useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data)  XVII.
Signature:  XVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Henricus, Romanorum rex, confert Henrico de Lipa, marschalco regni Bohemice, civitatem Syttaviam et castrum Ronow. Dt. in Frankenfurd, XI. Kal. Augusti, 1310. Johannes, rex Bohemice, confirmat Bohemts atque Moravts omnia jura et privilegia. Datum Pragce XXV. Decembris, 1310.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XVII. , S. 450
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XVII. , S. 450

    Graphics: 
    x

    XVII.

    Aos Heinricus dei gracia Romanorum rex semper augustus, ad universorum noti- tiam volumus pnesentibus pervenire, quod nobilis viri dilecti fidelis noslri Henrici de Lyppa regni Boemie summi marsalci accepta fidelitatis sue obsequia, que nobis et sacro imperio multipliciter exhibuit filioque nostro karissimo Johanni illustri comiti de Luczelburch cum in

    381

    regem boemie promotus fuerit divina favente clemencia fideliter exhil)ere promisit, favora- bilibus oculis gracius intuentes, se'bi civitatem Syltaviam et, castrum Ronawe, que antiquitus fuisse noscuntur, vasallis, hominibus, judicibus, theloneis, nemoribus et aliis universis juribus et utilitatibus ad dieta castrum et civitatem spectantibus et simpliciter omni eo jure et dominio, quibus ea gloriosi principes reges Boemie tenuerunt, damus, conferimus et donamus, per eum et heredes suos quoslibet jure proprietatis et hereditatis tenendum habendum et eciam perpetuo possidendum, ita, quod ipsi cum dictis bonis universis sine impedimento quolibet facere poterunt, quicquid pro utilitate sua et commodo decreverint faciendum. Promittentes bona fide pro antedicto filio nostro, quod dictam donationem postquam in regem Boemie coronatus fuerit ratam habebit, eamque suis patentibus litteris, sigillo suo majori quo tunc uti ceperit, dicto Heinrico de Lippa et suis heredibus infra trium meusium spacium confir- mabit. In cujus rei testimonium prsesentes literas sigillo majestatis nostre jussimus commu- niri. Datum in Frankenfurd anno dom, millesimo trecentesimo decimo. XI. cal. Augusti, regni vero nostri anno secundo.

    (Peschek, Geschichte der Stadt Zittau. S. 672. Beil. n. XVI. nach dem Orig. des k. k. geh. Haus- Hof- und Staatsarchive zu Wien.)

    xvin.

    Johannes, rex Bohemice, confirmat Bohemts atque Moravts omnia jura et privilegia. Datum

    Pragce XXV. Decembris, 1310.

    . . . ©pecialiter enim haec jura regnicolas ipsos ab antiquo habuisse et a nobis et successoribus nostris habere debere praesentibus profitemur: quod videlicet nobiles et terrigenae ipsi non tenentur, nec nos ipsos ad hoc debemus aliqua ratione compellere, quod ad expeditionem procedant aliquam ultra quam metae terrarum Boemiae et Moraviae se extendunt, nisi hoc ab eis, ut ultra metas ipsas ad expedicionem procedant, nostris possumus precibus vel denariis obtinere. Sed cum ipsis terris Boemiae et Moraviae vel earum alteri defendendae vel pacificandae immineret necessitas, ad hoc sive expeditione, sive servitio aUo opus esset, Boemi et Moravi simul vel divisim, prout bonum et status terrarum ipsarum exegerit, procedere necessario tenebuntur. Collecta generalis quoque, quae vulgariter berna dicitur, nec per nos nec,per successores nostros reges Boemiae ipsi regno debet imponi vel recipi, nisi in duobus casibus infra scriptis: ad coronationem videlicet regis, et ad quamlibet regis Uli am maritandam. Et tunc collecta ipsa hoc modo solvetur: videlicet quilibet laneus vel molendinum super flumen quotquot rotas habuerit, unum fertonem argenti, et quilibet artifex mechanieus de artificio suo, quaelibet taberna et quodlibet molendinum super rivulum, etiamsi plures rotas habuerit, unum lotonem argenti, et si argenti usus non fuerit, pro fertone XIII, pro lotone IIU0' grossos Pragenses; de agris autem, qui per läneos distincti non (sunt), de aratro unum fertonem nobis ipsius collectae nomine solvere tenebuntur. Blos autem agros, laneos, artifices, molendinarios et molendina solummodo collectae praedictae subjecta et obnoxia esse dicimus, de quibus dominis eorum ceusus solviter, et (quae non)

