Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXLII. , S. 152
CXLII.
Uniuersa negotia, que geruntur a uiris prudentibus, ne qua possit attemptari callumpnia, poni soient in linqua testium et litterarum me moria perhennari. Sciant igitur presentes ac posteri, quoddam con- cambium inter nos abbatem Ulricum celle sanete Marie et dominum abbatem Heinricum domus sanete cruris esse celebratum in quadam uinea, in molendino et in pratis cum consensu utriusque capituli. Nos uero dei gratia Ulricus dictus abbas celle sanete Marie cum assensu nostrorum fratrum inibi deo et gloriose virgini militantium quoddam molendinum in ecclesia Medlicensi situm et duo prata circa terminos Minchendorfposita, que soluunt annuatim X solidos denariorum, domui sanete cruris libere assignauimus. Ipsi uero in recompensationem quandam uineam dictam Wilreichs in Paden in monte domini ducis sitam ipsorum iure nostre ecclesie contulerunt perpetuo possidendam. Verum ne concambium nostrum aliqua in posterum impediret cal lumpnia, presentem paginam cum eorum nominibus, qui presenti con cambio, cumfieret, afuerunt, etsigilli nostri confirmauimus firmamento. Adstiterunt enim cum fieret istud concambium, Haidenricus de Paden, Albertus de Äleht cognomine Vuslo, Eberhardus consobrinus suus, Ekehardus Gyleis, Levpoldus Canez, Wernhardus Plutlo, Fridericus, Wichardus. Levpoldus, Fridericus, Chunradus carpen- tarius et alii quam plures. Actum publice in nostro capitulo incarnat] uerbi anno domini nostri Millesimo CC?LVIII? indictione prima, datum V° kalendas Julii per manus Hainrici nostri notarii in cella sanete Marie.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXLII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/fd465575-c33c-42f7-8dbc-89a726af510c/charter>, accessed at 2024-04-27+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success