useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 156
Signature: 156

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 661. 1380. 19. Apr. B. Nicolaus eignet dem Cajiitel von Peter von Elbersdorf in Wblfnitz erkaufte GeUhinscn.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 156, S. 218
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 156, S. 218

    Graphics: 
    x

    In nomine domini amen. Cum omnia et singula etc. Nos igitur Nicolaus dei et apostolicae sedis gratia episcopus Misnensis ad universorum tam praesentium quam futurorum discretionem praesentium serie litterarum cupimus pervenire, quod strennuus Petrus de Elbrechtsdorf, noster fidelis dilectus, de consensu et bona volun- tate suorum heredum ac bona deliberatione praehabita unam sexagenam grossorum Fribergensium annui census, siti in villa et in pago villae Wulfenewicz districtus Dresdensis in parrochia Bresenicz"), quem censum singulis annis solvit et solvere consuevit Johannes de Luptoweb) suique heredes et successores de uno manso in eadem villa residentes, videlicet mediam sexagenam grossorum pro festo sanctae Walpurgis et mediam sexagenam grossorum pro festo sancti Michahelis, quem cen- sum praedictus Petrus de hUbrechtsdorf a nobis in feudum tenuit, habuit et possedit, iusto emptionis et venditionis titulo interveniente pro viginti sexagenis grossorum Fribergensium eidem Petro et suis heredibus integraliter persolutis vendidit honora- bilibus viris dominis Nicolao decano totique capitulo ecclesiae Misnensis. Quem qui- dem censum et mansum — idem Petrus de Elbrechtsdorf constitutus coram nobis in manus nostras libere resignavit, renunccians cum dictis heredibus suis omni iuri et actioni ac cuiuscumque legis auxilio et beneficio — (wie No. 656). Et quia memorati domini decanus et capitulum iam dictum censuni cum manso eiusdem census conferri — ipsis et ecclesiae nostrae Misnensi humiliter petierunt, specialiter tamen ad dispositio- nem et ordinationem praedicti domini Nicolai decani in ecclesia, qui praedictos cen- sum et mansum suis propriis pecuniis comparavit, nos — praedictum censum et mansum, sitos in villa Wfdfenewicz praedicta — dictis domino .. decano et capitulo — contulimus — nihil iuris nobis et successoribus nostris in censu et manso praedictis reservantes. In quorum omnium robur et evidens testimonium sigillum nostrum praesentibus duximus appendendum, praesentibus honorabilibus et discretis viris D^- thero de Wydera canonico Nuembfirgensi, Jacobo de Kunczendorf perpetuo in ecclesia Misnensi vicario ac strennuis Ticzmanno dapifero militi, Friderico de Grellenhayn,

    a) Wolfniiz, Par. Briessnitz bei Dresden. b) Lobtaa, ders. Par.

    181

    Tymone de Malticz, Alberto Closewicz, Nicolao Gobil, Ulmanno et Nicolao fratribus Schild, armigeris nostris fidelibus ac aliis pluribus fide dignis. Datum Stolpen anno domini M°. CCC°. LXXX°. feria quinta proxima ante festum sancti Georgii martyris gloriosi.

    Et nos Nycolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis praesentibus publice profitemur, quod praemissis appropriationi, incorporationi et unioni nostrum expressum adhibuimus — consensum, et in huiusmodi evidentiam sigillum nostri capi- tuli praesenti paginae duximus appendendum.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den grosseren Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.