Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. V. , S. 20
V.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis amen. Quoniam connu que geruntur in tempore, obliuio solet memoriam resecare, necesse est, ea tam testium quam scripture munimine perhennari. Nos igitur Witigo de Krvmbenowe notum facimus et constare uolumus presen- tium inspectoribus uniuersis, quod de consensu et expressà uoluntate uxoris nostre Sibille liberal-umque nostrorum cenobio in Hohenwrt ordinis Cysterciensis, quod diuina inspirante gracia ad honorem sanete perpetueque uirginis dei genitricis Marie ob remedium anime sue Woko patruelis noster, marsalcus videlicet Boemie, de nouo fun dare et construere in communi nostra possessione inchoauit, eam partem silve que nos iure hereditario contingebaf, ut ipsius boni pro- positi et remunerationis diuine participes simus et nominis funda- toris, per manum domini Johannis venerabilis episcopi Pragensis in dedicatione eiusdem ecclesie dedimus in perpetuum pleno iure ex- ceptione quulibet pretermissa, metas eiusdem predicto cenobio legi timas distinguentes. �?ec autem sunt mete: Nemus ex altera parte Wlte in occidentali parte attingens uiam illam que ducit in Helfen- berch, in orientali parte transiens riuum quendam qui uocatur minor Wltawitz, et pratum Zbyadel inclusiue, ita quod idem pratum ad cenobium integraliter pertineat; et meta in riuulo Mukri nomine ter- minetur, et incipiens a ilumine W l ta dirigitur ascendendo usque ad ortum riuuli iam predicti et inde per montem Hradisch in minorent Wltawitz reuertitur ex directo, et ascendit in illo riuo usque ad alti- tudinem silue Boemiam et Bawariam diuidentem. Ut autem predicta
robur habeant firmitatis presentem paginam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roboruri. Testes autem qui aderant sunt: Dominus Johannes prenotatus venerabilis episcopns Pragensis ecclesie. Do- minus Heinricus et Wernhardus fratres de Schowenberch. Wern- bardus et Heinricus eiusdem tituli fratres minores. Dominus Ger- bertus. Dominus Liupoldus. Habelo. Andreas. Prehllo. Chonradus de Turdelinge. Benada. Benysius. Bvdylaus purehrauii de Rosenberch, et alii quam plures. Datum et actum in Hohenwrt anno domini M° CC° vinj° Kal. Junii. Indictione XV.
Gut erhaltenes dreieckiges, an gelbrother Seide hängendes Siegel ¡n «r. W. — Ein aufrecht cinherschreitender einfach geschwanzter Löwe hat vor sich die fünfblätterigo Rose. — S. Vitigonis. De. Crhvmnovve. Vergl. XXIII.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) V. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHoh/32a5196c-ebc7-4e01-88a2-9fc3e1f2e12a/charter>, accessed at 2024-04-26+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success