useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 41.
Signature: 41.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1259 März 12 , Verden
Der Bischof Gerhard von Verden ordnet die Gerichtsbarkeit der Stadt Verden.
Source Regest: Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 41., S. 223
 







    ed.
    Current repository
    Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 41., S. 223




      Graphics: 
      x

      Grerardus, dei gratia Uerdensis ecclesie episcopus, omnibus hoc scriptum inspec- turis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Cum omne, quod in tempore agitur, mutabilitatcm temporum imiletur, discretio adhibenda est et cautela, ut quod memoria dignum agitur, occurat notitie futurorum. Notum igitur esse uolumus tarn presentibus, quam futuris, quod nos ad peticionem et instanciam consulum et bur- gensium omnium ciuitalis nostre Verdensis, de consensu et consilio capituli ac ministerialium nostrorum, ad specificandum et declarandum ius ipsorum, quo regi debeant, secundum aliarum consuetudinem ciuitatum, in hoc eis consensimus et tale ius subscriptum eisdem contulimus. Non grauabimus eos in aliquibus exac- tionibus, nisi forte in propria persona ire ad curiam nos contingat, uel etiam nobis et ecclesie nostre lalis incumbat necessilas, que canonicis et ministcrialibus nostris euidens sit et nota, et tunc tenebuntur nobis secundum sue possibilitalis exigen- ciam subuenire. Item excessum cuiuscunque mensure iniuste siue ponderis minus iusti debent consules, qui pro tempore fuerint, iudicare, cuius emendationis tercia pars cedere debet nobis. Item polerunt obligare siue impedire cum precone omnes debitores suos super debitis, exceptis canonicis et ministerialibus ecclesie ac eciam clericis nostre diocesis et litonibus, siue quibuscunque de familia siue nostra siue canonicorum siue ministerialium nostrorum, nisi prius conuenerint coram domino vel iudice suo et saltem XI1II diebus antea pro huiusmodi debitis secundum iusti- tiam fuerint prosecuti. De alienis vero clericis non determinamus, nec consensum nostrum adhibemus, nisi quod eos pro huiusmodi conueniant et secundum iustitiam prosequantur. Item si contingat aliquem litonem, cuicunque etiam pertineat, man- sionem facere in ciuitate Verdensi, dominus* suus nichil iuris habebit in domo sua, si quam habet in ciuitate, sed eo mortuo ipsa domus debet deuolui ad heredes ipsius litonis, de alia uero substancia sua dabit reliquias, sicut iuris est; tarnen non recipient aliquem litonem in ciuitatem, nisi de consciencia et voluntate domini sui et consilio aduocati. Item si aliquis voluerit inpetere aliquem de ciuibus super iugo seruitutis, qui forte per annum et diem mansit in ciuitate, debet is, qui inpetit,

      Urkuiea des Geschlechts Belir. I. B. 9

      fideiubere et obligare se, antequam ad agendum admittatur; quod si Torte defecerit, satisfaciat, secundum quod ius ciuitatis expostulat et requirit, hoc est soluat X unö- ias auri, quarum due partes cedant nobis, tercia vero ciuitati et reo. Item si ali- quis ciuium uendiderit domum suam et ille, qui emit eam, possederit ipsam quiete et sine inpelitione cuiuslibet per annum et diem, et aliquis superuenerit et inpeti- uerit eandem domum, is, qui inpetit, statuel fideiussores, quod si forte defecerit in actione sua contra alium, prius quam ei reus respondeat, quod soluat ei valorem domus sue pro iniusta inpeticione, qua ipsum inpetiit. Item si aliquis obligauerit vel inpetiuerit aliquem iniuste cum precone pro debitis, pro tali excessu vadiabit quatuor solidos. Item si aliquis interrogatus ab aduocato de aliqua sentencia, de qua forte non poterit ad plcnum ab aliquo suorum ciuium expediri, dummodo se cundum ius hoc iuramento confirmet, si ab ipso aduocato fuerit requisitus, debet habere recursum ad Bremensem ciuitalem et infra XIIII dies eandem senlenciam inuenire. Item non tenenlur astare iudicio, quod wlgariter dicitur etlhing, nisi ter in anno, scilicet secunda feria post pascha, post feslum pentecostes et post epypha- neam domini. Testes autem qui presentes fuerunt sunt hi: clerici: decanus et ca nonici maioris ecclesie: Meinricus, Ulricus, Johannes, Marcus, Alvericus de Beter- kesa, Ludolphus de Weia, Florentius custos, Henricus de Holtesminne, Friedericas, decanus s. Andreae, Wernerus et Hermannus, eiusdem ecclesie canonici; laici: Heinricus nobilis de Brochusen, Heinricus de Eitzen, 82ta?tterU0 £t?0U0, lo- hannes de Gräfte, Wulfardus de Eitzen, milites; item Hermannus de Eitzen, Ni colaus et Gerlagius fratres de Borceio, Albertus de Ulestede, Heldewardus et Lu- derus fratres de Stederlhorpe, Thydericus de Wiltenloge et Thumo frater eius, Albertus Torney, Thydericus de Eselen; consules: Odde Reymund, Heinricus de Nunnige, Marquardus, Iohannes Selcop et Herwitus, advocali; burgenses: Johannes Trost, Themarus Slumfus, Heinricus Monetarius, Wulfartus Seat, Reinoldus de Holten et alii quam plures. In huius igitur nostre concessionis evidenliam et firmi- tatem presentes nostras litteras super hoc conscribi et tarn noslri quam etiam ca- pituli nostri sigillorum eas munimine feeimus roborari, rescriptum etiam ipsarum litterar um sub sigillis tarn nostris, quam civitatis Vcrdensis ad maiorem evidenliam feeimus sigillari et in armario maioris ecclesie reponi. Datum Verde, IUI", ydus Marcii, anno domini M° CC° LVIHI0, pontificatus noslri anno VII0.

      Nach Vogt Monum. ined. Bd. I, St. 2, p. 254, gedruckt in Vogell Geschlcchtsge- »chichte der Herren Behr im Hannoverschen, Celle, 1815, Urkunden, S. 8, Nr. 5.

      Diese Urkunde ist aus dem Copiarium der Kirche zu Verden, aus dem 14. Jahr hundert, auch gedruckt in v. Hodenberg Verdener Geschichtsquellen, Heft II, Celle, 1859, S. 117, Nr. 74. Der Torstehende Abdruck ist nach dem v. hodenhergschen Abdruck ge geben; in diesem fehlen jedoch alle Zeugen, also der ganze Abschnitt von: „Testes re-

      poni." Dagegen hat der v. hodenbergsche Abdruck die Jahreszahl 1259 (LV1HI), statt dass Vogcll in der Urkunde 1258 (LÜH), in der Geschichte S. 20 aber 1259 angiebt.

      Places
      • Verden
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.