useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data)  96.
Signature: 96.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
D. d. Osnabrück. 1278.
Die Dienstmannen des Stifts und die Schöffen der Stadt Osnabrück er neuern ihre alte Verbindung.
Source Regest: Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 96., S. 300
 

ed.
Current repository
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 96., S. 300

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 96., S. 300

      x

      Nos ministeriales et qui loco ministerial i um sunt et scabini ecclesie et civi tatis Osnabrugensis, quorum nomina sunt subscripta, notum facimus, quod pro innovanda ea confederatione, que inter nos extitit ab antique, licet non propter hoc, quod penitus esse desierit, sed ad hoc potius, ut in suo robore eo fortius inviola- biliter perpetuo perseveret, iterato quasdam securitates et promissiones invicem fe- cimus et recepimus, in hunc modum, scilicet quod consilio el auxilio rebus pariter et personis nobis mutuo assistemus, nec deerimus aliquatenus alter alteri, contra omnes, qui per iniuriam nos vel quem qua m nostrorum vel etiam nostram eccle- siam Osnabrugensem presumpserint impugnare. Ad quod fideliter observandum nos sub pena decern marcarum usualis monete obligavimus, arbitrantes, quod qui

      cunque ex nobis huius immemor confederationis necessitate ingruente auxilio nobis defuerit, nec ad predicta debitum prestiterit servitium requisitus, dictam exsolvet penam, et serviet nichilominus velit nolit, quam penam nos ceteri ab eodem ex- tortam inter nos equaliter diuidemus. Item statuimus, quod quicunque nostrorum alium, non premonitum, nec culpatum, spoliando, captivando, vulnerando seu quocunquo alio modo lesionem ei inferendo molestauerit vel fortassis occiderit vio- lenter, leso primitus pro lesione sua vel cognationi ipsius occisi pro homicidio vi- ginti marcarum tenebitur ad emendam, ac insuper de tali excessu nostro in con- silio permanebit. Ab hac igitur nostra confederatione exclusi sunt tarn ministeriales, quam burgenses, qui dapiferi vel officiales aliquorum sunt dominorum, quos tarnen, si hoc esse desierint et includi voluerint, includemus. Preterea volumus, cum fiat singulis annis mutatio scabinorum, quod scabini qui pro tempore fuerint, huius Semper compromissionis federi sint astricti in tantum, quod ipsi suppleri procura- bunt, quicquid ex parte ceterorum burgensium defecerit in premissis. Ceterum duodecim sex ex nobis ministerialibus et sex ex nobis scabinis, quorum si unus defuerit, alius substituetur, inter nos consules sunt statuti, unde si contingat alicui nostrorum a quoquam alio iniuriam irrogari, et ille ipsam iniuriam absque vltione transeat pernoctatam, nichil de hac extunc auctoritate propria attemptabit, sed de- bet coram illis XII querelando eam exequi ad quidenam, et si interim nullam fuerit consecutus emendam, nos ceteri extunc ei communiter assistentes vna cum ipso de nostro Osnabrugensi oppido exeundo et redeundo rapinis et incendiis tamdiu suum impugnabimus iniuriatorem, quousque ei de tali iniuria honorifice satisfiat. Prefati etiam duodecim illam a nobis habebunt potestatem, quod ad eorum iuditium et ordinationem supradicta omnia stare debent et quod nos ceteri ratum habebimus, quicquid ipsi vel due partes ex eis, si pars tercia ad hoc Concors non esset, super eisdem rationabiliter statuendum decreverint vel mandandum, adiecto quod si iidem nobis ad hoc, si opus est, cooperantibus, exquirent penas ab illis, qui in predictis auxilio nobis defuerint, et emendas ab hiis, qui in aliquo offenderint excessuum predictorum. Nos autem tarn ministeriales, quam scabini, qui istud fecimus compromissum, hü sumus: 3M>i)anne0 dictus Ifcre, Lubertus de Linge, Bern- hardus de Gesmele, Arnoldus de Horst, Lodewicus Hake, Hugo de Hörne, Hinricus de Aspelkampe, Hermannus de Glosinghem, Hermannus de Brametsche, Henricus Vinke, Thidericus de Haren, milites, item Bernhardus de Varenthorpe, Honoldus frater suus, Iohannes de Horst, Thidericus de Horst, Ecgehardus, Nicholaus et Al- friraus fratres de Borthusen, Iohannes de Sliclo, Ioseph de Dhedelingthorpe, Wille

      kinus de Hege, Willekinus de Glosinghem, Erthwinus de Haren, Hermannus Budde, Erenbertus frater suus, Iohannes de Barlage, Hermannus de Wallenbroke, Frede- ricus de Dalehem, Ioseph de Selingthorpe, Wollherus de Wisgingen, Iohannes frater suus, Bruno de Grietesche, Thidericus de Thornhem, Hinricus de Rulle, fa- muli; scabini vero: Hinricus Hazzeking, reclor scabinorum, Nicholaus Eyfelarius, Wigmannus de Visbeke, Albero de Melle, Arnoldus de Stenvordia, Swetherus Richtering, Hermannus Stacge, Meinricus de Meppen, Elferus prope Hasam, Ger- hardus Vrendeking, Iohannes Tuleman, Hake de Oyte. Vt autem sepedicta confe- deratio in omnibus articulis superius expressis a nobis et inter nos perpetuo fide- liter absque fictione qualibet inviolabiliter observetur, presentem paginam super hoc confectam nostris communibus sigillis pariter duximus roborandam, nos quoque ä)Ofjantie0 HtVt, Lubbertus de Linge, Bernhardus de Gesmele, Arnoldus de Horst, Lodewicus Hake et Hugo de Home milites iam dicti ad maiorem huius facti evidentiam etiam nostra sigilla, quia propria habemus, huic pagine decre- vimus apponenda. Nos vero Ludolphus Hake et ffyüQQ dictus Derc, milites, eandem confederationem pariter cum prefatis omnibus nos fecisse, per appensionem sigillorum nostrorum publice protestamur. Actum Osenbrugge, anno domini MCCLXXVIII.

      Nach dem Originale im Archive der Stadt Osnabrück gedruckt in: I. £. Sture Be schreibung und Geschichte des Hochstifts und Fürstenthums Osnabrück, mit einigen Urkunden, Osnabrück, 1789,-S. X—XIV des Anhangs einiger Urkunden. Von den angehängten Sie geln waren 1789 noch einige vorhanden:

      1) das Siegel der Dienstmannschaft des Stifts Osnabrück,

      2) das Siegel der Stadt Osnabrück war abgefallen,

      3) das Siegel des Ritters Johann firrr ($tarr), wie es auf dem Titelblatt der Stamm tafeln und Nachrichten von dem Geschlechte der $ar, Osnabrück, 1840, und hiernach Taf. XI, Nr. 6 2 des gegenwärtigen Werkes wieder abgebildet ist, mit der noch leicht zu ergänzenden Umschrift:

      * SI[01LLVOO.] DNI. [IOh]ÄNNlS. V[R]SI

      4) das Siegel des Ritters Lübbert von Linge,

      5) das Siegel des Ritters Bernhard von Gesmele, 6—10) sind abgefallen.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.