useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data)  CXLII.
Signature:  CXLII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1375. 7. Hai. Wlhlaw. — Onscho von Wlhlaw stiftet eine immerwährende Vicarie an der Kirche in Striéilz.
Source Regest: Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CXLII. , S. 175
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CXLII. , S. 175

    Graphics: 
    x

    CXLII.

    Docente apostolo bonum facientes non dificiamus, tempore enim suo metemus. Dum ergo tempus habemus, operemur bonum ad om- nes maxime antera ad domesticos fidei. Hine est, quod ego Onso de Wlhlaw fidei commissarius germani fratris mei Nicolai felicis me- morie de Wlhlaw tenore presencium profiteor vniuersis, quod sin cere desiderans michi meisque progenitoribus thesauros inmarcesci- biles in celestibus thesaurisare cultumque dei augere, de consensu et libera voluntate nobilium dominorum meorum Petri VIrici et Jo- hannis de Rozemberg nee non de consilio honestorum virorum domini Cunczmanni rectoris ecclesie et suorum paroclmlium in Stryczicz, qui ad hoc suum sufficiens subsidium in parata pecunia porrexerunt, donacionem infrascriptam , quantum in me est, feci et presentibus facio, vt plebanus ecclesie in Stryczicz deinceps vnum presbyterum ydoneum pro vicario perpetuo teueat, qui deo deseruiat et in suis orationibus nostri perpetuam babeat memoriam. Vt autem ipse ple banus talem sacerdotem tenere possit, sibi et ecclesie sue predicte de meis hereditariis et paternis bonis in remedium ipsius fralris mei Nicolai et meorum progenitorum et ob salutem meam do et presen- tibus resigno septem sexagenas cum sex grossis annui et perpetui census in villis Chrachczan et Tupess in plebe parochialis ecclesie in Nyemczicz situatis, videlicet in Chrachczan super sex laneosf quorum quinque lanei annuatim equaliter soluunt quilibet per quin- quaginta grossos in toto, videlicet in festo sancti Georgii sedecim grossos et totidem in festo sancti Galli, citra vero festum assump- cionis beate Marie pro robota per decem et octo grossos; sextus vero laneus in quolibet terminorum predictorum prop ter augmentum

    162

    'hereditatis soluit per viginti grossos, et ilium laneum colunt Petrus et Nicolaus, secundum vero laneum tenet Mathias, tercium Blahut et Jessko, quartum Borso cum Nicolao, quintum Wytko, sextum Vrsus. Item Radussko ibidem vndecim grossos. In villa vero Tupess Lau- rencius tenet septem quartalia, de quibus annuatim in termim's con- suetis soluit centum et quinque grossos, specialiter eciam in villa Niemczicz predicte quadraginta octo grossi (sic) in vno laneo, quem tenet Andreas dictus Zagiecz, et idem soluit sex grossos de alia he- reditate sua, quam ibidem possidet. Pretacte ecclesie in Stryczicz dono et assigno pro lumine perpetuo, quod ante corpus domini in- staurari debet et foueri die noctuque, ne temerarie extingwatur, et predictus plebanus ad supplendam sexagenam pro dicto lumine a Raduskone in Chrachczan sex grossos recipiendo singulis annis tissignabit. Nam de hiis censibus ego tres sexagenas de proprio do- naui, residuum vero Cunczmannus plebanus cum sua plebe persolue- runt. Prefatum quoque censum seu hereditatem in Chrachczan et Tupess ac Nyemczicz sic donatam libere perpetue et hereditarie presentibus resigno cum omnibus fructibus libertatibus vtilitatibus obuencionibus et pertinenciis suis, quocunque nomine censeantur, necnon pleno dominio, prout ego illa possedi, promittens bona et sincera fide vnacum fideiussoribus meis Petro dicto Zidkone de Bo- recznicz et Potro (sic) dicto de Dunowicz, dictam hereditatem cum suis pertinenciis contra quamlibet personam sub penis in talibus con- suetis jure terre disbrigare. Dictus quoque dominus Cunczmannus plebanus et sui vniuersi successores debent et tenentur prelibato sacerdoti seu vicario de pretactis redditibus aut de fructibus sue ecclesie vltra expensas suas, quas sibi caritatiue secum porriget, tres sexagenas singulis annis assignare cum scitu domini Onsonis vel suorum heredum et suorum parrochialium pro ipsius vicarii expensis et anniuersario inferius expressato, residue quatuor sexagene plebano remanebunt. Idem eciam plebanus debet singulis sabbatis diebus perpetuo missam de beata virgine sub nota tenere et feriis secundis pro omnibus fidelibus defunctis similiter missam decantare. Insuper singulis annis perpetue plebanus, qui pro tempore fuerit, facere te- netur vnum anniuersarium sequenti die post dedicacionem eiusdem ecclesie. Si vero ilium diem festum aliquod occuparet, tune die sequenti quatuor missas vnam sub nota et tres lectas tenendo pro animabus meorum progenitorum, videlicet Ahssiconis genitoris mei

