Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXXXII. , S. 423
CCLXXXII.
Kloster Gleink gegeben habe.
Ego Henricus de Ort notum facio universis tam praesentibus quam futuris, quod Vdalschalcus de Trübenpach cum consensu ma- tris suae Dominae Gertrudis possessiones suas tam in Trübenpach quam in Ensthal sitas delegavit ad altare sancti Andreae in Glunik perpetuo possidendas. Et haec delegatio tradita est in manu Rudolf, nobilis de Russdorf ea videlicet ratione, quod defunctis Domina Ger trude et Domino Alberone de Ort, cui tunc matrimonialiter juncta fuit, eam sine omni contradictione executioni mandaret tam libere videlicet, quod nullus propinquorum dicti Vdalschalci quicquam juris sibi de jure posset usurpare in praediis antedictis. Fratres autem de Gleink haue delegationem taliter coemerunt, quod eidem Vdalschalco, cum esset in expeditionem iturus ad sepulchrum Domini tempore Impera- toris Friderici, qui jam erat similiter in procinetu, viginti talenta et decem Marcas argenti et unum equum satis bonum dabant. Testes sunt bi : Dominus Otto advocatns, Albero de Ort, Arnoldus, Rudolfus
414
de Russdorf, Ydalschalcus Sachxo, Duringus de Oede, Albera poduwiz, Henricus de Trybenpach et alii plures. Acta sunt haec in llerzogenhalle praesente domina Gertrude praedicta tempore Abbati* Marquardi secundi.
Kurz. Beiträge, III. 323, ex libro copiail.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCLXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/bf0e938c-f2bc-44a7-8f9a-b1f5336e3c55/charter>, accessed at 2024-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success