Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XXVI. , S. 43
XXVI.
(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Arnolfus Diuina fauente gratia rex. Notum esse uolumus omnibus Domini nostri Jesu Christi fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qua- liter nos depraecatione et rogatu dilectae conjugis nostrae OTAE cuidam venerabili abbati nostro nomine snello quasdam res iuris ac proprietatis nostrae in proprium concessimus, hoc est in comitatu aribonis in loco nominato sealaha in uilla obrinindorf, quiequid nos habuimus, hoc sunt hobae II regales cum aedifieiis Et illud Curtile, sicut illud colliculum continet, cum terris et agris, uineis, campis eultis uel incultis, pratis, paseuis, siluis et cum omnibus siluarum marchis, Cum aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationi- bus viis et inuiis exitibus et regressibus, mobilibus vel immobilibus, quaesitis uel inquirendis Et cum omnibus inste et legitime ad illas duas hobas pertinentibus, Totum cum omni integritate memorato uenerabilique abbati nostro snelloni per hoc presens auetoritatis nostrae praeecptum in proprium donamus et tradimus, ut ab hodierna
Urkundenbuch des Landes ob d. Enns. 3
34
die de his omnibus firmissimam habeat potestatem tenendi, donandi, uendendi, commutandi uel quicquid sibi placuerit faciendi, Et ut hoc uerius credatur et diligentius conseruetur, manu propria nostra subter hoc confirmauimus et sigillo nostro assignari iussimus.
Signum domni Arnolfi (Monogramma) Inuictissimi regis.
Engilbero notarius ad uicem Deotmari archicappellani reco- gnoui et ss. (S. R.) Data V? NONAS MAJ Anno dominicae incarnat. DCCCLXXXVIIII° Indictione VIIs Anno uero II? regni domni ARNOLFJ serenissimi regis. Actum ad nouam aeclesiam in Christi nomine feli citer. AMEN.
Pachmeier, Series abbat, cremifan. 868. — Mon. boic. XXVIII. I. ex orig. cum sigill. — Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 22. Nr. 13.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/ab006600-76e9-451e-8a43-c7c130a6b0eb/charter>, accessed at 2024-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success