useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Waldhausen, ehem. Augustiner-Chorherren (1147-1826) 1396 VI 04
Signature: 1396 VI 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Juni 1396, Wittingau
Abt Johann des Augustinerchorherrenstiftes Wittingau schließt mit dem Kloster Waldhausen eine Gebetsverbrüderung.
Source Regest: OÖUB 11 (Wien 1983) S. 508, Nr. 562
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Waldhausen (www.landesarchiv-ooe.at/)

2 Siegel Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In Dei nomine amen. Quoniam secundum apostolum omnes vnum corpus sumus in Christo, debemus caritatis operibus frequenter intendere, ne scindamur ab huius corporis vnitate, que eciam magis pro illis fuerit necessario, qui iam extra statum merendi positi transeuncium penarum subduntur rigori. Proinde ergo nobis Johanni Dei gracia abbati sancti Egidij canonicorum regularium in Witignau ordinis beati Augustini Pragensis diocesis et fratribus nostris utile et salubre uisum fuit, quod pro nostri necnon monasterii in Walthausen preteritorum presencium et futurorum fratribus defunctis suffragia in missis psalmis et oracionibus satisfierent. Quatenus ydem fratres gracia Dei opitulante ad eternaa) celestia gaudia celerius peruenirent, de fratrum itaque nostrorum necnon reuerendi in Christo patris domini Henrici prepositi monasterii prenominati et conuentus ipsius conniuencia et consensu in domino inter nos fraternitate contracta decreuimus, ut fratresb) professi vnius uel plurium nostri monasterii siue prefati die obitus intimato psalmi consueti scilicet verba manec) etc. in capitulo, lectis uigilijs in choro et in missa defunctorum pro ipsius seu pro ipsorum animabus cantata consequenter quilibet sacerdotum ipso uel alio die legamusd) unam missam, dyacones uero subdyacones et accoliti vnam quinquagename) psalmorum et fratres conuersi centum oraciones dominicas cum totidem Auemaria explebunt. In die autem anniuersarii psalmi predicti uigilie minores et vna tantum missa sub nota siue conmendacione tenebuntur, nisi quis tunc missam uellet legere specialem, quod non improbamus sed laudamus. Item decreuimus adicientes ad premissa, ut participes efficiamur in vita pariter et in morte missarum oracionum abstinenciarum vigiliarum elemosinarum omniumque bonorum, que in domo uestra sepedicta per presentes uestros diuina dignabitur clemencia operari. In premissorum omnium testimonium nostrum et conuentus nostri sigilla presentibus sunt appensa. Datum et actum in monasterio nostro prefate in Witignau anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo sexto, quarta die mensis Junij.
    Source Fulltext: OÖUB 11 (Wien 1983) S. 508-509

    Original dating clausequarta die mensis Junij



    LanguageLatein

    Notes
    a) Orig. eme mit er-Zeichen über dem m.b) Orig. fratris.c) Orig. ma mit einfachem Kürzungsstrich.d) Orig. leg mit us-Zeichen.e) Orig. quinge mit us-Zeichen und darüber a-Zeichen.
    Places
    • Wittingau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.