Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXII. , S. 42
In nomine sanete et ¡ndiuidue Irinitatis amen. Quoniam eorum que geruntur in tempore, obliuio solet memoriam resecare, necesse est, ea tam scripturarum quam testium munimine perhennari. Igifur nos Heinricus et Witko fratres de Rosenberch confitemur et constare uolumus presentium inspectoribus vniuersis, quod nos de consensu et expressa uoluntate matris nostre dilecte domine Hedewigis vene- rabili patri abbati de Hobenvurt et conuentui eiusdem loci ordinis Cysterciensis, quem conueutum pater noster dominus Wocho bone memorie in honore beate et gloriose uirginis Marie inchoauit et ex nouella plantatione pro sue suorumque progenitorum et beredum salute et animarum remedio fundauit, quorum defectui condolentes et pura mente profectni modis omnibus intendentes ¡us patronatus ecclesie in Rakz Pataviensis dyocesis, quod ad nos ex uero patri monio pertinebat, donantes resignauimus fauorabiliter atque plane. Et in bac parte cessimus in perpetuum iuri nostro exceptione que- libet (sic) pretermissa, ut conferendi uelud nos babuimus prefatam ecclesiam, plenam et liberam habeant potestatem. Vt autem supra- dicta robur optineant firmitatis presentem litteram in euidens testi- mouium scribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari cum lestibus subnotatis, qui sunt: Dominus Werenhardus et Heinricus fratres de Schowenberch , dominus Vlricus de Nouadomo, dominus Hoyerius de Klocot; dominus Zewis, dominus Witigo, Wocho, filii domini Budewoy de Krummenow; Heinricus et Wocho domini Witi- gonis filii de Krummenow; dominus Albertus de Porsow, dominus Benysius frater suus, dominus Heinricus de Hvritz; dominus Beny- sius de Horach et fratres sui Johannes, Joban, Bohuzlaus; dominus Zwatemyrus miles, domiuus Predota frater suus; dominus Benata purchgrauius et frater suus Vlricus de Wisle; Ozle et frater suus Bezpri; Kunas de Strizendorf et alli quam plures. Datum et actum
in Rosenberch. Anno gratie domini millesimo ducentesimo septua gesimo quarto xiiij° Kalendas Aprilis.
Gut erhaltene», ziemlich grosses und rundes, ehemals an gelb-weisser Seide hängendes Siegel in weissem Wachs. — Ein dreieckiger Schild mit der fünfblüttrigen Rose. — 'j- Sigilvm . Domini . Henrici . De . Rosenberc . Et . Vitconi.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHoh/f55e76cf-e776-4309-9af5-fd060cdfde86/charter>, accessed at 2024-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success