useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CL.
Signature:  CL.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1146. 4. Mai. Sutri. — Papst Eugen III. nimmt das Kloster Reichersberg in den Schutz des apostolischen Stuhles, fährt die Besitzungen und Rechte desselben auf und bestätigt selbe.
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CL. , S. 229
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CL. , S. 229

    Graphics: 
    x

    CL.

    desselben auf und bestätigt selbe.

    Eugenius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Gerhoho lticherispergensis ecclesie preposito eiusque fratribus tam presenti- bus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum. Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere mon- stratuí, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium/ quia, sicut iniusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et iusta desiderantium nulla est differenda peticio. Huius rei gracia dilecti in domino filii, predeces- soris nostri felicis memorie pape Innocenti i uestigiis inherentes nec non venerabilis fratris nostri _ Cunradi Salzburgensis archiepiscopi precibus inclinati, uestris. iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium uestrum, quod est in episcopatu Patauiensi et fundo Salzburgensis eodesie situm, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus Inprimis siquidem statuentes, ut tam in uestro quam in monasterio sanctimonialium uobis subdito ordo canonicus. iuxta Beati Augustini regulam perpetuis temporibus inuiolabiliter con- seruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eademi ecclesia in presentiarum iuste et'cançnice possidet aut m futurum concessione Pontiflcum, liberalitate Begum, largitione Principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus bec propriis duximus exprimenda uocabulis, fvndum videli cet et plebem Richerispergensem cum decima et iure parrochiali, Capellam snncti Martini cum p'ertinentiis suis, Vineas in Ascah, Villam Chrowat et Reliqua predia a Werinerio loci ipsius fundatore uobis oblata, Decimas Brambergensis ecclesie et Putinensis ecclesie ac noualium Putinensis silue a predictis parrochiis usque ad terminos cngaricos pertingentis, Venerabilis fratris nostri Cvnradi Salzbur gensis archiepiscopi priuilegio uobis firmatas, Patellam salis et alia

    220

    predia ab eodem data, Hofstat et alia predia, que Rvodbertn s iuste obtulit, Predia, que Fridericus donauit, Predia, que fuerunt Egelolfi et Eberhurdi cum eorum decimis ab episcopo frisingensi rationabili- ter uobis concessis et uineas emtas in Chremesa et ea, que dux Liv- paldus iure suo contulit. Sane laborum uestrorum, quos propriis ma- liibns aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus omnino a uobis decimas exigere presumat. Ecclesiastica nimi- rum sacramenta a diocesano suscipietis episcopo uel a salzburgensi archiepiscopo, si quidem graciam et communionem apostolice sedis habuerint et si ea gratis et sine prauitate uobis uoluerint exhibere. Alioquin liceat uobis pro eorundem sacramentorum susceptione catho- licum, quem malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Et quia sic locus uester est institutus, ut Salzburgensis ecclesie principalis aduocatus ipsius quoque loci sit aduocatus, neque ipsi neque alicui subaduocato eius eundem locum liceat iniustis grauaminibus infestare. Quod si fecerit et uobis conque- rentibus non emendauerit, consilio et auxilio prefati Archiepiscopi ipsa aduocatia ab inutili auferatur et alius loco eius substituatur. Obeunte uero te nunc eiusdem loci Preposito uel ad alterius ecclesie regimen transeunte siue tuorum quolibet successorum nullus ibi qua- libet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur uel substituatur, nisi quem fratres communi consensu aut pars consilii sanioris secun dum dei timorem et beati Augustini regulam canonice prouiderint eligendum. Addentes etiam interdicimus, ut nemini professionis uestre facultas sit alicuius leuitatis instinctu aut artioris religionis obtentu sine Prepositi uel congregations licentia discedere. Quod si fecerit, nullus episcoporum, nullus Abbatum, nullus monachorum sine com- munium litterarum cautione suscipiat, quamdiu uidelicet in ecclesia uestra canonici ordinis tenor domino prestante uiguerit. Si uero se cundo uel tercio uocatus redire contempserit, liceat eiusdem loci pre posito canonicam in eum proferre sententiam. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberauerint, deuotioni et extreme uoluntati, nisi forte excommuni- cati uel interdicti sint, nullus obsistat salua iusticia matricis ecclesie. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare, Sed omnia integra con- seruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa

    221

    sunt vsibus omnimodis profutura, Salua sedis Apostolice auctoritate et Salzburgensis Archiepiscopi et Patauiensis episcopi canonica iusti cia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tem- ptauerit, secundo tercioue commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatinvs et hic fructum bone actionis percipiant et aput districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.

    Aus einem Copialbuche sec. XII. im Kl. Reichersberg. — Hund, Metropol. III. 160. — Chron. Rcichersb. ad 1146. — Monum. boic. IV. 412.

