useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data)  I.
Signature:  I.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Konig Conrad III. fundirt die Kirchc zu Scgcberg und uberweisel dieselbe, so wie auch die Kirche zu (Alt-) Lubech, dem Vicelin und dessen Nachfolgern. 1159. Jan. S. jYricft ciner auf der HcgUtratur befindlichen, dem loten Jahrhundcrte angchorcnden Abschrift.
Source Regest: Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. I. , S. 21
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. I. , S. 21

    Graphics: 
    x

    I.

    In nomine sancte et individue trinitatis. Cunradus, divina fauente clementia, tercius || Romanorum rex. Quia regni nostri administracionem Dei gubernacione dis- pensari || cupimus, dignum est, ut eius munificenciam, sumptis a largitate sua mune|j- ribus, honoremus. Sic enim humilitatem nostram schuto protectionis sue speramus obumbrari, si eciam ex eo regnare et regiminis nostri successum eius gracie satagamus asschribere. Notum igitur esse volumus omnibus christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod pro sancte ecclesie gubernacione et glorificacione, in honore domini nostri Jehsu Christi, eiusque genitricis virginis Marie, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, Johannis ewangeliste, Bartholomei, sanctique Godehardi confessoris, ad catholice fidei religionem dilatandam et ydolatrie supersticionem extirpandam, ecclesiam inchoatam in gente Slauorum, in pago Dargune1, iuxta montem, qui antiquitus Alberch, set a modernis Sigeberch nuncupatus est, fideli nostro, venerabili sacerdoti Vicelino comendauimus, quatenus in edium constructione et in fratrum regulariter viuencium coadunacione eandem ecclesiam promoueat. Ad necessarios igitur usus fratrum ibidem commanencium predia, que subscriptis terminis designan- tur, sancte dei genitrici Marie et ecclesie perpetuo iure possidenda delegavimus; omnem videlicet terram, que est in occidentali parte montis, a monte usque ad fluvium Trauenam, ex utraque parte vie, cum silva in meridionali parte adiacente. lnsuper omnem campum, qui est in occidentali parte Trauene, cum omni deserto ex omni parte adiacente, campum quoque, qui est in meridionali plaga riui Mozezke, a fluuio Trauena usque ad stagnum occidentale, omnem hanc terram simul iunctam cum villis infra iacentibus, scilicet Ritteristorp, Hogeristorp, Huuezle, Mozinke, duo Wittenburne, currj

    1) Im Originale slclit irrig: dar dargimc. Bd I.

    I

    2 1139. Jan. 5.

    omni utilitate, areis scilicet, siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molandinis molandinorumve locis, cultis siue incultis, exitibus siue reditibus ad usus fratrum in predicta ecclesia domino famulancium regia mangnificencia tradidimus. Item venerabili sacerdoti Vicelino suisqu« successoribus ecclesiam in castro Lubece in Slauonia concessimus cum villis et omnibus ad ea2 pertinentibus, ut, quemadmodum Hinricus Slauorum rex eandem ecclesiam suo sacerdoti donauerat, aut sicut Kanutus, Hinrici successor, eandem ecclesiam iam sepedicto Vicellino presbitero concesserat, ita ex dono nostre largitatis cum omni integritate possideant, nec ad aliquem, nisi ad nos vel ad successores nostros, romanorum reges vel imperatores, huius donacionis respectum habeant. Preterea concessimus, ut illius terre habitatores, vel quicunque de circumpositis regionibus, liberam habeant potestatem offerendi siue vendendi bona sua prefatis ecclesiis, vel aliis, si quas fideles Christi in eadem regione, diuina pro- piciacione, fundare et construere poterint. De advocatis vero, eisdem ecclesiis con- stituendis seu substituendis, penes earundem ecclesiarum prouisores potestatem esse uolumus, ut eos sibi eligant et constituant, quos sibi ydoneos esse connouerint. De cultoribus vero omnium prediorum earundem ecclesiarum constituimus et immobili statuto firmamus, ut a regio fisco et publicis vectigahbus immunes habeantur, neque ad placitum ducis vel comitis vel vicecomitis ullatenus euocentur, neque urbes aut castella extruere, aut alicui ministeria impendere cogantur. Sed tamen in omnibus et per omnia ad prelatos ecclesiarum tocius debiti sui habeant respectum. Hanc igitur nostram tradicionem et constitucionem, ne ab ullo successorum nostrorum regum vel imperatorum, aut eciam aliarum personarum ecclesiasticarum seu secularium pre- sumpcione diuelli valeant aut irritari, priuilegii huius conscripcione et sigilli nostri inpressione cum regali banno communiuimus, et testes, in quorum presencia actum est, asscribi jussimus, que nomina sunt hec: Adalbertus Moguntinensis archiepisco- pus, Arnolfus Coloniensis archiepiscopus, Adalbero Hamburgensis archiepiscopus, Ottavianus diaconus cardinalis, Sineboldus presbiter et capellanus Curie Romane, Thitmarus Verdensis episcopus, Bernardus Paderbrunensis episcopus, Bernardus Hildessemensis episcopus, Rodolfus Halberstadensis episcopus, Andreas Taiectinensis episcopus, Wernerus Monasteriensis episcopus, Udo Osenburgensis episcopus, Sivar- dus Mindensis episcopus, Adelbertus dux Saxonie, Godefridus de Rinekke, Hermannus comes de Plesse. Anno mcarnacioms dominice M C XXX VIIII, Indictione II*, anno vero regni eius I, nonas3 Januarii. Actum Goslarie feliciter. Amen.

    jYricft ciner auf der HcgUtratur befindlichen, dem loten Jahrhundcrte angchorcnden Abschrift.

    2) Lics: cam.

    3) Lics: nonis.

    1162. 3

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.