useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CCXVII.
Signature:  CCXVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1162. 4. April. Pavia. — Kaiser Friedrich I. nimmt das Kloster Reichers berg in seinen besonderen Schutz.
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXVII. , S. 328
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXVII. , S. 328

    Graphics: 
    x

    CCXVII.

    In nomine sanete et indiuidue trinitatis fridericus dei gralia romanorum imperator Augustus Gerhoho richerspergensi preposito et successoribus eius in perpetuum. Si loca saneta honoramus et deo seruientium quieti pro nostro iure prouidemus, credimus per hoc et summe diuinitatis gratiam repropiciare et coronam imperii lapidibus illis vere preciosis exornare, qui iugiter assistunt ac fulgent ante deum, et sub nostre protectionis tuicione tranquilla ei pace tam pro nostra quam pro sua salute deseruiunt. Vnde notum esse uolumus, quod nos benigno assensu annuentes piis et iustis postulacionibus tuis, Gerhohe Richeispergensis preposite, interuentu fidelium no- strorum, videlicet Eberhardi salzburgensis archiepiscopi et Eber hard! babenbergensis et Hartmanni brixinensis episcoporum ipsum Richerspergense cenobium canonicorum regularium in comitatu Rer- tholdi comitis de andehs iuxta fluuium Enum situm in pago, quem transit fluuius antesin, a quodam nobili uiro wernhero fundatvm et ecclesie salzburgensi iure proprietatis collatum, salua in omnibus archiepiscopi salzburgensis, que prelibata est, iurisdictione, nos i» nostre imperialis maiestatis et omnium successorum nostrorum regum et imperatorvm tutelam susecpimus statuentes et firmiter precipientes secundum antiquam et primitiuam illius loci libertatem ab ipso fun- datore collatam et priuilegiis uenerabilium archiepiscoporum Chon- radi et Eberhardi roboratam, vt nullus aduocatorum siue ipsius loci siue prediorum ad ipsvm locum pertinencium presumat aut facultatem habcat illic subaduocutos ordinare sub tytulo beneficiarie coneessionis

    3I9

    aut exactiones et grauamina iudehita fratribus predicti loci seu miui- stratoribus aut colonis eorum super inponere. Quod si quandoque ex consensu prepositi- et fratrum principales aduocati aliquem sibi pro- curatoris officio subsecimdauerint vltra beneplacitum prepositorum, qui pro tempore ibidem prefuerint, et fratrum suorum in administra- cione aduocatie nullatenus permanent. Adicimus autem et imperialis maiestatis auctoritate ac lege in perpetuum ualitura statuimus, ut bona predicto cenobio siue collata siue adhuc domino prestante con- ferenda nullus inuadere aut inde quolibet modo alienare aut locum ipsum despoliare seu disuestire presumat, nisi coram legittimis iudi- cibus iuste et legaliter iusticiam suam conprobauerit. Specialiter autem ipse locus deo dicatus nostre imperialis largitionis beneficio emunitate gaudeat et nulla iudiciaria secularisue potestas licenciam habeat ibi placitandi, concionandi aut quelibet iura secularia exer- cendi, que fratrum inibi deo militancium secundum regulam beati augustini quietem interrumpere ualeat (sic) quod absit, aut distur bare. Si qua uero persona temerario ausu contra boc priuilegium nostrum uenire temptauerit et secundo tercioue commonita non emen- dauerit, banno nostro subiaceat ct XXX libras auri purissimi ad kame- ram nostram persoluat. Sigillum domini friderici romanorum impe- ratoris augusti. Ego vdalricus cancellarius uice reinaldi coloniensis urcbiepiscopi et arcbicancellarii recognoui. Acta sunt hec anno do- minice incarnationis MCLXII. Indictione X. Regnante domino friderico Romano Imperatore gloriosissimo Anno regni X. Imperii uero VII. Datum Papie post destructionem mediolani. II. nonas octobris feli citer Amen.

    Aus einem Copialbuche sec. XII, im Archive des Kl. Reichersberg. — Chron. Reichersb. ad 1162 u. Mon. boie. III. 470. — Hund—Gewold 167 (edit. Ratisb.) et 242 (Monac. edit.) cf. Mon. boie. XXXI. I. 415. — Das Datum ist fehlerhaft, es mues heissen: Aprilis statt Octobris. (S. Böhmer Regesten.)

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.