Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXIV. , S. 397
CCLXIV.
In nomine Sanctœ et Individuœ trinitatis. Chuno Dei gratia Ratisbonensis Ecclesia1 Episcopus licet immeritus In perpetuum. in
25 ♦
388 - -
eo sumus loco et officio licet immeriti Domino providente constituti, ut omnibus sub nostra regimine existentibus Jura sua studio paternœ sollicitudinis conservemus illœsa et bis maxime, qui sub sanctœ con- versationis religione in laudibus divinis continuo inveniuntur emanci pali, ne de minori possimus vigilantia reprehendi, si permiserimus eos sua justitia defraudan. Omnium igitur tam prœsentium quam futurorum noverit industria fidelium, quod prœdecessores nostri et nos cum eis habuimus in usibus nostris Forestam, quœ dicitur Abern- sec ita tamen, quod Dominus Abbas de Monsec cùm sua congregatione dicerent se tam a nobis quam a prœdecessoribus nostris pati injuriam, maxime cum eandem Forestam antiqua Imperatoris traditione et lon- gissima possessione Monasterium idem quiete possederit multo tem pore. Nolentes itaque vel Episcopatum vel Monasterium sua defrau dan Justitia, diligenti inquisitione adhibita invenimus certissima veritate, Forestam prœdictam eidem Monasterio de Jure debere con- tingere. Quia ergo de Justitia Ecclesiœ nostrœ nihil credimus depe- rire, si, quœ aliena sunt, desistimus possidere, sub prœsentis paginœ testimonio certificamus, quod a possessione prœdictœ Forestœ omnino, (sicut et justum fuit,) cessimus et ex ajmndanti justitia eandem Fore stam praídicto Monasterio super altare B. Michaelis manu- propria tradidimus. Hi autem sunt termini ejusdem Forestœ: In occidente a rivo Zinckinbach, ubi ipse Abernsec influit, et ab oriente, ubi Tin- nilbach in lacum inflnit usque ad locum, ubi Iskila in Trunam cadit, et ex alia, parte terminum habet usque ad Wizzinbach, quo et ipse in Attersec manat, et ad alium Wizzinbach usque dum influit Trunam. Ne qua ergo spiritualis sœcularisve persona hanc nostram traditionem immutare prœsumat, ipsam nostri auctoritate prœcepti sub vinculo anathematis ratam haberi prœcipimus. Et ne a fide et memoria suc- cessorum nostrorum hœc nostra traditio possit excidere, hanc inde char tam sub testimonio multorum fecimus inscribi et nostro sigillo jussimus insigniri. Sunt autem hi testes : Clerici Godcfridus Propositus, Ru precht, Marquardus Decahus, Udalricus, Rudigerus. Hi autem laici : Comes Heinricus de Francehusen, Friderich Landgrave, Comes Rapoto de Ortenberge, Albero de Zoolfiunge, Friderich de Peringe, Rudiger de Waltsteine, Otto de. Valchensteine, Radolth de Gisilin- gen, Dietrich de Reitenbach, Gumpold an der Heide, Chunrat de Kirthorjf, Rudiger de Stein, Hartvvich de Lichtenberge,- Gerloch de Nuzdorjf, Otto Marsalch, Heinrich Hek, Dietrich de Kirphern,
389
Chunrat Kägel, Chunrat de Henhusen, Arbo de Aheim et alii quam plures. Facta est autem hœc traditio anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M.C.LXXXIV. IV. Non. April. Indict. II. Impera- tore Friderico regnante.
Chron. Lunaelae. pag. 139. — Pez, Thes. VI. II. 40. — Ried, Cod. Ra- tisb. L 265.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCLXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/f3fc5d20-9ec2-4533-b47f-71b8be8a8497/charter>, accessed at 2024-04-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success