    163

    Czadkonis canonici Pragensis et Nicolai pretacti fratrum meorum domini Swathomiri de Nyemczicz patrui mei et Johannis filii ipsius omniumque meorum predecessorum necnon post decursum vite mee et domine Marusse genitricis mee pro animabus nostris ac ipsius domini Cunczmanni plebani et suorum parochialium, qui huius rei sunt fundatores, ipsorumque quoque animas in wlgari plebe recomen dando. Isto eciam adicto, quandocunque plebanus, qui pro tempore fuerit, careret vicario et nollet monitus illum recuperare ¡nil anni- uersarium siue missas pretactas non teneret, extnnc elapsis quin- decim diebus scitu domini archiepiscopi aut suorum officialium cen sus et fructus huiusmodi datus occassione ipsius vicarii per pretactum dominum Onsonem vel suos heredes necnon per vitricum ecclesie in plebezanos tolli debet et dari cum testimonio eiusdem plebani pro fabrica ecclesie ipsius et pauperibus et hoc secundum temporibus numerum debitum et negligenciam commissam computando. Quan docunque plebanus huiusmodi reassumeret absque omni impedi mento, iterum censum debitum et fructus huiusmodi rehabere debet et hoc singulis annis propter singulas negligentias obseruando. Si vero idem plebanus vno anno integro vel plurihus negligeret aut nollet tenere t.rlem vicarium, extunc super redditibus predictis cum scitu decani districtus illius antedictus dominus Onso cum suis here- dibus necnon parochiales licite per se poterunt, talem sacerdotem, qui omnia onera pretacta suflferat, locare, qui tamen plebano obedire debet in licitis et honestis et ilium circa eandem tenere ecclesiam, quousque plebanus beniuole vicarium, vt premittitur, reassumat. Non licebit autem michi predicto Onsoni successoribusque meis, aliquem ibidem locare presbyterum vt premittitur, nisi plebanus predictus aut sui successores nouent aliquem ydoneum presbyterum teuere pro vicario premisso. Supplied igitur reuereudissimo in Christo patri et domino domino Johanni sanete Pragensis ecclesie archiepiscopo apostolice serlis legato aut ipsius vicariis in spiritualibus, vt de solita benignitate et in augmentum diuini cultus predictas meas donacionem ordinacionem et disposicionem auctoritate ordinaria dignetur nonfir- mare approbare et ratificare, redditusque prescriptos ecclesiasticis tedditibus cum libertate et immunitate ascribere et cum interposi- cione decreti annotare. In quorum omnium testimonium et robur perpetue valiturum sigillum meum vnacum sigillis fideiussorum meo rum Petri dieti Zidek et Petri dicli Dunowecz necnon . n«bilium

    11 *

    164

    dominorum meorum Petri VIrici et Johannis de Rozemberg et Cuncz- manni plebani ecclesie predicte in Stryczicz presentibus duxi appen- denda. Datum in Wlblaw anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo quinto in die sancti Stanislai martins. (Folgt nun die Bestätigung durch das Prager Generalvicariat ddo. Prag 30. April 1376. Siehe unten CXLVI.)

    Acht an Pergamentstreifen befestigte, meist schlecht abgedruckte Siegel in weisgem und rothem Wachs. a) Das schon beschriebene S . Vicariatvs. Archiepiscopatvs . Pragensis. b) Dieses wie die folgenden Siegel sind sämmt- lich klein von Form. — Kopf und Hals eines Raubvogels mit zwei hornartigen Federn auf dem Kopfe. — -j- S . V . . . l . . . c) Ein Helm mit zwei Hör nern. — 'j- S . Petri . De . Bore . . . d) Schild, worauf ein gehörntes vier- füssiges Thier (ein Hirsch?). — . . etri . De . Dv . . . e} f) g) Die schon bekannten Siegel der Rosenberger Peter, Ulrich und Johann. Diese in rothem Wachs. h) Ein Majuskel C. Die Umschrift ist nicht lesbar. Es ist das Siege) des Stricitzer Pfarrers.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.