useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts, ed. Korn, 1867 (Google data)  XXV.
Signature:  XXV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
XXV. König Karl's IV. Artikel für die Weber zu Neumarkt, betreffend den ihnen gestatteten Verkauf selbst gefertigter Tücher. Breslau, den 7. October 1351. Aus dem registrum priuilegiorum ducatus Wratislauiensis B. magnum f. 76TO- J\.aroIus, dei gracia Romanorum rex, semper Augustus et Boemie rex, vniuersis presen- cium noticiam habituris perpetue volumus esse notum, quod quia inter fideles sincere nobis dilectos mercatores seu pannicidas ex vna et textores et sartores parte ex altera ciuitatis nostre Nouifori quedam odiosa litis et contencionis materia mouebatur et aliquamdiu in eiusdem nostre ciuitatis detrimentum ventilabatur, de prouido et maturo nobis dilectorum illustrium Bolezlai Bregensis, Nicolai Oppauiensis et Bolkonis Valkinbergensis ducem, nec- non nostrorum fideliumConradi deFalkinhain, capitanei, et ccnsulum Wratislauiensium con- silio singulis antedictis dissensionibus omnimode sopitis quedam media et staluta ymmo 35 mandata perpetue irreuocabiliterque seruanda statuimus inter eosdem ac eis ordinacione subscripta, ne inantea futuris temporibus quomodolibet dicta discordia reuiuescat, iniun- gimus per presentes: 1. Et primo quod antedicti nostri mercatores singulis annis inter se secundum con- swetudinem nobis dilectorum mercatorum Wratislauiensium duos seniores seu magistros ipsorum defectus considerantes et eosdem regulantes eligere poterunt et debebunt. 2. Item quod omnes textores ibidem singulis diebus forensibus sub predicte ciuitatis nostre mercatorio et non aliunde sua stamina ad vendendum debent stare exceptis dumtaxat singulorum annorum nundinis. quia tunc vbioumque eis placuerit, poterunt stare sua sta mina ad vendendum. 3. Preterea dictorum textorum quelibet stamina venalia tam ea, que longa quam ea que breuia dicuntur per familiarem quemcunque nostri Wratislauiensis capitanei ad hoc spe- cialiter deputatum cum zona quadam debitum vlnarum numerum longorum et breuium pan- norum continente eciam secundum conswetudinem Wratislauiensem debent mensurari, quod wlgariter „strichen" appellatur. 4. Insuperquod nullus eorundem textorumaliquod stamen per vlnas sevvluatimvendere presumat, sed ipsi textores Tnum stamen integrum pluribus et ad maximum sex personis si- mul presentibus poterunt venundare. Quod stamen itaque venditum sartores dicte ciuitatis et non alter in partes et ad maius in sex diuidere debent sub iuramento. 5. Eciam si aliquis fuerit textornm, qui non haberet texendi stamen integrum in vlna rum consweto numero facultatem, ille potest sub triginta vlnis peciam, que apud eos „we be ch in" dicitur, prout posse suum exigit, operari integrumque vendere, non incisum. 6. Insupervnusquisque textorum singulis annis duo stamina, vnum contra estatem aliud super hieme quoad proprie vsum persone ac familie sue domestice potest incidere distri- buens vnicuique partem suam. Si vero totaliter inter familiam suam integrum pannum non poterit distribuere. dummodo vltra medium incisus fuerit, reliquam partem poterit vendere incidendo de noticia pannicidarum aut aliorum incolarum ciuitatis Nouifori speciali iuxta sue libitum voluntatis. 7. Si quis autem dictorum textorum aut quilibet aliorum primo, secundo et tercio nostre mandatum ordinacionis predicte fuerit transgressus, qualibet vice tres fertones; eorundem dimidiam marcam regie nostre maiestati et pannicidis predictis vnum fertonem qualibet sine contradiccione persoluet. Si vero quispiam quarta vice excesserit secundum graciam no- stram regiam, quam grauiter se sciat offendisse, nobis aut nostro capitaneo in ducatu Wra- tislauiensi nostro nomine satisfacere sit astrictus. Sed si transgressor predictus pauper fuerit et pecunias non habens, predictas hie secundum ritum et conswetudinem magistrorum pannicidarum Wratislauiensium in corpore punietur. Vt igitur omnes et singuli predicte ordinacionis articuli inviolabiliter in euum et perhenniter custodientur et seruentur, eos presentibus nostro sub sigillo regio in ducatu 36 nostro Wratislauiensi ad hereditates et causas conscriptis confinnamus. Datum et actum in ciuitate nostra Wratislauia anno domini m° ccc° L primo indiccione quarta nonis mensis Octobris regnorum nostrorum anno sexto presentibus illustribus ducibus nec non nostris fidelibus dilectis predictis et Dithmaro de Meckebach, nostre regalis curie notario et cancel- lario in ducatu nostro Wratislauiensi, testibus ad premissa.
Source Regest: Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. XXV. , S. 82
 

ed.
Current repository
Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. XXV. , S. 82

    Graphics: 
    x
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.