Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 21, S. 69
Innocentius episcopus seruus seruorum dei . Dilectis filiis. .Generali Ministro et vniuersis fratribus ordinis fratrum Mino- rum presentes litteras inspecturis Halutem et apostolicam be- nedictionem. Pio uestro collegio quod sibi libenter thesaurum quiete conscientie thesaurizat, id gratie digne concedimus quod ab eo fluctum mentis excutiat, et ipsum in spiritus tranquillitate disponat. Uestre itaque precibus deuotionis inducti, ut obser- uantia moderni diuini officii quod in breuiariis uestris exacta diligentia correctum a uobis ex statuto regule uestre iuxta ecc- lesie Romane morem excepto psalterio celebrare debetis, sitis contenti perpetuo, nee non ut si aliqui uestrum diuino inter- sunt officio cum alus celebrantes, tunc eis illud sufficiat, et ad dicendum officium proprium minime teneantur, uobis auctori- tate presentium indulgemus. Nullj ergo omnino hominum li- ceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ej ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit
indignationem omnipotentis dej et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugdunii v Nonas May Pontificatus nostrj anno Secundo.
Hártya, jeles alak, a függö pecsét zsinórostul hiányzik. Eredetie a nemzeti múzenm kézirat-gyüjtoményében. — Eddig kiadatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 21, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/ea41565d-aeda-4104-a860-178a66ec01d7/charter>, accessed at 2024-05-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success