useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 105
Signature: 105

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 608. 1371. 13. Dec. B. Conrad eignet der Donikirche mit Zustimmung des Capitels vom Domherrn Conrad Pruze in Mittelebersbach erkaufte Zinsen.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 105, S. 156
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 105, S. 156

    Graphics: 
    x

    In nom. dom. amen. Conradus dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus uni- versis praesentem paginam intuentibus gaudium pacem et salutem in eo, qui est omnium vera salus. Dignum arbitramur et congruum etc. Notum itaque esse volu- mus — quod veniens ad praesentiam nostram honorabilis vir dominus Conradus Pruze, praepositus Budisinensis ecclesiaeque nostrae canonicus sincera nobis insinua- tione monstrare curavit, quod quia a prudenti viro Bernhardo dicto Schefer, opidano in Hayn trans Albeam, unum mansum terrae arabilis cum area attinente, situm et , sita in villa et pago villae, quae media Ebirsbach dicitur, in territorio ad praedictum locum Hayn pertinente, quem idem Bernhardus a nobis et ecclesia nostra pheodi titulo tenuit et possedit, pro septem sexagenis grossorum Misnensium cum dimidia sibi iam complete persolutis et in utilitatem suam notoriam — conversis, iusto emptio- nis — titulo conparavit. Quare nobis humiliter supplicavit, quatenus mansum eun- dem et aream ecclesiae Misnensi donare, appropriare et annectere curaremus. Nos igitur praedicti domini Conradi Pruze — — precibus inclinati praefatum mansum, cuius medietatem rusticus, dictus Nicze Petzoldi, et reliquam medietatem Jacobus dictus Tusch tenent et possident, sed area, quam ipse Niczko inhabitat, ad utrumque medium mansum pertinet et quilibet eorum de suo medio manso decem et octo grossos praedictorum annis singulis in beati Michahelis festo et quindecim ova in festo paschae, ambo pariter in censu annuo dant et solvunt ecclesiae Misnensi prae- dictae, de expresso et concordi capituli. nostri beneplacito et consensu, recepta tamen prius bonorum eorundem a praefato Bernhardo resignatione libera, quam in manibus nostris sponte fecit, donavimus — et unimus ad finem et effectum, quod praedictus dominus Conradus praepositus de praelibatis bonis et redditibus diponere libere valeat, quidquid in ecclesia nostra pro animae suae remedio duxerit disponendum. Et ne super praemissis etc. Actum et datum in castro Mogelin anno domini millesimo CCCmo septuagesimo primo in die beatae Luciae virginis, praesentibus honorabilibus et discretis viris dominis Johanne de Dronicz praeposito Haynensi in ecclesia Mis- nensi, Conrado de Wylandishayn, Gunthero Karaz et Nycolao Kundigen vicariis perpetuis ecclesiae Misnensis, Henrico de Ossenbricz cappellano nostro, Johanne Mekol notario nostro et Franczkone cappellano in Mogelin servitoribus nostris, testi- bus ad praemissa vocatis et rogatis.

    Et nos Henricus praepositus, Nycolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis recognoscimus, quod ad exprimendum nostrum in praemissis accessisse consensum, sigillum nostrum autenticum praesentibus duximus appendendum.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit deu Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergament-

    streifen.

    119

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.