Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXXIII. , S. 58
XXXIII.
Notum sit omnibus christi fidelibus, quod ego Hugo de Eigen abbati et conuentui de sáneta cruce quinquaginta marcas argenti contuli, ipsique mihi de prediis suis quinque mansos, soluentes annua- tim quinque talenta, in Vlricheskirchen sitos designauerunt, eosque ad hos usus in perpetuum deputauerunt, ut de ipsis omni conuentui in festiuitate apostolorum Symonis et Jude in bonis piseibus alboque pane ac uino annuatim seruiatur, meique et uxoris mee atque omnium parentum meorum in eadem die apud ipsos commemoratio fiat in per petuum. Et, ne hanc constitutionem ullus abbas, ullus prior, ullusue cellerarius infringere uel in irritum reuoearé debeat aut iustepossitullo unquam tempore, neue ullus heredum meorum in predictis quinque mansis quiequam iuris habere uelit aut unquam ualeat, memoratus abbas et conuentus in testimonium et memoriale gestorum suam mihi cartam dederunt, atque a me istam acceperunt; que carte, ne mutari aut falsari ualeant, ambe unius alphabeti in medio scripti ac per medium secti cautione sunt notate. Ego enim supradictos quinque mansus in possessionem neque accepi aliquando, neque accipere uolui aliquo- modo,. sed quidquid per impensas marcas iuris mihi acquisisse uide- bar, totum fratribus deo in sáncta cruce seruientibus super altare sanete Marie manu propria delegaui testibus astantibus, quorum hec sunt nomina. Otto Turse gener meus, et Hugo filius eins, Ulricus Waiso, Albero de Staleke, Ortolfus Penichil de Eigen, Bernhardus de Borsenbrunnen, Albero Murl de Ruhenecke, Hugo de Hinterberc, Rapoto de Rorbach, Meinhardus de Swinwarte.
Original auf Pergament mit Siegel. — pag. 496.
Chmel, Geschichtsforscher II,
47
XXXIV,
Circa 1212.— Herbord von Landeck, im Begriffe eine Pilgerfahrt nach. Spanien zu unternehmen, beurkundet, dass er für sich, seine Gemahlin, und seine Vorfahren in der Abbtei heiligen Kreuz einen Jahrtag gestiftet habe, und bestätigt und vermehrt seine aus dieser Veranlassung dahin gemachten früheren Schenkungen.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris christi fidelibus, quod ego Herbordus de Landeche pro remedio anime mee et uxoris mee et omnium progenitorum meorum fratribus, qui in sáncta cruce deo seruiunt, mansum unum in Diepoldesdorf, et uineam unam in der Einoede sitam libere et absolute contuli tempore domini Hainrici abba- tis sáncte crucis ea uidelieet conditione, ut eisdem fratribus et omnibus eorum successoribus omni tempore, quo ipsum claustrum durauerit, in uigilia annunciationis dominice simila, uino ac bonis piscibus annua- tim sine omni prorsus excusatione seruiatur, et singulis annis meus aut posterorum meorum nuncius in ilia die. presens sit, ut uideat, si, hoc fiat. Ceterum tempore domini Wernheri eiusdem sanete crucis abbatis in presentia domini mei iunioris Liupoldi ducis Austrie eius dem mansi et uinee aduocatiam atque omne ius aduocati super altare sanete Marie in sáneta cruce delegaui. Preterea, cum ad sanctum Jacobum ire disponerem, audientibus amicis atque hominibus meis, designaui et aliam uineam sitam in Kalienberge uersus Veselowe, ipsaque sepedictis fratribus in sáncta cruce cum consensu filie mee et generi mei Irnfridi delegaui ita, ut post mortem meam illam sine contradictione possideant, uinumque, quod in ea nascitur, omnibus annis nusquam nisi in eorum cellarium in sáncta cruce deferatur, ipsis- que semper post quinque septimanas una die, quo uinum aliunde non habent, de illo uino detur, et hoc fiat in perpetuum. Huius rei testes sunt hii, Irnfridus gener meus, Rudolfus de Potendorf, Hainricus de Prunne, Hainricus Uitulus, Otto de Leuben, Marquardus de Uelven, Rapoto et alter Rapoto milites mei, Gotfridus dispensator meus, Chunradus de Kirchperch et Ortolfus frater eius, Chunradus Cink, Vlricus Wezzel de Potendorf, Hugo de Aspinstorf.
Original auf Pergament mit den Siegeln des Abbtes von heiligen Kreuz und des Ausstellers.
48
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/a14afe31-1e4b-4eb5-a189-b1087da65e07/charter>, accessed at 2024-03-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success