    CLI .

    1146.11.November. Passau, und 20. December. Friesach. — Erzbischof Chun-

    rat V. von Salzburg überlässt dem Kloster Formbach den streitigen Zehent

    zu Neukirchen und Gloknitz gegen anderweitige Entschädigung.

    C. -}- In nomine sanete et jndjuidue trinitatjs. ego Cunradus sanete salzburgensis ecclesie dej gratia archiepiscopus. Quoniam cum paeificis filii dei uocari cupimus et ad partieipationem beatitudinis pauperum spiritu anhelamus, uniuersitati fidelium tam presentium quam futurorum notifieamus, qualiter controuersiam inter nos etForm- bacensc Cenobium decidimus. Hoc quippe Cenobium fundatum a Co mite Ekkeberto de Patene donatione eius decimas ad dispensationem nostram pertinentes diu detinuit. Nos autem iusticie inniti cupientes et ecclesie nostre ius suum requirentes frequenter inde cum uenera- bili abbate Werentone priuatim et publice egimus tandemque accepta oportunitate ad hoc negocium nostrum processit, quod nobis congre gatio illa cum abbate suo totam decimationem resignauit. Hoc facto consilio fratrum nostrorum instantiaque abbatis et pia consideratione religiosorum fratrum inibi deo seruientium indueti portionem decime nostre illorum scilicet antiquorum allodiorum Comitis Ekkeberti in parrochia Niwenkirchen in usvs fratrum illorum monachorum contu- limus, et ne ecclesia nostra in hac dispensatione nimium pateretur dispendium, ab eis per manum cuiusdam nobilis uiri Hugonis de pholsou VI. mansus in concambium reecpimus, e quibus IIII sunt in

    222

    loco,.qui dieitur Vihvs, et dimidius apud Grandenberge cum cvrte ad anthesinhouen et tribus mancipiis et moiendino. Quia vero predictum monasterium extra parrochiam nostrum situm iuris erat alieni neque nos decimas çcclesie nostrç potuimus aut debuimus alienare aliena- tione perpetua sacris Canonibus interdicta, ipse nostri iuris decimç pertineant ad monachorum Formbacensium antiquam Cellam in par- rochia nostra sitam in loco Cloeniz dicto, qui regitur a formbacense abbate fratrum curam de nostra cohcessione habente et in posterum a nostris successoribus canonice suscepturo. Defimdo autem abbate prefato successit ei abbas ßietricus, qui non minori sollicitudine cupiens locum suum augmentara studuit factam traditionem renouare. Itaque priora confirmans VI uineas per manum Wernhardi de Jul- bach apud Wervelach sitas ibidemque mansum unum ecclesiç nostre perpetuo delegauit, Cui etiam sicut ántecessori eius affectum karitatis inpendendo ea, que contulimus, confírmauimus et in conuentu episco- porum apud Patauiam in festo saneti Martini in quibusdam adauxi- mus. Siquidem assignauimus ei decimationem duarum ecclesiarum Niwenkirchen et Clocaiz scilicet antiquorum prediorum pretaxati Comitk Ekkeberti usque Clamme excepta uini decimatione et cano nica plebani portione addidimusque ei decimationem silue quesite et inquirende inter duo flumina Lauenze et minorem Loncwiz excepta rursum tercia parte ad ius parrochiani pertinente. Et ne ista traditio antiquitute uel negligentia obliuionis dispereat, presentem inde pagi nant conscribi fecimus et inpressione sigilli nostri sub inuocatione patris et li I i i et spiritus sancti in perpetuuin corroboramus et indiuul- sam esse uolumus testesque subscribimos: Engilbertus Comes Hal- lensis, Wernhurdus de Julbach et filin s eius Heinricus, Gerlous de Erbingen, Fridericus de Mosbach, Wigant de Hohen Chuchin, Amelbertus de Eigelingen, Liuteldus de Siestorf, Ekkehardus de Montigil, Hertnit de Vzelingen, Wisento de Boengowe, Liutwinus Castellanus de salzburc, Ekkolfus de Wartte, Rudgerus de Patauia, Eberan de saucrstetin, Dietmarus de Eistersheim, Sigboto, Eber hart, Hartmoth, Megingoz etfrater eius Eberwin de Patauia. (Bene valete.)

    Actum Patauie Anno ab incarnatione domini M. C. XL. VI. In- dictione VIIlI. III Idus Nouembris, Anno II domni Eugenii pape se- cundi et Regis Romanorum Conradi III domni Conradi salzburgensis Archiepiscopi XLI.

