provisione solita et consueta hucusque observata volumus et tenebimur providere. Et quamdiu ipse domi- nus . . episcopus vel successores sui memoratam summam florenorum nobis et con- ventibus nostris non reddiderit nec integre persolverit reddiderint seu integre persol- verint, nos et conventus nostri ipsi domino episeopo et successoribus suis dictas procurationem seu provisionem dare non debemus, nec quidquam pro ea vel eius occasione tenebimur ministrare, nec ipse dominus . . episcopus vel successores sui praemissam procurationem exigere nec quidquam pro ea postulare debent neque pos- sunt, nec aliquis ipsius aut eorum nomine quidquid pro ea exigere poterit nec debebit, donec praedicta summa florenorum nobis et conventibus nostris in hunc modum ut praedicitur per praefatum . . dominum episcopum vel successores suos fuerit plene restituta et integraliter persoluta. In cuius rei testimonium sigilla nostra praesentibus sunt appensa. Datum et actum Misnae anno domini millesimo quadringentesimo primo ipso die sancti Martini episcopi et confessoris.

    Et nos fratres Conradus ,prior, Johannes subprior, Heinricus cellerarius totus- que conventus monasterii Dabrilug, Andreas prior, Heinricus subprior, Kicolaus cellerarius totusque conventus monasterii Veteriscellae, Thimo prior, Benedictus sub- prior, Nicolaus cellerarius totusque conventus monasterii Buch recognoscimus publice per praesentes, quod ad omnia supradicta super procuratione memorata per dictos dominos nostros abbates patrata et peracta dedimus omnes et singuli voluntarium consensum et consentaneam voluntatem. In cuius rei evidens testimonium sigilla nostrorum conventuum una cum sigillis nostrorum dominorum abbatum praedictorum praesentibus sunt appensa.

    Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit den Siepeln der Aebte von Dobrilug, Altzelle und Buch und der Convente dieser Kliister in derselben Aufeinanderfolge an Peraamentstreifen.

    296

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.