useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data)  CDXLVIII.
Signature:  CDXLVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Wznata de Lomnic ratificat, donationem monasterio S. Annce Brunce a matre sua Catheriva factam. Sine dato et anno. cc. 1333.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXLVIII. , S. 413
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXLVIII. , S. 413

    Graphics: 
    x

    CDXLVIII.

    \jxxva inter singula pietatis opera, quibus vere miseracionis benignitas declaratur, illa laudis optinet preconium pocioris, cum defunctis suffragia et subuencio procuratur. Ego igitur Wznata de Lomnicz tenore presencium, profiteor publice et recognosco, Quod ego omnem ordinacionem per dilectam matrem meam Katherinam pretextu fundacionis Claustri Sancte Anne in preurbio Brunensi, et donacionem bonorum et hereditatum suarum eiusdem

    344

    Claustri dominabus et incolis presentibus et futuris, ob remedium animarum nostrarum, et progenitorum nostrorum suis priuilegijs factam et roboratam, vera fide et intencione uolun- taria inuiolabiliter firmam et gratam, cum omni mea et heredum meorum promocione ratam- que perpetuo tenere promitto; Ceterum spondeo bona fide, quod ego de Villa Vrsechaw, quam mihi et filijs meis post mortem suam, mea mater amanda donauit, Anno primo post eius decessum, nullum censum nec aliquas exacciones pro mea utilitate, sed nec filij mei, si in me quitquam aduersitatis ante mortem matris mee contigerit, nec velle recipere, nec extorquere. Sed totum censum et omnes prouentus, ex dicta villa eodem anno prouenientes, prefati claustri dominabus, tunc ibidem uiuentibus, ex integro presentare, et si, quod absit filij mei sine heredum propagine, uniuerse uiam carnis ingrederentur, extunc priusdicta villa Vrsechaw, cum omnibus iuribus et pertinencijs, ad sepedictum Claustrum Sancte Anne here- ditarie sine contradiccione quorumlibet inperpetuum debet pertinere. Preterea promitto, Marschiconem famulum, quem pater meus, felicis memorie dilecte matri mee specialiter recommisit et suos heredes, cui et quibus dicta mea mater, respectu suorum fidelium serui- ciorum actenus matri mee et nobis cum omni promptitudine exhibitorum, et adhuc inposterum exhibendorum, duos laneos iure et nomine Purchrecht, in Vrsechaw sepefata uilla donauit, nulla racione in pretacta hereditate aliquatenus inpedire. Si uero forte sua uel heredum suorum seruicia mihi uel meis filijs inposterum non expedirent, extunc ipse nec heredes sui, a predicta hereditate per me uel meos filios nunquam debet amoueri, nisi prius sibi uel suis heredibus vigintiquatuor Marce grossorum Pragensium ponderis Morauicalis, LXIIII. pro marca qualibet conputando, per me uel filios meos ex integro sint persolute. Ego preterea Jenczo filius quondam Juuenis Tazzonis beate memorie de Lomnicz, fateor litteras per pre- sentes, Quod ego a uiginti laneis, et tredecim curticulis in Schutwaricz, quos et quas michi auia mea dilecta post suum decessum tribuit hereditarie atque donauit, anno primo post eius mortem nullum censum nec aliquas exacciones recipere uel exigere teneor neque uolo, Sed omnes prouentus et utilitates eiusdem anni, domine dicti claustri Sancte Anne, plene et integre recipient, contradiccione quorumlibet poistergata, sicut de promisso patruj mei Domini Wznate est pretitulatum. Si autem, quod absit, sine heredibus uiam universe carnis ingre- derer, extunc predicti lanei atque curticule cum omnibus pertinencijs sepenominato claustro hereditarie inperpetuum debent deseruire.

    (Orig. membran. cum VII. sigillis parvis, e quibus III. et VII. avulsa sunt, in archivo ejusdem mouasterii apud C. tt. Gubern. Brunt e n. 4.)

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.