useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data)  XCII.
Signature:  XCII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Johannes, rex Bohemic?,, pcrmittit Conrado de Lapide, Lusoni de Pulcro Monte et eorum concultoribus in Antiqua Monte iaxta Iglaviam endein montana instaurare. Dt. Pragce IV. Kalendas Aprilis 1315.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XCII. , S. 135
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XCII. , S. 135

    Graphics: 
    x

    XCII.

    Aos Johannes, Dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes, omnibus et singulis, quibus presentes exhibite fuerint volumus esse notum Quod fideles nostri dilecti Chunradus de Lapide, Luso de Pulcro Monte, Ceterique eorumdem Concultores, in antiquo Monte nostro iuxta Iglauiam, eadem Montana nostra, raagnis laborum vexacionibus ac expensarum sumptibus, ad plenum instaurare, nec eisdem, tum propter copiosam in. foueis aquarum aflluenciam, tum propter crebros defectus aquarum supra rotas decurrere, ac easdem voluere debencium, prcualerc non valentes, Henricum Rothermel, pro requirendo, super hnjusmodi facto, consilio, vocauerunt, sibique eorum defectus singulos proponebant. Quos

    9

    66

    postquam sibi propositos animaduertisset consideracione diligenti, de sue mentis industria, quasdam structuras, supra sumptus antedictorum concultorum se factunim promittebat, per quas aque in vtroque stollone, vnius scilicet stollonis tendentis versus villam Eberhardsdorf, et alterius ducentis versus foueam, que ad Cerdones nominatur, et in consimili profunditate, ex dependenti et jacenti affluentes, ad diem et ad terre superficiem educentur, obmissis hiis laboratoribus, qui snvrzier, et sumpfuller vulgariter nuncupantur. Promisit insuper eisdem, ad hoc operam et consilia se daturum, quod in ipso eodem Monte nostro, aqua sufficienter ad reuolucionem sex rotarum, non obstantibus estatis feruoribus, aut algoribus hyemis, habundabit, magno fossato deposito, ac simpliciter pretermisso, pro quo predicti, Cbunradus de Lapide, Luso de pulcro Monte ac eorumdem concultores, maturo inter se habito consilio, consensu eorumdem ad hoc omnium accedente, eidem Henrico Rothermel, suisque heredibus duas Marcas nomine census ebdomadalis, in ipso eodem antiquo Monte nostro iuxta Iglauiam, perpetuis temporibus recipiendas, habendas, ac pacifice possidendas, quam diu prenominatis structuris et industriis, ad culturam antedictorum Moncium nostrorum ipsos vti contigerit, dare sine omni inpedimento, ac fraudis commento, septimanis singulis beniuole promiserunt, quadraginta octo grossos denarios pro Marca computando. Unde prefati, Chonradus de Lapide, Luso de pulcro Monte, Concultoresque eorumdem, se nostre Clemencie conspectibus oIferentes, voce vnanimi suppliciter petiuerunt, Quatenus prefatam ordinacionem, pactum et contractum, nostre Magestatis confirmare dignaremur litteris et Sigillis, Quod ob communem Regnorum nostrorum ac Moncium profectum, condignum reputantes, volumus precise ac statuimus, Immo eidem Heinrico Rothermel, suisque heredibus iure hereditario, pro nobis et nostris heredibus ac posteris successoribus, libere concedimus et donamus. vt antedicti Cbunradus de Lapide, Luso de pulcro Monte, ac eorumdem concultores, vel si eisdem quibuscunque de causis desistentibus a cultura, aut si eadem Montana nostra per quoscumque inportunos incursus, resignata, destructa, vel per quemcumque modum fuerint desolata in posterum forsitan, manibus ac possessioni appropriarentur aliorum, quicumque tales fuerint, qui eadem denuo susceperint et sepedictis industriis et structuris, ad culturam eorumdem vti voluerint, eidem Henrico Rothermel suisque heredibus in perpetuum, predictas duas Marcas nomine census ebdomadalis singulis septimanis dare debeant, inpedimento et protraccione qualibet relegata, Illo tamen addito, quod si quispiam, post lapsum temporis alicuius, aquas, quas predictus Henricus Rothermel, ad antetactas structuras duxerit, in quibuscumque locis aliis superioribus, aut inferioribus, capere aut accipere voluerit, suas per hoc volens industrias inmutare, vel eciam emendare, hoc iam dicto Henrico Rothermel, suisque heredibus in nocumentum nullatenus, aut preiudicium eueniat sui juris. In quorum omnium predictorum Testimonium, et Robur perpetuo valiturum, presentes fieri litteras, et nostre Magestatis Sigillo iussimus Roborari. Datum Prage Anno Domini Millesimo, Trecentesimo, quintodecimo, iiij° Kalendas Aprilis. Regnorum vero nostrorum Anno Quinto.

    (Excussum apud Kaspar Graf Sternberg hölim. Bergwerke. Urkundenbuch p. 66. n. 51. secundum Originale.)

    67

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.