    223

    Duta Friesaci XIII. KaI. Januarii per manum Rodberti notarii -J- Ego Otto Frisingensis episcopus Subscripsi. f Ego romunus gurcensis episcopus subscripsi.

    Ego Gotefridus abbas admuntensis SS. -{- Ego heberhardus abbas de uictoria SS. . f Ego Wernhervs Seccoensis prepositus SS. -J- Ego Hadamarus archipresbyter subscribo. -J- Ego Engilrainus archidiaconus SS.

    Aus dem Original, dessen Siegel verloren ist, im U. bair. Reichsarchive zu München. — Mon. boic. IV. 133.

    ctii.

    1146. — Gerlacus, Abbt von Rain, übergibt das von den Brüdern Ulrich und 'Kalo von Wilhering daselbst gestiftete Kloster dem Bischofe Eberhart von

    Bamberg.

    Geraldus Dei gratia Abbas in Buna vocatus omnibus eujuseun- que dignitatis, conditionis, professionis fidelibus. Illuminates fidei oetilus more publico utentes rem memoria dignam in praesentiarum scripto mandamus, ut ex hoc fidei ac devotionis incitamentum gene ration omni, quae ventura est, transmittanms. Duo siquidem nobiles viri, fratres Vdalricus videlicet et Cholo de Wilheringen, etsi saeculi actibus impliciti, saeculo tamen renuntiantium meritis aliquatenus participare exoptantes annuente matre sua nobili matrona nomine Ottilia itemque sorore sua Elyzabeth nomine pro peccatorum suorum remissione et aeterna animarum absolutione aliquam patrimonii sui partem, id est Castrum ipsum jam ante memoratum Wilheringen cum adjacentibus circumquaque terminis cultis et incultis, quaesitis et in- quirendis, cum agris, vincis, pascuis, siluis, pratis, piscateriis, aquis aquarumque decursibus, cuт omni denique utilitate, quae in praedio iПо vcl ad praesens inerat vel in posterum industria quavis elici po tent, Deo et Beatae semper Virgini Mariae oflerendo delegantes nostrae manui vice et tali pacto extradiderunt eundem locum in Ab- batiam Cisterciensis disciplinae regulariter ordinantes, (ut) abbatem ibi monachorumque conventum ex nostro, id est Runensi Cenobio statueremus et eandem deinceps ecclesiam velut ex corpore Runerisis ecclesiae propagatam loco tilia*' a nobis ac successoribus nostris paterna pietate fovendam atque ad regularis tramitem conversationis nostra Providentia dirigendam contineremus. Cum igitur consilio et

    224

    hortatu simulque auxilio Reverendi patris uostri I). Adae Ebracensis abbatis nobilium personarum votivae petitioni annuissemus ac juxta Cisterciensis Ordinis tenorem circa locum omnia rite disposuissemus, unus Fundatorum, Dominus scilicet Udalricus vita decessit fratre suo Cholone superstite, qui et ipse cum postmodum aegrotans decumbe- ret, tam suae quam fraternae salutis nec non et uxoris defunctae memor loci possessionem applicare curavit. Nos igitur dubios even- tus formidantes et pro filiorum quiete curam gerentes una cum saepe dicto Cholone fundatore consilium habuimus locum ipsum alicui eçcle- siasticae dignitatis personae comittere, cui videlicet et auctoritas adesset ad protegendum in adversitate et larga benignitas inesset ad supplendam temporalium subsidiorum defectionem. In utramque ergo hanc rem ex omnibus, qui animo occurrebant, pari voto eademque sententia nobis complacuitBabenbergensis Cathedrae sessorem eligere, ipsius advocatiae ac tuitioni monasterium i llinl cum omnibus posses- sionibus vel tunc temporis illuc pertinentibus vel in posterum justo quolibet modo eidem accedentibus, quas vel liberi Fundatores libere omnimodaque Übertate possidendas tradiderunt seu fideles quaque ex donatione contulerant, commendare. Hujus sane traditionis nostrae susceptor ac spei fautor benignusque promissor Venerandus Baben- bergensis ecclesiae Praesul Dominus Eberhardus exstitit, quo die et filiam ejusdem Cholonis infantulam patre commendante suscepit. Ut ergo facti hujus Veritas cunctis in futurum temporibus illibata perma nent, paginam hanc de hoc conscribi ac sigilli nostri fecimus impres- sione muniri testesque ascitos in utriusque dati confirmationem pro- priis nominibus annotari: Friderich de Hunesberg et alii quam plures. Acta sunt haec anno incarnationis dominicae M. С XLVI. In dict. VIII. Apostolicae sedis Pontificante Eugenio Papa, regnante do mino Chunrado III. Romanorum Rege.

    Kurz, Beiträge IV. 524, aus einem Copialbuche im Kl. Withering.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.