    382

    sunt ipsorum dominorum vel servitiorum suorum usibus deputata. Si quae autem ex eis vel servitores dominorum ipsorum pro servitio suo tenent, vel ipsi domini pro se colunt, suis vel curiarum suarum vel bonorum suorum officinis vel officiis vel custodiis deputarunt, dici- mus non debere solvi collectam. Antiquum etiam regnicolarum ipsorum jus, quod aliquorum praedecessorum nostrorum regum Boemorum temporibus abolitum et abusu revocatum fuerat, renovantes, decernimus et in perpetua decetero volumus stabilitate manere, quod quicunque filiis masculis non relictis decesserit, filiae superstites in hereditate et bonis paternis succe- dant. Si autem nec filios nec filias habens et nulla de bonis suis in vita vel in morte dispositione facta decedat, proximiores usque ad quartum consanguineitatis gradum masculini vel leminini sexus heredes in bonis suis omnibus et hereditate succedant. Quibus non existen- tibus, et legitima bonorum suorum dispositione, prout praemissum est, per decedentes non facta, ad nos tunc demum bona decedentium taliter devolvantur. Et hoc idem in bonis eorum, qui pro delictis suis capitali puniuntur sententia, volumus observari; licere autem volumus omnibus filiorum et filiarum posteritate carentibus et capitali, ut dictum est, sententia puniendis, de bonis suis in vita et in morte disponere, prout eorum placuerit voluntati. Ceterum ut omnis, quae de nobis ipsis nobilibus et terrigenis regni Boemiae possit oriri suspicio vel displicendi materia auferatur, hanc nobis legem cum adimplendi necessitate imponimus, et hoc'in nobis et successoribus nostris perpetuae obligationis observatione firmamus, quod nullum capitaneum, nulluni purcravium vel castellanum in castris nostris, nulluni beneficiarium vel officialem aliquem in Boemia vel Moravia, vel in curia nostra ponemus alienigenam, nec bona, possessiones vel castra, vel officia aliqua alienigenis ipsis inperpetuum vel ad tempus dabimus, nec eos hereditare in regno Bohemiae aliqualiter admittamus: sed praedicta omnia in Boemos vel in Moravos tantum per nos ita dispensari debere decrevimus, quod (nec) nobis licere aliud judicamus. Et ne subrepat alia, quod una via sub sincera sollicitu- dine prohibetur, hoc praedictae nostrae legi vel aequali observationis necessitate adjungimus, quod nullum alienigenam vel extraneum in Boemia vel Moravia hereditates, castra, possessiones bona immobilia vel jura aliqua emere vel empta retinere aliqualiter admittemus. Sed si alicui de talibus bona hujusmodi donata vel legata, vel forte in dotem dominae alicujus de Boemia vel Moravia fuerint assignata. vel quocunque alio titulo pervenerint ad eundem, ea a die qua ad eum pervenerint intra annum vendere alicui terrigenae teneatur; quod si non fecerit, omnia praedicta, quae fuerat assecutus, tunc ad proximiores ipsius dominae consan- guineos statim post ipsius anni terminum devolvantur. Et quia omnia et singula supradicta terrigenis ipsis firma semper volumus et illibata servare: promittimus, quod cum favente domino in regem Bohemiae fuerimus coronati, literas praesentis tenoris cum majoribus sigilis nostris regalibus, quibus tunc utemur, sigillatas triplicatas ipsi domino episcopo Pragensi et terrigenis intra duas septimanas a die coronationis nostrae dare nullatenus obmittemus. .

    (Palacky's Geschichte von Böhmen II. B. 2. Abth. pag. 92. Note 114. nach einem Formel buche des Stiftes Witheriug in Oesterreich.)

    383

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.