useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data)  XVIII.
Signature:  XVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Witko de Swabenic, qni in monasterio Zderasiensi sibi sepulturam delegit, legat eidem C. marcas grossor. Prag. et jus patronatus ecclesice S. Georgii in Profriedna Lhota (Prostfedni Lhota?) Dt. Pragos apud S. dementem XV. Kalend. Junii 1308.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XVIII. , S. 85
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XVIII. , S. 85

    Graphics: 
    x

    XVIII.

    Uniuersis tenorem presencium inspecturis. Ego Witko de Swabenitz siue Hermanitz cupio notum esse, quod ego licet sanus corpore, sciens tamen mortalitati esse me subiectum immo quandoque necessario moriturum, sepulturam apud, monasterium Zderasiense per meos Genitores fundatum elegi. Et nihilominus siue ibidem, siue alibi corpus meum contigerit sepeliri, in presencia Reurendi in Christo Patris Domini Johannis Pragensis Episcopi, Pre

    16^

    posito eiusdem monasterii suo, fratrum sui Conuentus, ac ipsius Monasterii nomine slipulanti causa mortis donaui irreuocabiliter centum marcas Pragensium grossorum, sexaginta quatuor grossos pro marca qualibet singulos computando, solempni süpulacione promittens eidem Preposito ei et predicto monasterio dare, tradere, ac exhibere mox post mortem meam donacionis causa dictam pecunie quantitatem, et volo, atque pacior, ut illico dicta mea morte secuta sit ipsorum, quod eisdem donani, et quod peticio et exaccio predicte quantitatis donate eis competat pleno iure. Et hanc donacionem per me, et meos heredes ratam et firmam eciam irreuocabiliter promisi tenere, et integraliter adimplere, et pro his centum marcis soluendis modo predicto ipsi Preposito nomine quo supra obligaui Wozieradi villam meam, aut si hec obligata, imbrigata, seu occupata, vel alienata fuerit, aliam villam Walt&amaniczi u 11 neu pat am, alioquin alia quecunque bona mea vicina ville eorum vulgariter Zalicz dicte; ac dedi ei me mortuo licenciam et auctoritatem intrandi possessionem per se, alium, vel alios, quemcunque, seu quoscunque, ordine Juris seruato vel non seruato, ammoto inde quolibet possessore. Insuper eisdem Preposito fratrum Conuentui, et monasterio do, dono et_ concedo liberaliter, et intuitu pietatis in remissionem meorum eciam peccaminum Jus Patro- natus Ecclesie apud Sanctum Georgium ville dicte, siue Profriednalhota quod ad me Jure proprietatis et dominii dinoscitur pertinere, et in eosdem ex nunc de mea certa consciencia transfero, nichil Juris vel oneris in eodem vel Plebano dicte Ecclesie de cetero reseruando, ut autem hec donaciones pecunie et Juris Patronatus obligatio, et possessionis introicio, siue acquisicio ville predicte per me, ac meos heredes penitus irreuocabiles permaneant, pro me et eisdem heredibus, siue herede expresse renuncio in his scriptis omni Juris Canonici, Ciuilis, consuetudinis, statuti, priuilegii et specialiter Juris terre, ac cuiuslibet alterius Juris auxilio, quod mihi, eisdem heredibus, aut heredi competit, competet, vel posset competere, in futurum contra donaciones, obligacionem, et possessionis introitum supra dictas, ac excep- cioni non stipulate pecunie, et cuiuslibet alterius Juris et facti, accionique dol i mali, et in factum subiiciens, me, heredes, seu heredem meum et predictas villas ac bona predicta foro Ecclesiastico in hac causa. Testes herum sunt Honorabiles Viri Magistri: Gregorius Decanus, Simon Plebanus sancti Egidii, et sancti Galli Prage, ac Hermanus iuratus Notarius Curie Episcopalis, Woyko, Gallus, Ciues Pragenses, hospites mei. Item Tworzimir, Nuczok, Gallus de Cbanow, et alii famuli mei plures, ut hec in literis predicti Domini Episcopi confirma- toriis plenius continentur. In quorum testimonium efficax et robur presens scriptum fieri, ac meo iussi, ac nobilium virorum Dominorum Alberti de Lompnitz Magistri Curie, et Alberonis Sub-Pincerne Domini Regis sigillis obtinui communiri. Datum Prage apud sactum dementem anno Domini millesimo trecentesimo octauo, decimo quinto Kalendas Junii.

    (Excussum apud Dobner „Monumenta" IV. p. 279. n. CIL secundum autographum arcbivi t Zderasiensis.)

    17

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.