useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data)  CCCXI.
Signature:  CCCXI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Johannes junior de Swabenic opignorat monasterio Aulce S. Marice in Antiqua Bruna villam Morbes (Morawany) in certa pecunic e summa a domina Berchta de Swabenic huic monasterio legata. Datum Brunce, II. Idus Februarii 1326. Henricus de Lichtenburg testatur, redditus alterius dimidii lanei in Heinrichsdorf, fratribus de Pernstein venditi, ad conservationem luminum monasterii Sarensis assignatos esse.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXI. , S. 310
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXI. , S. 310

    Graphics: 
    x

    CCCXI.

    il«go Johannes quondam domini Johannis de Swabnicz filius Recognosco presen- tibus vniuersis, Quod quia Nobilis domina, domina Berchta, quondam domini Witkonis de Swabnicz Relicta de Quingentis Marcis grossorum Pragensium, Pagamenti Morauici, Sexa- ginta quatuor grossos computando pro Marca qualibet, quas ipsa in villa Marweins, racione dotalicij habere dinoscitur, post eius ab hoc secnlo decessum, Centum et quinquaginta Marcas grossorum et Pagamenti eiusdem michi graciose donauit, se cum residuis Trecentis et quin quaginta Marcis in Monasterio Aule Sancte Marie in preurbio Brunnensi, in quo ipsa locum eius sepulture elegit, reponendo et eandem pecuniam venerabili in Christo domine Abbatisse et Conuentui Monasterii eiusdem, pro salute et remedio eius anime dando beniuole et expresse, in quibus videlicet Trecentis et quinquaginta marcis grossorum et Pagamenti predictorum, ipsa domina Berchta, ipsis domine Abbatisse et Conuentui, Monasterij eiusdem, eandem villam Marweins, et omne Jus quod ipsa in ea habuit, nomine veri pignoris obligauit per ipsas dominam Abbatissam et Conuentum post ipsum eius ab hoc seculo decessum tenenda et vtifruenda tam diu, quoad ipsa villa in eadem pecunia per me fuerit integraliter exsoluta perceptis et percipiendis de eadem villa prouentibus et vsibus in eisdem Trecentis et quin quaginta Marcis, ipsis domine Abbatisse et Conuentui per me minime defalcandis. In cuius rei testimonium mei Johannis Sigillum, cum Sigillis subscriptorum testium presentibus est appensum, Nos Heinricus de Lypa, Capitaneus Morauie, Regni Boemie Summus Marschalcus, Gerhardus de Chunstat, Camerarius, Przibizlaus Zudarius Brunnensis, Johannes de Mesihrzicz, Wznata de Lompnicz, Potha de Wildenberch, et Hartlebus de Boscowicz, testes et conscij predictorum omnium, ac ea coram nobis ordinata Recognoscimus presentibus Sigilla nostra appendimus in testimonium super eo. Datum Brunne II Idus Februarij, Anno domini Mille- simo Trecentesimo, vicesimo sexto.

    (Orig. membran. cum VIII. sigillis parvis, e quibus primum avulsum est, in arcbivo ejusdem monasterij apud C. R. Gubern. Brunte sub lit. J. n. 5. — Aliud orig. cum iisdem VIII. sigillis, e quibus tercium avulsum est, ibidem sub lit. J. n. 4.)

    cccxn.

    Henricus de Lichtenburg testatur, redditus alterius dimidii lanei in Heinrichsdorf, fratribus de Pernstein venditi, ad conservationem luminum monasterii Sarensis assignatos esse.

    Datum in Sar VII. Idus Martii 1326.

    In Nomine Domini Amen. Quoniam oblivione que mater est erroris actus Mortalium destruuntur, consilio sapientum decretum est, ut litterarum et testium testimonio roborarentur. Quapropter universis Christi fidelibus ad quorum intuitum presentes peruenerint debet esse notum. Quod ego Henricus de Leuchtenburch vendidi animo deliberato, alterum dimidium

    241

    laneum in Hainrichsdorff cum omni Jure quod habui Fratri Johanni et suis germanis Ro- byssio et Philippo pro quinque Sexagenis. Et hec vendicio facta est in presencia Domini Nicolai Abbatis in Zar, et coram Domino Henrico de Leuchtenburch et Domino Robyssio, qui inferius pro testibus locabuntur. Ideo nouerint Vniversi, quod Nos Henricus de Leuch tenburch in remissionem peccatorum nostrorum, et specialiter predecessorum nostrorum ob respectum, quidquid in predictis laneis habuimus Juris, hereditarie possessionis, Monasterij prouidentes utilitati officiorum hoc conferimus animo deliberato custodie in Sar perpetuo possidendum, qui prefati fratres prenotatum alterum dimidium. laneum in subsidium prehabite custodie uidelicet luminum emerunt, magis inclinati Arnims eorundem donacionem nostra donacione liberius confirmare. Volumus etiam ut redditus pretaxati alterius dimidij lanei ob respectum nostri fauoris a nullo abbate in perpetuum in nullum usum, preter in sepedicte custodie redigatur. Testes sunt Dominus Nicolaus Abbas in Sar, Dominus Robyssius, et Dominus Philippus de Pernsteyn et ceteri fide digni. In hujus rei testimonium presentes nostrorum sigiüorum munimine roboramus. Datum in Sar Anno Domini M°.CCC°.XXVI°. Septimo Idus Martij.

    (Excussum apud Steinbach II. p. 57. n. XXXIX.)

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.