useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Waldhausen, ehem. Augustiner-Chorherren (1147-1826) 1351 II 15
Signature: 1351 II 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Februar 1351, Wien (Wienne)
Bischof Gotfried von Passau bestätigt mit Einverständniss Propst Johanns und des Konvents zu Waldhausen die Messstiftung Herzog Albrechts von Österreich zum dahin gehörigen St. Nikola-Spitale unter dem Struden, samt Nebenbestimmungen und Bedingungen.
Source Regest: OÖUB 7 (Wien 1876) S. 233f., Nr. 229
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Waldhausen (www.landesarchiv-ooe.at/)

Mit einem Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Gotfridus dei gratia Patauiensis episcopus ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Qvia dominum in sanctis eius laudare iubemur, vt de elemosinis temporaliter seminatis, sanctorum meritis et precibus eterna metere valeamus, ea, que pro veneratione sanctorum et diuini cultus augmento animarumque fidelium augentur (sic) salute, merito sunt benigno fauore amplectenda et digne superiorum approbatione confirmanda, maxime tamen circa illas ecclesias et loca, que de sancte matris nostre Patauiensis ecclesie visceribus sunt educta. Cum igitur magnificus et illustris princeps, dominus Albertus dux Austrie, Styrie et Karinthie in honore confessoris almi, beati Nycolai, vt sit navta mundo naufrago, vnam perpetuam missam de nouo in ccclesia seu hospitali infra Strudem super alueo Danubii situato, viarumque reformationem et alia pietatis opera ibidem perficienda instaurauerit ac laudabilibus quibusdam modificationibus et conditionibus appositis sufficienter dotauerit, nostro ac venerabilis in Christo Johannis prepositi et conuentus monasterij Walthusensis, ordinis sancti Augustini canonicorum regularium nostre dyocesis, ad quos dicta ecclesia pertinuit ex antiquo, consenssu et beneplacito accedentibus. Nos laudabilem et deuotam eiusdem principis intentionem grato affectu amplectentes et in domino conmendantes, ea, que circa premissa prouide per eum facta sunt, auctoritate ordinaria approbamus et ex certa scientia confirmamus, volentes, vt omnia et singula circa dotationem et ordinationem predictas per memoratum principem feliciter ordinata cum omnibus modificationibus et conditionibus appositis de verbo ad verbum, prout in litteris originalibus inde confectis explicantur et declarantur, sicut proinde facta sunt, perpetui roboris gaudeant firmitate. In quorum euidens testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum Wienne die quintadecima mensis februarii anno Dornini millesimo trecentesimo quinquagesimoprimo.
    Source Fulltext: OÖUB 7 (Wien 1876) S. 233f., Nr. 229

    Original dating clausedie quintadecima mensis februarii



    LanguageLatein
    Places
    • Wien (Wienne)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.