useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Waldhausen, ehem. Augustiner-Chorherren (1147-1826) 1237 II
Signature: 1237 II
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Februar 1237, Wien
Kaiser Friedrich II. bestätigt dem Kloster Waldhausen den Freiheitsbrief des Herzogs Leopold von Österreich vom 22. April 1204.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 52-53, Nr. 48
 
x
Fridericus dei gracia Romanorum Imperator semper augustus Jerusalam et Sicilie rex tenore presencium notum esse uolumus tam presentibus quam futuris, quod constituti coram nobis Hartwicus venerabilis prepositus et conuentus de Walthusen optulerunt culmini nostro quoddam scriptum patens indultum eis a quondam Liupoldo duce Austrie et Styrie, supplicantes humiliter, ut diuine pietatis intuitu paupertati sui monasterii consulentes idem scriptum renouare et confirmare misericorditer dignaremur. Cujus tenor per omnia talis erat. (Folgt die Urkunde Herzog Leopold's VI. [VII.] vom 22. April 1204.) Nos itaque pietati moti, qua in fauorem locorum venerabilium religiosis personis super eorum iustis peticionibus fauorabiliter inclinamur, dictorum prepositi et conuentus supplicacionibus nanuentes idem rescriptum renouamus et de plenitudine imperialis gracie confirmamus, mandantes et sub interminacione gracie nostre firmiter precipientes, quatenus nullus sit, qui predictos prepositum et conuentum contra presentis renouacionis et confirmacionis nostre paginam presumat temere molestare. Quod qui presumpserit, indignacionem nostram se nouerit incursurum. Ut autem predicte renouacionis et confirmacionis gracia eidem preposito et conuentui ac ipsorum monasterio inuiolabiliter obseruetur, presentem paginam conscriptam sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari. Testes sunt hii: venerabilis Sifridus Maguntinus archiepiscopus, Ecgebertus Babbenbergensis, S. Ratisponensis imperialis aule cancellarius, Rudegerus Patauiensis, Conradus Frisingensis episcopi, Otto comes palatinus Reni dux Bawarie, Heinricus lantgrauius Thuringie ... . (sic), dux Karinthie, marschalcus Heinricus de Babbenh. (sic) et alii quam plures. Actum anno dominice incarnacionis MCCXXXVI (sic) mense Febr. X. indict. Datum apud Wiennam anno, mense, indictione prescriptis.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 52-53, Nr. 48

Original dating clausemense Febr.

Editions
  • Kurz, Beiträge IV. 456.


LanguageLatein
Places
  • Wien
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.